Bible

 

Joshue 15:49

Studie

       

49 et Danna et Cariathsenna, hæc est Dabir :

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4817

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4817. ‘Et nomen ejus Hirah’: quod significet quale ejus, constat ex significatione ‘nominis’ et ‘vocare nomen’ quod sit quale, de qua n. 144, 145, 1754, 1896, 2009, 2724, 3006, 3421; quale falsi de quo mox supra, et quod significatur; nam per nomina in Verbo tam locorum quam personarum significantur status et res, videatur n. 1224, 1264, 1876, 1888, 1946, 2643, 3422, 4298, 4442.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3422

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3422. ‘Sicut nomina quae vocavit illis pater ejus’: quod significet veri significativa, constat ex eo quod nomina quae antiquis temporibus indebantur personis, locis, rebus, omnia significativa essent, videatur n. 340, 1946, 2643, ita quae fontibus et puteis, significativa erant illarum rerum quae per ‘fontes et puteos’ olim intellectae fuerunt, quae quod fuerint veri, n. 2702, 3096 ostensum est; et quia nomina fuerunt significativa, etiam per ‘nomen et vocare nomine’ in genere significatur quale vel rei vel status, ut mox supra n. 3421 dictum; et quia ita, per nomina in Verbo, in sensu ejus interno, non significatur aliqua persona, aut aliqua gens, aut aliquod regnum, aut aliqua urbs, sed ubique res 1 . Quisque concludere potest quod hic per ‘puteos’ aliquid caeleste significetur, nam nisi hoc, tot specifica de puteis memorare non foret dignum Verbo Divino, quia nullius usus scire, ut quod Philistaei obturaverint puteos quos foderunt servi Abrahami; quod Jishak refoderit illos, et quod vocaverit illis nomina 2 sicut nomina priora; et dein quod servi Jishaki foderint puteum in valle, de quo rixati pastores; et quod rursus foderint alium, de quo etiam rixati; et postea alium, de quo non rixati; ac rursus alium; et tandem quod de novo puteo ei indicaverint, vers. 15, 18-22, 25, 32, 33; at caeleste quod per illos significatur, patet nunc a sensu interno.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts ac in supremo sensu, ubi de sanctis agitur, aliquod Divinum Domini.

2. The Manuscript has secundum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.