Bible

 

Joshue 10:17

Studie

       

17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1616

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1616. Quod ‘tentoriavit Abram, et venit et habitavit in quercetis Mamre, quae in Hebron’ significet quod Dominus pervenit ad perceptionem adhuc interiorem, constat a significatione ‘tentoriare’, seu tentorium movere et figere, quod sit conjungi: ‘tentorium’ enim es sanctum cultus, quod ostensum prius n. 414, 1452, quo conjungitur externus homo interno; exque significatione ‘querceti’ quod sit perceptio, de qua prius n. 1442, 1443, ubi ‘quercetum Moreh’, quod est prima perceptio, hic autem ‘querceta Mamre’ in plurali, quae significant perceptionem plurem, hoc est, interiorem; haec perceptio appellatur ‘querceta Mamre quae in Hebron’; Mamre memoratur etiam alibi, ut Gen. 14:13; 18:1; 23:17-19; 1 35:27. Tum quoque Hebron, Gen. 35:27; 37:14; Jos. 10:36, 39; 14:13-15; 15:13, 54:20:7; 21:11, 13; Jud. 1:10, 20, et alibi; sed qua significatione, ibi, ex Divina Domini Misericordia, videbitur.

[2] Quod ‘querceta Mamre quae in Hebron’ significent perceptionem adhuc interiorem, ita se habet: quemadmodum illa quae sunt externi hominis conjunguntur caelestibus interni hominis, ita perceptio crescit et fit interior; conjunctio cum caelestibus dat perceptionem; nam in caelestibus quae sunt amoris in Jehovam, est ipsa vita interni hominis, seu quod idem, in caelestibus quae sunt amoris, hoc est, in amore caelesti est Jehovah praesens, quae praesentia non percipitur in externo homine priusquam conjunctio facta; ex conjunctione est omnis perceptio.

[3] Ex sensu interno hic constat quomodo cum Domino se habuit, quod nempe Externus Ipsius Homo seu Essentia Humana per gradus secundum multiplicationem et fructificationem cognitionum conjuncta fuerit Essentiae Divinae; nusquam aliquis quatenus homo, conjungi potest Jehovae seu Domino nisi per cognitiones, nam per cognitiones homo fit homo; ita Dominus quia natus sicut alius homo, et instructus sicut alius homo, sed cognitionibus Ipsius ut receptaculis jugiter insinuabantur caelestia sic ut cognitiones factae continue vasa recipientia caelestium, ac haec ipsa quoque caelestia;

[4] continue sic ad caelestia infantiae perrexit; nam, ut prius dictum, caelestia quae sunt amoris, insinuantur a prima infantia usque ad pueritiam, etiam ad adolescentiam; sicut homo est, tunc et postea imbuitur scientiis et cognitionibus; si homo talis est ut regenerari possit, scientiae illae et cognitiones implentur caelestibus quae sunt amoris et charitatis, et sic implantantur caelestibus quibus ab infantia ad pueritiam et adolescentiam donatus est, ac ita conjungitur externus ejus homo interno: primum implantantur caelestibus quibus donatus in adolescentia, dein quibus in pueritia, demum quibus in infantia, tunc est ‘infans’, de quo Dominus, quod ‘talium sit regnum Dei’. Haec implantatio fit a solo Domino, quare nihil caeleste apud hominem datur nec dari potest quod non sit a Domino et quod non sit Domini.

[5] Dominus autem ex propria potentia conjunxit Externum Suum Hominem Interno, et cognitiones implevit caelestibus, et implantavit caelestibus et quidem secundum ordinem Divinum, primum caelestibus pueritiae, dein caelestibus aetatis inter pueritiam et infantiam, demum caelestibus Ipsius suae infantiae, ita factus simul quoad Humanam Essentiam Ipsa Innocentia et Ipse Amor, a Quo omnis innocentia et omnis amor in caelis et in terris: talis Innocentia est vera Infantia quia est simul Sapientia; innocentia vero infantiae nisi per cognitiones fiat innocentia sapientiae, nulli usui est, quare infantes in altera vita imbuuntur cognitionibus. Sicut Dominus implantavit cognitiones caelestibus, ita perceptionem habuit, nam, ut dictum, ex conjunctione omnis perceptio: primam perceptionem cum scientifica pueritiae implantavit, quae perceptio significatur per ‘quercetum Moreh’: alteram, de qua hic, quae est interior cum cognitiones implantavit, quae perceptio significatur per ‘querceta Mamre quae in Hebron’.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1443

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1443. Quod prima perceptio sit ‘quercetum Moreh’, ita se res habet: sunt apud hominem intellectualia, rationalia et scientifica; intima ejus sunt intellectualia, interiora sunt rationalia, et exteriora sunt scientifica, haec appellantur ejus spiritualia, quae in tali ordine sunt; intellectualia hominis caelestis comparantur ‘horto ex omnis generis arboribus’; rationalia ‘silvae ex cedris et similibus arboribus’ quales in Libano; scientifica autem ‘quercetis’, et hoc ex ramis implexis quales sunt quercuum; per ipsas ‘arbores’ significatae sunt perceptiones, sicut per ‘arbores horti Edenis ab oriente’ perceptiones intimae seu intellectualium, ut ostensum prius n. 99, 100, 103; per ‘arbores silvae Libani’ perceptiones interiores seu rationalium; per ‘arbores autem querceti’ perceptiones exteriores seu scientificorum quae sunt externi hominis; inde est quod ‘quercetum Moreh’ significet primam perceptionem Domini, nam adhuc puer fuit et spiritualia Ipsius non interius. Praeterea quercetum Moreh erat ubi quoque filii Israelis primum venerunt cum transiverunt Jordanem et viderunt terram Canaanem, de quo apud Mosen,

Dabis benedictionem super monte Gerizim, et maledictionem super monte Ebal. Nonne illi trans Jordanem, post viam ingressus solis, in terra Canaanaei habitantis in planitie adversus Gilgal, juxta querceta Moreh? Deut. 11:29, 30;

quibus significatur etiam primum perceptionis; introitus enim filiorum Israelis repraesentat introitum fidelium in regnum Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.