Bible

 

Joshue 10

Studie

   

1 Quæ cum audisset Adonisedec rex Jerusalem, quod scilicet cepisset Josue Hai, et subvertisset eam (sicut enim fecerat Jericho et regi ejus, sic fecit Hai, et regi illius), et quod transfugissent Gabaonitæ ad Israël, et essent fœderati eorum,

2 timuit valde. Urbs enim magna erat Gabaon, et una civitatum regalium, et major oppido Hai, omnesque bellatores ejus fortissimi.

3 Misit ergo Adonisedec rex Jerusalem ad Oham regem Hebron, et ad Pharam regem Jerimoth, ad Japhia quoque regem Lachis, et ad Dabir regem Eglon, dicens :

4 Ad me ascendite, et ferte præsidium, ut expugnemus Gabaon, quare transfugerit ad Josue, et ad filios Israël.

5 Congregati igitur ascenderunt quinque reges Amorrhæorum : rex Jerusalem, rex Hebron, rex Jerimoth, rex Lachis, rex Eglon, simul cum exercitibus suis, et castrametati sunt circa Gabaon, oppugnantes eam.

6 Habitatores autem Gabaon urbis obsessæ miserunt ad Josue, qui tunc morabatur in castris apud Galgalam, et dixerunt ei : Ne retrahas manus tuas ab auxilio servorum tuorum : ascende cito, et libera nos, ferque præsidium : convenerunt enim adversum nos omnes reges Amorrhæorum, qui habitant in montanis.

7 Ascenditque Josue de Galgalis, et omnis exercitus bellatorum cum eo, viri fortissimi.

8 Dixitque Dominus ad Josue : Ne timeas eos : in manus enim tuas tradidi illos : nullus ex eis tibi resistere poterit.

9 Irruit itaque Josue super eos repente, tota nocte ascendens de Galgalis.

10 Et conturbavit eos Dominus a facie Israël : contrivitque plaga magna in Gabaon, ac persecutus est eos per viam ascensus Bethoron, et percussit usque Azeca et Maceda.

11 Cumque fugerent filios Israël, et essent in descensu Bethoron, Dominus misit super eos lapides magnos de cælo usque ad Azeca : et mortui sunt multo plures lapidibus grandinis, quam quos gladio percusserant filii Israël.

12 Tunc locutus est Josue Domino, in die qua tradidit Amorrhæum in conspectu filiorum Israël, dixitque coram eis : Sol, contra Gabaon ne movearis, et luna contra vallem Ajalon.

13 Steteruntque sol et luna, donec ulcisceretur se gens de inimicis suis. Nonne scriptum est hoc in libro justorum ? Stetit itaque sol in medio cæli, et non festinavit occumbere spatio unius diei.

14 Nam fuit antea nec postea tam longa dies, obediente Domino voci hominis, et pugnante pro Israël.

15 Reversusque est Josue cum omni Israël in castra Galgalæ.

16 Fugerant enim quinque reges et se absconderant in spelunca urbis Maceda.

17 Nuntiatumque est Josue quod inventi essent quinque reges latentes in spelunca urbis Maceda.

18 Qui præcepit sociis, et ait : Volvite saxa ingentia ad os speluncæ, et ponite viros industrios, qui clausos custodiant :

19 vos autem nolite stare, sed persequimini hostes, et extremos quosque fugientium cædite : nec dimittatis eos urbium suarum intrare præsidia, quos tradidit Dominus Deus in manus vestras.

20 Cæsis ergo adversariis plaga magna, et usque ad internecionem pene consumptis, hi qui Israël effugere potuerunt, ingressi sunt civitates munitas.

21 Reversusque est omnis exercitus ad Josue in Maceda, ubi tunc erant castra, sani et integro numero : nullusque contra filios Israël mutire ausus est.

22 Præcepitque Josue, dicens : Aperite os speluncæ, et producite ad me quinque reges, qui in ea latitant.

23 Feceruntque ministri ut sibi fuerat imperatum : et eduxerunt ad eum quinque reges de spelunca, regem Jerusalem, regem Hebron, regem Jerimoth, regem Lachis, regem Eglon.

24 Cumque educti essent ad eum, vocavit omnes viros Israël, et ait ad principes exercitus qui secum erant : Ite, et ponite pedes super colla regum istorum. Qui cum perrexissent, et subjectorum colla pedibus calcarent,

25 rursum ait ad eos : Nolite timere, nec paveatis : confortamini, et estote robusti : sic enim faciet Dominus cunctis hostibus vestris, adversum quos dimicatis.

26 Percussitque Josue, et interfecit eos, atque suspendit super quinque stipites : fueruntque suspensi usque ad vesperum.

27 Cumque occumberet sol, præcepit sociis ut deponerent eos de patibulis. Qui depositos projecerunt in speluncam, in qua latuerant, et posuerunt super os ejus saxa ingentia, quæ permanent usque in præsens.

28 Eodem quoque die, Macedam cepit Josue, et percussit eam in ore gladii, regemque illius interfecit, et omnes habitatores ejus : non dimisit in ea saltem parvas reliquias. Fecitque regi Maceda, sicut fecerat regi Jericho.

29 Transivit autem cum omni Israël de Maceda in Lebna, et pugnabat contra eam :

30 quam tradidit Dominus cum rege suo in manus Israël : percusseruntque urbem in ore gladii, et omnes habitatores ejus : non dimiserunt in ea ullas reliquias. Feceruntque regi Lebna, sicut fecerant regi Jericho.

31 De Lebna transivit in Lachis cum omni Israël : et exercitu per gyrum disposito, oppugnabat eam.

32 Tradiditque Dominus Lachis in manus Israël, et cepit eam die altero, atque percussit in ore gladii, omnemque animam quæ fuerat in ea, sicut fecerat Lebna.

33 Eo tempore ascendit Horam rex Gazer, ut auxiliaretur Lachis : quem percussit Josue cum omni populo ejus usque ad internecionem.

34 Transivitque de Lachis in Eglon, et circumdedit,

35 atque expugnavit eam eadem die : percussitque in ore gladii omnes animas quæ erant in ea, juxta omnia quæ fecerat Lachis.

36 Ascendit quoque cum omni Israël de Eglon in Hebron, et pugnavit contra eam :

37 cepit eam, et percussit in ore gladii, regem quoque ejus, et omnia oppida regionis illius, universasque animas quæ in ea fuerant commoratæ : non reliquit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Eglon, sic fecit et Hebron, cuncta quæ in ea reperit consumens gladio.

38 Inde reversus in Dabir,

39 cepit eam atque vastavit : regem quoque ejus atque omnia per circuitum oppida percussit in ore gladii : non dimisit in ea ullas reliquias : sicut fecerat Hebron et Lebna et regibus earum, sic fecit Dabir et regi illius.

40 Percussit itaque Josue omnem terram montanam et meridianam atque campestrem, et Asedoth, cum regibus suis : non dimisit in ea ullas reliquias, sed omne quod spirare poterat interfecit, sicut præceperat ei Dominus Deus Israël,

41 a Cadesbarne usque Gazam. Omnem terram Gosen usque Gabaon,

42 universosque reges, et regiones eorum uno impetu cepit atque vastavit : Dominus enim Deus Israël pugnavit pro eo.

43 Reversusque est cum omni Israël ad locum castrorum in Galgala.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7553

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7553. ‘ 1 Ecce’ Ego facio pluere juxta tempus crastinum grandinem gravem valde': quod significet falsa destruentia omnia Ecclesiae apud illos, constat ex significatione ‘pluviae grandinis’ quod sint falsa ex malo destruentia vera et bona fidei, ita quae sunt Ecclesiae; quod ‘pluvia grandinis’ illa significet, est quia sicut lapides sunt, ac destruunt tam homines quam bestias, tum proventus agri, 2 et quoque quia frigora sunt; ‘pluvia’ 3 in genere significat benedictionem, et in sensu opposito maledictionem, n. 2445; cum benedictionem, significat influxum et receptionem veri quod fidei et boni quod charitatis 4 , nam id est benedictio, cum autem maledictionem, significat falsum quod contra verum fidei est et malum quod contra bonum charitatis, nam haec sunt maledictio; ‘pluvia’ autem ‘grandinis’ in genere significat maledictionem quae est falsi ex malo, et quidem falsi ex malo contra vera et bona Ecclesiae.

[2] Haec significat pluvia grandinis in sequentibus locis:

apud Ezechielem,

Disceptabo cum Gogo, peste et sanguine; et pluviam in undantem, et lapides grandinis, ignem et sulfur pluere faciam super illum, et super alas ejus, et super populos multos qui cum illo, 38:22;

‘Gogus’ pro cultu externo separato ab interno, ita pro illis qui in externis ponunt omne cultus Divini, exstincta charitate; ‘lapides grandinis’ pro falsis ex malo: apud eundem,

[3] Sit manus Mea contra prophetas videntes vanitatem et divinantes mendacium; dic ad incrustantes ineptum, quod cadet; fiet pluvia inundans, qua vos lapides grandinis cadent, et ventus procellarum perrumpet, 13:9, 11;

‘prophetae videntes vanitatem et divinantes mendacium’ pro illis qui docent mala et falsa; ‘incrustantes ineptum’ pro quod falsa 5 fingant, et sicut verisimilia faciant; qui vocantur ‘lapides grandinis’ a falsis; sed ‘grando’ hic et in supra allegato loco in lingua originali 4******** alia voce exprimitur quae significat grandinem magnam:

[4]apud Esaiam,

Tunc audiri faciet Jehovah gloriam vocis Suae, et quietem brachium Ipsius videbit, in indignatione irae, et flamma ignis comedentis, dispersione et inundatione, et lapide grandinis, 30:30, 31;

‘lapis grandinis’ pro vastatione veri per falsa:

apud eundem,

Ecce fortis et robustus est Dominus, sicut inundatio grandinis, procella caedis, sicut inundatio aquarum validarum inundantium dejiciet in terram manu; evertet grando refugium mendacii, et latibulum 6 aquarum inundabunt, 7 28:2, 17;

‘inundatio’ pro immersione in falsa, et sic pro vastatione veri, n. 705, 739, 790, 5725, 8 6853; ‘inundatio grandinis’ pro destructione veri per falsa:

apud Davidem,

Percussit grandine vitem illorum, et sycomora illorum grandine gravi; et conclusit grandini bestiam illorum, et pecora illorum prunis, misit in illos excandescentiam irae Suae, Ps. 78:47-49:

[5] apud eundem,

Dedit pluvias illorum grandinem, ignem flammeum in terra illorum, et percussit vitem illorum et ficum illorum, et confregit arborem termini illorum, Ps. 105:32, 33;

‘grando et pluvia 9 ’ pro vastatione veri et boni per falsa ex malo; ‘vitis’ pro vero et bono Ecclesiae internae; ‘sycomora et ficus’ pro 10 veris et bonis Ecclesiae externae:

apud eundem,

Qui dat nivem sicut lanam, pruinam sicut pulverem spargit, qui projicit grandinem Suam sicut bolos, coram frigore illius quis consistet? Ps. 147:16, 17;

‘grando’ pro falsis ex malis:

apud eundem,

Posuit tenebras latibulum Suum, circuitus Suos tentorium Suum, tenebrae aquarum, nubes caelorum; a splendore ante Ipsum, nubes transiverunt, grandine et prunis ignis; tonavit in caelis Jehovah, et Altissimus dedit vocem Suam, grandinem et prunas ignis, ita ut miserit tela 11 et disperserit illos, Ps. 18:12-15 [KJV Ps. 18:11-14];

‘grando’ pro falsis ex malis quae vastant vera et bona 12 :

[6] apud Johannem, Primus angelus clanxit, et facta est grando et Ignis mixtus sanguine, et cecidit super terram, ita ut tertia pars arborum combusta sit, et omne gramen viride exustum, Apoc. 8:7;

‘grando’ pro falsis ex malo; ‘ignis mixtus sanguine’ pro malo cupiditatum 13 cum falsificatis veris; ‘arbores quae combustae’ pro cognitionibus veri a malo cupiditatum deperditis; gramen viride quod exustum pro scientificis veri similiter deperditis; quod ‘ignis’ sit malum cupiditatum, videatur n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324; quod ‘sanguis’ sit falsificatum verum, n. 4735, 14 6978, 7317, 7326; ‘arbores’ quod sint cognitiones, n. 2722 fin. , 2972 apud Joschuam, 7

Factum est, cum fugerent coram Israele illi in descensu Bethchoronis, quando Jehovah projecit super illos lapides magnos e caelis, usque ad Asekam, ut morerentur; plures qui mortui sunt lapidibus grandinis quam quos occiderunt filii Israelis gladio, 10:11;

ibi de quinque regibus qui contra Gibeonem; per reges illos et per populum illorum repraesentati sunt qui in falsis ex malis, inde ‘lapidibus grandinis’ mortui sunt; grandinis boli dicuntur lapides, quia ‘lapides’ etiam significant falsa. Ex his patet quid per ‘grandinem et pluviam grandinis’ significatur, quod nempe falsa ex malis, et quia haec, etiam significatur vastatio veri et boni, nam per falsa ex malis fit illa vastatio.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. tum

3. The Manuscript inserts enim.

4. The Manuscript inserts a Domino.

5. quae fingunt

6. aquae

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts grandinis.

10. veris et bonis altered to vero et bono

11. The Manuscript inserts sua.

12. The Manuscript inserts fidei.

13. (word in the Manuscript was not deciphered by the Editors) cum falsificato vero

14. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1861

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1861. ‘Et ecce furnus fumi’: quod significet densissimum falsum, et ‘fax ignis’ quod significet cupiditatum aestus, constat ex significatione ‘furni fumi’ quod sit densum falsum; et a significatione ‘facis ignis’ quod sit cupiditatum aestus: ‘furnus fumi’ dicitur quia homo, cumprimis homo Ecclesiae, qui cognitiones veri habet, et usque non agnoscit sed corde negat, inque contrariis vero vitam agit, non aliter apparet ac furnus fumi, ipse ut ‘furnus’, et falsum ex odiis ut ‘fumus’; cupiditates ex quibus falsa, non aliter ac ‘faces ignis ex tali furno’, sicut etiam constat ex repraesentativis in altera vita, de quibus ab experientia n. 814, 1528; sunt cupiditates odiorum, vindictarum, crudelitatum, et adulteriorum, magis eorundem quando cum dolis mixta sunt, quae tales apparent et fiunt.

[2] Quod per ‘furnum fumum et ignem’ talia in Verbo significentur, constare potest ab his locis;

apud Esaiam,

Unusquisque hypocrita et malitiosus, et omne os loquens stultitiam, ... quia flagrat sicut ignis malitia, senticetum et vepretum comedit, et incendit implexa silvae, et elevant se elatione fumi; in excandescentia Jehovae Zebaoth obscurata est terra et factas est populus sicut cibus ignis, vir fratri suo non parcent, 9:[16, ] 17, 18 [KJV 17, 18, 19];

ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘elatio fumi inde’ pro talibus falsis; odium describitur per quod ‘vir fratri suo non parcent’; qui cum inspiciuntur ab angelis, non aliter apparent quam hic sunt descripti:

[3] apud Joelem,

Dabo prodigia in caelis et in terra, sanguinem, et ignem, et columnas fumi; sol vertetur in tenebras, et luna in sanguinem antequam venit dies Jehovae magnus et terribilis, 3:3, 4 [KJV 2:30, 31];

ubi ‘ignis’ pro odio, ‘columnae fumi’ pro falsis, ‘sol’ pro charitate ‘luna, pro fide:

[4] apud Esaiam,

Erit terra in picem ardentem, nocte et die non exstinguetur, in aeternum ascendet fumus ejus, 34:9, 10;

‘pix ardens’ pro diris cupiditatibus, ‘furnus’ pro falsitatibus:

[5] apud Malachiam, Ecce dies veniens ardens sicut furnus, et erunt omnes superbi, et omnis faciens malitiam stipula, et inflammabit eos dies veniens; non relinquet iis radicem et ramum, 3:19;

‘ardens furnus’ pro similibus; ‘radix’ pro charitate, ‘ramus’ pro veritate quae non relinquentur:

[6] apud Hoscheam,

Ephraim reus factus in Baale, ... erit sicut gluma e turbine abigitur ex area, et sicut fumus ex fumario, 13:1, 3;

‘Ephraim’ pro intelligente qui sic factus:

[7] apud Esaiam,

Erit robustus in stuppam, et opus ejus in favillam, succendentur ambo pariter, et nemo exstinguens, 1:31;

pro qui in amore sui, seu quod idem, in odio contra proximum, quod ita ex cupiditatibus suis ‘succendentur’:

apud Johannem, Babylon facta habitaculum daemonum, ... clamabant videntes fumum combustionis ejus, ... fumus ascendit in saecula saeculorum, Apoc. 18:2, 18; 19:3 1 :

[8] apud eundem,

Aperuit puteum abyssi, unde ascendit fumus e puteo, sicut fumus fornacis magnae; et obscuratus est sol, et aer e fumo putei, Apoc. 9:2:

apud eundem,

Ex ore equorum exivit ignis, et fumus, et sulphur; ab his occisi sunt tertia pars hominum, ab igne, et a fumo et a sulphure, quod exibat ex ore eorum, Apoc. 9:17, 18:

apud eundem,

Qui adorat bestiam, ... bibat ex vino irae Dei mixto mero in calice irae Ipsius, et cruciabitur igne et sulphure, Apoc. 14:9, 10:

apud eundem,

Quartus angelus effudit phialam suam in solem, et datum illi est aestu adurere homines per ignem, itaque aestuaverunt homines aestu magno, et blasphemarunt nomen Dei, Apoc. 16:8[, 9];

similiter quod Conjecti sint in stagnum ignis ardens in sulphure, Apoc. 19:20; 20:14, 15; 21:8;

[9] illis locis ‘ignis’ pro cupiditatibus, ‘fumus’ pro falsitatibus, quae ultimis temporibus regnabunt; qualiter se habent in altera vita, visa sunt Johanni cum visus interior ei apertus fuit; similia quoque spiritibus videntur et animabus post mortem: exinde constare potest quid ignis infernalis, quod nihil aliud sit quam odium, vindicta et crudelitas, seu quod idem, amor sui, quae talia fiunt; homo quamdiu in vita corporis est, cum talis, utcumque apparet extus alius, si inspiceretur ab angelis prope, coram oculis eorum non aliter appareret, nempe odia ejus ut ‘faces ignis’, et falsa inde ut ‘faces fumi’.

[10] De hoc igne ita Dominus apud Matthaeum,

Omnis arbor non faciens fructum bonum, exscinditur, et in ignem conjicitur, 3:10; Luc. 3:9;

per ‘bonum fructum’ intelligitur charitas, qua qui se deprivat, se ‘exscindit et conjicit in talem ignem’:

apud eundem,

Mittet Filius Hominis angelos suos, qui colligent e regno Ipsius omnia offendicula, et eos qui faciunt iniquitatem, et mittent eos in caminum ignis, 13:41, 42, 50; similiter:

apud eundem,

Rex dicit iis qui e sinistris, Discedite a me maledicti, iniquitatem aeternum, paratum diabolo et angelis ejus, 25:41;

similiter:

[11] Quod mitterentur in Ignem aeternum, Gehennam ignis, et quod vermis eorum non moriatur, et ignis non exstinguatur, Matth. 18:8, 9; Marcus 9:43-49;

similiter:

apud Lucam, Mitte Lazarum, ut intingat extremum digiti in aquam, e refrigeret linguam, quia crucior in flamma hac, 16:24;

similiter.

[12] Qui arcana regni Domini non norunt, putant quod Dominus demittat impios in infernum, seu in ignem talem qui est odiorum, ut dictum; sed aliter prorsus se res habet; est ipse homo, et ipse spiritus diabolicus, qui se praecipitat; sed quia ita apparet, secundum apparentiam, immo secundum fallacias sensuum, ita locutum est in Verbo, cumprimis coram Judaeis, qui nihil prorsus capere volebant nisi quod esset secundum sensus, qualescumque fallaciae essent; quare sensu litterae, cumprimis propheticae, talibus plenus est,

[13] sicut apud Jeremiam,

Sic dixit Jehovah, Judicate mane judicium, et eripite spoliatum e manu oppressoris, ne exeat sicut ignis furor Meus et ardeat, et nemo exstinguens, propter malitiam operum eorum, 21:12;

‘judicare judicium’ est verum dicere, ‘eripere spoliatum e manu oppressoris’ est bonum charitatis facere, ‘ignis’ pro poena inferna eorum qui haec non faciunt, hoc est, qui in falso odii degunt; in sensu litterae talis ignis et furor tribuitur Jehovae, sed in sensu interno prorsus contrarium est:

[14] similiter apud Joelem,

Dies Jehovae, ... ante eum comedit ignis, et post eum inflammat flamma, 2:1, 3:

apud Davidem,

Ascendit fumus ex naso Ipsius, et ignis ex ore Ipsius comedit, prunae arserunt ex Ipso, ... et caligo sub pedibus Ipsius, Ps. 18:9, 10 [KJV Ps. 18:8, 9]:

apud Mosen,

Ignis accensus in ira Mea, et ardebit usque ad infernum infimum, ac comedet terram et proventum ejus, et inflammabit fundamenta montium, Deut. 32:22;

ubi ‘ignis’ pro odiis, ‘fumus’ pro falsis, quae apud hominem; quae tribuuntur Jehovae seu Domino ex causis de quibus dictum; apparet quoque ita infernis quod Jehovah seu Dominus hoc faciat, sed prorsus contrarium est; ii sunt qui sibi hoc faciunt, quia in odiorum ignibus sunt; inde patet, nisi sensus internus Verbi sciatur, quam facile homo in phantasias possit labi.

[15] Similiter se habuit cum fumo et igne qui visus populo e monte Sinai cum Lex promulgaretur; Jehovah enim seu Dominus apparet unicuique qualis est, angelis caelestibus sicut sol, angelis spiritualibus sicut luna, bonis omnibus sicut lux variae jucunditatis et amoenitatis, at malis sicut fumus et sicut ignis consumens; et quia Judaei cum promulgaretur Lex, nihil charitatis habebant, sed apud eos amor sui et mundi regnabant, proinde non nisi quam mala et falsa, ideo apparuit iis ut fumus et ignis, cum in eodem instanti angelis ut sol et lux caelestis;

[16] quod ita apparuerit Judaeis quia tales, constat apud Mosen,

Habitavit gloria Jehovae super monte Sinai; ... et aspectus gloriae Jehovae sicut ignis comedens in capite montis, ante oculos filiorum Israelis, Exod. 24:16, 17;

apud eundem,

Mons Sinai fumabat totus ille, coram quod descendit super illum Jehovah in igne, et ascendit fumus illius sicut fumus fornacis, et contremuit totus mons valde, Exod. 19:18;

et alibi, Accessistis et stetistis sub monte, cum mons flagrans igne, usque ad cor caeli, tenebrae, et nubes, et caligo; et locutus est Jehovah ad vos e medio ignis, Deut. 4:11, 12; 5:19;

tum, Factum cum audivistis vocem e medio tenebrarum, et mons flagrans igne, et accessistis ad me, ... et dixistis, ... Quare moriemur, quia comedet nos ignis magnus hic? si addentes nos audire 2 vocem Jehovae Dei nostri amplius, moriemur, Deut. 5:20-22 [KJV 5:23-25].

[17] Similiter se haberet si quis alius qui in odio et odiorum spurcis degit, videret Dominum; non aliter Ipsum videre posset quam ex odio et ejus spurcis, quae sunt recipientia radiorum boni et veri ab Ipso, quae radios boni et veri in talem ignem, fumum et caliginem, verterent. Ex iisdem locis quoque patet quid ‘fumus fumi’ et quid ‘fax ignis’, quod nempe densissimum falsum et spurcissimum malum, quae ultimis temporibus Ecclesiam occupabant.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The First Latin Edition has videre, probably a printer’s error. Swedenborg has audire in all other cases, which matches the Hebrew.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.