Bible

 

Joshue 1

Studie

1 Et factum est post mortem Moysi servi Domini, ut loqueretur Dominus ad Josue filium Nun, ministrum Moysi, et diceret ei :

2 Moyses servus meus mortuus est : surge, et transi Jordanem istum tu et omnis populus tecum, in terram, quam ego dabo filiis Israël.

3 Omnem locum, quem calcaverit vestigium pedis vestri, vobis tradam, sicut locutus sum Moysi.

4 A deserto et Libano usque ad fluvium magnum Euphraten, omnis terra Hethæorum usque ad mare magnum contra solis occasum erit terminus vester.

5 Nullus poterit vobis resistere cunctis diebus vitæ tuæ : sicut fui cum Moyse, ita ero tecum : non dimittam, nec derelinquam te.

6 Confortare, et esto robustus : tu enim sorte divides populo huic terram, pro qua juravi patribus suis, ut traderem eam illis.

7 Confortare igitur, et esto robustus valde : ut custodias, et facias omnem legem, quam præcepit tibi Moyses servus meus : ne declines ab ea ad dexteram vel ad sinistram, ut intelligas cuncta quæ agis.

8 Non recedat volumen legis hujus ab ore tuo : sed meditaberis in eo diebus ac noctibus, ut custodias et facias omnia quæ scripta sunt in eo : tunc diriges viam tuam, et intelliges eam.

9 Ecce præcipio tibi : confortare, et esto robustus. Noli metuere, et noli timere : quoniam tecum est Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris.

10 Præcepitque Josue principibus populi, dicens : Transite per medium castrorum, et imperate populo, ac dicite :

11 Præparate vobis cibaria : quoniam post diem tertium transibitis Jordanem, et intrabitis ad possidendam terram, quam Dominus Deus vester daturus est vobis.

12 Rubenitis quoque et Gaditis, et dimidiæ tribui Manasse, ait :

13 Mementote sermonis, quem præcepit vobis Moyses famulus Domini, dicens : Dominus Deus vester dedit vobis requiem, et omnem terram.

14 Uxores vestræ, et filii, ac jumenta manebunt in terra, quam tradidit vobis Moyses trans Jordanem : vos autem transite armati ante fratres vestros, omnes fortes manu, et pugnate pro eis,

15 donec det Dominus requiem fratribus vestris sicut et vobis dedit, et possideant ipsi quoque terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis : et sic revertimini in terram possessionis vestræ, et habitabitis in ea, quam vobis dedit Moyses famulus Domini trans Jordanem contra solis ortum.

16 Responderuntque ad Josue, atque dixerunt : Omnia, quæ præcepisti nobis, faciemus : et quocumque miseris, ibimus.

17 Sicut obedivimus in cunctis Moysi, ita obediemus et tibi : tantum sit Dominus Deus tuus tecum, sicut fuit cum Moyse.

18 Qui contradixerit ori tuo, et non obedierit cunctis sermonibus, quos præceperis ei, moriatur. Tu tantum confortare, et viriliter age.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6335

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6335. ‘Et vocavit Jacob filios suos’: quod significet ordinationem verorum fidei et bonorum amoris in naturali, constat a significatione ‘vocare’ quod sit ordinare, nam causa convocationis erat ut sisterentur vera fidei et bona charitatis in illa ordinatione; et a repraesentatione ‘Jacobi et filiorum ejus’ quod sint vera fidei et bona amoris in naturali; quod ‘Jacob’ sint illa in communi, videatur n. 3509, 3525, 1 3546, 3659, 3669, 3677, 3775, 3829, 4234, 4273, 4337, 5506, 5533, 5535, 6001, 6236, et quod ‘filii ejus’ seu tribus ab illis nominatae, in particulari, n. 3858, 3926, 3939, 4060. Quod ordinationem verorum fidei et bonorum amoris quae hic significatur, et in sensu interno in hoc capite sistitur, attinet, sciendum quod ‘duodecim tribus Israelis’ omnia vera et bona in uno complexu, in genere repraesentaverint, ita omnia vera et bona quae procedunt a Domino, proinde quae sunt in caelo et ex quibus caelum; et quia 2 omnia in genere, etiam singula in specie repraesentantur; nam genera in se continent species sicut communia partes.

[2] Secundum bona et inde vera variantur luces in caelo, et secundum luces variantur status 3 intelligentiae et sapientiae, inde est quod per Urim et Thummim transmicuerit ac transvibrata fuerit lux, et quidem varie secundum statum rei de 4 qua interrogatio fuit; hoc fiebat quia duodecim tribus, per quas significabantur omnia vera et bona in genere, designatae erant in pectorali illo, seu in Urim et Thummim, singularis enim lapis pretiosus erat pro unaquavis tribu; quod lapides pretiosi essent, erat quia 5 significant vera spiritualia et caelestia, n. 114, 3720, et ‘aurum’ cui insculpti fuerunt, bonum, n. 113, 1551, 1552, 5658; hoc arcanum est quod per Urim et Thummim significatum est.

[3] Quod duodecim tribus talia significaverint, patet a locis in Verbo ubi nominantur, imprimis ab hereditate tribuum in terra Canaane, de qua apud Joshuam, et ab hereditate earum in regno Domini, de qua apud Ezechielem in ultimis capitibus ubi de nova terra, nova Hierosolyma, et de novo templo; et apud Johannem in Apocalypsi, 7:4-8;

tum ab ordinatione earum in deserto cum castrametabantur, quae talis erat ut per illam repraesentarent vera et bona in suo genuino ordine; inde hoc propheticum Bileami, Cum tolleret Bileamus oculos suos, et videret Israelem habitantem juxta tribus suas, venit super eum spiritus Dei, et edidit enuntiatum, et dixit; ... Quam bona sunt tabernacula tua Jacob, habitacula tua Israel; sicut valles plantantur, sicut horti juxta fluvium, sicut santalos plantavit Jehovah, sicut cedros juxta aquas, Num. 24:2, 3, 5, 6; videantur etiam quae de tribubus et de earum 6 ordinationibus, n. 2129, 3858, 7 3862, 3926, 3939, 4060, 8 4603 ostensa sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. illa

3. intelligentia et sapientia

4. quo

5. The Manuscript inserts illi.

6. ordinatione

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4234

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4234. ‘Jacob ivit ad viam suam’: quod significet successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti, constat ex repraesentatione ‘Jacobi’ quod hic sit verum naturalis; quid ‘Jacob’ repraesentaverit, prius dictum est, quod nempe Naturale Domini; et quia agitur in sensu interno, ubi historice de Jacobo, de Domino quomodo Ipse Naturale Suum Divinum fecit, ideo Jacob primum repraesentavit verum ibi, et dein verum cui adjunctum est bonum collaterale, quod erat Laban 1 , et postquam hoc adjunxit, tunc repraesentavit Jacob bonum tale, sed tale bonum non est 2 bonum Divinum in Naturali, sed est 2 bonum medium, per quod recipere potuit bonum Divinum; tale bonum repraesentavit Jacob cum recederet a Labane, sed usque id bonum in se est verum, cui inde facultas se conjungendi cum bono Divino in Naturali: tale verum est quod Jacob nunc repraesentat.

[2] Bonum autem cum quo conjungeretur, repraesentatur per ‘Esavum’; quod ‘Esavus’ sit Divinum Bonum Divini Naturalis Domini, videatur n. 3300, 3302, 3494, 3504, 3527, 3576, 3599, 3669, 3677; de illa ipsa conjunctione, nempe veri Divini cum bono Divino Divini Naturalis Domini in sensu supremo nunc agitur; nam postquam Jacob recessit a Labane et ad Jordanem venit, ita ad primum ingressum in terram Canaanem, ingreditur repraesentare conjunctionem illam; terra enim Canaan in sensu interno significat caelum, et in ‘supremo sensu’ Divinum Humanum Domini, n. 3038, 3705; inde est quod per illa verba, ‘Et Jacob ivit ad viam suam’ significetur successivum veri ut conjungeretur bono spirituali et caelesti.

[3] Sed haec talia sunt quae nequaquam possunt plene ad captum exponi; causa est quia communissima hujus rei in orbe erudito etiam Christiano ignota sunt; vix enim scitur quid naturale apud hominem, et quid rationale, et quod illa inter se prorsus distincta sint; et quoque vix scitur quid verum spirituale et quid bonum ejus, quodque haec quoque distinctissima sint; et adhuc minus, quod cum homo regeneratur, verum conjungatur cum bono, distincte in naturali, et distincte in rationali, et haec 3 per innumerabilia media; immo ne quidem notum est quod Dominus Humanum Suum Divinum fecerit secundum ordinem secundum quem Dominus etiam regenerat hominem;

[4] cum itaque communissima illa ignota sunt, non potest aliter quam quod obscura appareant quae de illis dicuntur; sed usque dicenda sunt, quia aliter non potest explicari Verbum quoad sensum internum 4 ; ad minimum inde constare potest quae et qualis sapientia angelica est, nam Verbi sensus internus est principaliter pro angelis.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes quod erat Laban.

2. In both these cases the Manuscript has erat but deletes erat and inserts est. Then dots under erat mark its retention and delete est. Note potuit immediatelyfollowing. following.

3. hoc

4. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.