Bible

 

Johannes 6:46

Studie

       

46 Non quia Patrem vidit quisquam, nisi is, qui est a Deo, hic vidit Patrem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9817

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9817. ‘Et tu 1 loqueris ad omnes sapientes corde’: quod significet influxum Domini per Verbum in omnes qui in bono amoris sunt constat a significatione ‘loqui’ quod sit influxus, de qua n. 2951, 5481, 5743, 5797, 7270, et ex significatione ‘sapientum corde’ quod sint qui in bono amoris, de qua sequitur; quod 2 significetur influxus Domini per Verbum, est quia Dominus apud hominem Ecclesiae per illud imprimis influit; causa est quia Verbum tale est ut omnia et singula ibi correspondeant Divinis spiritualibus et Divinis caelestibus 3 quae in caelis, inde communicatio affectionum et cogitationum hominis cum angelis, usque adeo ut quasi unum sint; inde est quod mundus 4 cum caelo conjunctus sit per Verbum, sed apud illos qui in bono fidei e amoris sunt; ex 5 quibus constare potest quod influxus Domini apud hominem Ecclesiae sit per Verbum, nam Dominus est omne in caelis Divinum enim procedens a Domino, et receptum ab angelis, 6 facit caelum.

[2] Quod ‘sapientes corde’ sint qui in bono amoris sunt, 7 est qui: sapientia praedicatur de vita caeli apud hominem, 8 tum quia per cor significatur bonum amoris; vita caeli apud hominem exprimitur in Verbo per ‘spiritum’ et per ‘cor’; per ‘spiritum’ intelligitur vita parti intellectualis 9 , et per ‘cor’ vita partis voluntariae 10 hominis; ad partem intellectualem pertinet verum, ad partem autem voluntariam pertinet bonum; illud est fidei, hoc autem est amoris, nam intellectus recipi vera quae sunt fidei, et voluntas bona quae sunt amoris; inde patet quod per ‘sapientes corde’ significentur qui in bono amoris a Domino sunt; bonum amoris est bonum caeleste, per quod bonum spirituale et bonum spirituale est quod tegit bonum caeleste, sicut vestes corpus et quia per vestes Aharonis repraesentabatur regnum spirituale Domini adjunctum regno caelesti Ipsius, et illud per hoc existit, ideo hic dicitur quod sapientes corde, hoc est, qui in bono amoris 11 a Domino sunt, facerent vestes Aharoni et filiis ejus, ut sequitur. Quod ‘cor’ sit bonum amoris seu bonum caeleste, videatur n. 3635, 3880, 3883-3896, 9050, et quod ideo sit voluntas, n. 2930, 3888, 7542, 8910, 9113, 9300, 12 9495.

Poznámky pod čarou:

1. loquere

2. The Manuscript inserts per loqui ad illos.

3. in coelo

4. et coelum conjuncta sint

5. his

6. The Manuscript inserts ibi.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. et

9. The Manuscript inserts hominis.

10. ejus

11. The Manuscript places this after sunt.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4906

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4906. 'Educite illam et comburatur': quod significet quod exstirpandum, nempe internum Ecclesiae quod per ‘Tamarem’ repraesentatur, constat ex significatione ‘educere illam et comburere’ quod sit exstirpare, ‘educere’ praedicatur de vero, et ‘comburere’ de bono, quae exstirpanda: quod ‘comburere’ praedicetur de exstirpatione boni, constat pluribus locis in Verbo; 1 hoc inde est quia ‘ignis ac flamma’ in spirituali sensu est bonum 2 , et inde calor est affectio boni; ac in opposito sensu ignis et flamma est malum, et inde calor est 3 affectio mali, n. 1297, 1861, 2446; etiam 4 bonum actualiter est ignis spiritualis ex quo calor spiritualis qui vivificat, et malum est ignis et inde calor qui consumit; quod bonum amoris sit ignis spiritualis, et quod affectio illius boni sit calor spiritualis, constare potest manifeste ei qui attendit et reflectit; si enim reflectit unde ignis et calor vitalis homini, comperiet quod ex amore, ut primum enim 5 cessat amor, etiam frigescit homo, et quo magis in amore est, eo magis calescit; nisi ex illa origine foret vitale hominis, nequaquam potuisset vitam habere; sed ignis ille seu calor spiritualis qui facit vitam, fit ignis 6 comburens et consumens apud malos, vertitur enim apud illos in talem; apud animalia rationis expertia, etiam calor spiritualis influit et facit vitam, sed vitam secundum receptionem in formis eorum organicis, inde illis scientiae et affectiones connatae, 7 ut apibus et reliquis.

Poznámky pod čarou:

1. causa

2. The Manuscript inserts Arcana Coelestia 934

3. The Manuscript deletes affectio and inserts cupiditas. All references given have cupiditas

4. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

5. cesset

6. The Manuscript inserts et calor.

7. sicut

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.