Bible

 

Johannes 6:39

Studie

       

39 Hæc est autem voluntas ejus qui misit me, Patris : ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo, sed resuscitem illud in novissimo die.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2165

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2165. ‘Accipiam frustum panis’: quod significet aliquid caeleste adjunctum, constat a significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua prius n. 276, 680, 681, 1798; quod ‘panis’ significet caeleste, est quia panis significat in genere omnem cibum, ita in sensu interno, omnem cibum caelestem; cibus caelestis quid sit, in Parte Prima n. 5658:680, 681, 1480, 1695 dictum est: quod ‘panis’ 1 significet in genere omnem cibum, ex his locis Verbi constare potest; de Josepho legitur;

Quod dixerit ad illum qui super domum suam 2 , quod deduceret viros, hoc est, fratres suos domum, et mactaret mactanda et praepararet; ... et postea cum praeparata erant, et comederent; dixit, Ponite panem, Gen. 43:16, 31 3 ,

quod erat ut praepararent mensam, ita ‘panis’ pro omnibus cibis: de Jethro legitur, quod Veniret 4 Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Mosis coram Deo, Exod. 18:12;

ibi 'etiam panis' pro omnibus cibis: de Manoaho in libro Judicum, Dixit Manoahus ad angelum Jehovae, Detineamus quaeso te, et faciamus coram te haedum caprarum; et dixit angelus Jehovae ad Manoahum, Si detinueris me, non comedam panem tuum, 13:15, 16;

ibi ‘panis’ pro haedo caprarum: Cum Jonathan comedit de favo mellis, dixerunt ei, quod Shaul adjuraverit populum, dicendo, Maledictus vir, qui comederit panem hodie, 1 Sam. 14:27, 28;

ubi ‘panis’ pro omni cibo: alibi de Shaule, Cum Shaul assedit ad comedendum panem, .... dixit ad Jonathan, Quare non venit filius Jishaii, etiam heri etiam hodie ad panem? 2 Sam. 20:24, 27;

pro 5 ‘ad mensam’, ubi omnis generis cibi: de Davide qui dixit ad Mephiboshethum filium Jonathanis, Tu comedes panem super mensa mea jugiter, 2 Sam. 9:7, 10:

similiter de Evil Merodacho qui dixit Quod Jehoiachin rex Jehudae comederet panem jugiter coram illo, omnibus diebus vitae suae, 2 Reg. 25:29:

de Salomone ita, Erat panis Shelomonis in diem quemvis, triginta cori similaginis, et sexaginta cori farinae, decem boves saginati, et viginti boves pascui, et centum pecudes, praeter cervum et capream et damam, et gallos saginatos, 1 Reg. 5:2, 3 (KJV 4:22, 23);

[2] ubi manifeste ‘panis’ pro omnibus illis; nunc quia panis significat in genere omnes cibos, inde significat in sensu interno omnia illa quae cibi caelestes vocantur; quod adhuc melius constare potest ab holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex agnis, ovibus, capris, haedis, hircis, juvencis, bovibus, quae una voce vocabantur ‘panis igniti Jehovae’, ut ab his locis manifeste constat apud Mosen ubi agitur de variis sacrificiis, de quibus dicit, Quod illa adoleret sacerdos super altari, panis igniti Jehovae ... in odorem quietis, Lev. 3:11, 16;

omnia illa sacrificia et holocausta ita 6 vocabantur:

apud eundem,

Filii Aharonis sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes.... Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens.... de semine Aharonis, ... in quo fuerit macula, non accedet ac offerendum panem Dei sui, Lev. 21:6, 8, 17, 21;

ubi etiam sacrificia et holocausta sunt ‘panis’; ut quoque Lev. 22:25 alibi, Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem Meam, panem Meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis. Mihi in stato tempore suo, Num. 28:2;

ibi etiam ‘panis’ pro sacrificiis omnibus quae ibi recensentur:

apud Malachiam, Offerentes super altari Meo panem pollutum, 1:7;

ubi etiam de sacrificiis. Sanctificata ex sacrificiis quae comedebant etiam ‘panis’ dicebantur, ut constat ab his apud Mosen,

Qui tetigerit immundum, ... non comedet de sanctificatis quin immo lavabit carnem suam in aqua, et occideret sol, mundus erit, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc Lev. 22:6, 7.

[3] Holocausta et sacrificia in Ecclesia Judaica nihil aliud repraesentabant quam caelestia quae regni Domini in caelis, et regni Domini in terti. ' seu in Ecclesia, tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unum quemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, nam haec sunt caelestia; ac unumquodvis genus sacrificii aliquid peculiare haec omnia vocabantur tunc temporis ‘panis’: cum itaque sacrificia abolebantur, et loco illorum pro externo cultu succederent alia, ' mandatum est ut panis et vinum adhiberentur;

[4] quid itaque panis significat, inde nunc constat, nempe omnia illa quae repraesentabant sacrificia, ita in sensu interno Ipsum Dominum, et quia Ipsum Dominum, significat ipsum 7 amorem erga universum genus humanum et quae amoris sunt; ut et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum; ita significat omnia caelestia, et sic ‘vinum’ omnia: spiritualia; quod etiam claris verbis Dominus docet apud Johannem, Dixerunt, Patres nostri man comederunt in deserto, sicut scriptum, Panem e caelo dedit illis ad edendum; dixit illis Jesus, Amen amen dico vobis, Non Moses dedit vobis panem e caelo sed Pater Meus dat vobis panem e caelo verum, Panis namque, Dei est, Qui descendit e caelo, et vitam dat mundo: dixerunt Ipsi Domine, semper da nobis panem hunc; dixit illis Jesus, Ego sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, 6:31-35;

et apud eundem,

Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam, Ego sum Panis vitae, patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est Panis, qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur 8 : Ego sum Panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, 6:47-51.

[5] Quia ‘Panis’ nunc est Dominus, est caelestium quae sunt amoris et sunt Domini, Dominus enim est ipsum caeleste, quia est ipse amor, hoc est, ipsa misericordia: et quia ita, est etiam ‘panis’ omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas apud hominem, 9 sunt enim a Domino; quare qui non in amore et charitate sunt, non habent Dominum apud se, ita non donantur bonis et felicibus quae per ‘panem’ in sensu interno significantur. Externum hoc symbolicum mandatum est quia maxima pars generis humani in externo cultu sunt 10 , ideo absque externo aliquo, vix sanctum aliquod apud eos foret; quare cum in amore in Dominum vivunt et in charitate erga proximum, usque internum apud se habent, tametsi non sciunt quod hoc ipsissimum internum cultus sit; ita in externo suo cultu confirmantur in bonis quae per ‘panem’ significantur:

[6] apud Prophetas quoque per ‘panem’ 11 significantur caelestia quae sunt amoris, ut apud Esai. 3:1, 7; 30:23; 33:15, 16; 55:2; 58:7, 8; Thren. 5:9; Ezech. 4:16, 17; 5:16; 14:13; Amos 4:6; 8:11; Ps. 105:16; similiter per ‘panes facierum super mensam’, de quibus Lev. 24:5-9; Exod. 25:30; 40:23; Num. 4:7; 1 Reg. 7:48.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript reads "illius" instead of "suam".

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript reads "venit" instead of "Veniret".

5. The Manuscript inserts "ita" here.

6. In the Manuscript, "ita" appears before "omnia".

7. The Manuscript reads "Ipsius" instead of "ipsum".

8. The Manuscript reads "moriatur" instead of "morietur".

9. The Manuscript inserts "haec" here.

10. The Manuscript inserts "immo maxima pars vix sciunt quid internum sit" here.

11. The Manuscript inserts "ubivis".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Genesis 18

Studie

   

1 Apparuit autem ei Dominus in convalle Mambre sedenti in ostio tabernaculi sui in ipso fervore diei.

2 Cumque elevasset oculos, apparuerunt ei tres viri stantes prope eum : quos cum vidisset, cucurrit in occursum eorum de ostio tabernaculi, et adoravit in terram.

3 Et dixit : Domine, si inveni gratiam in oculis tuis, ne transeas servum tuum :

4 sed afferam pauxillum aquæ, et lavate pedes vestros, et requiescite sub arbore.

5 Ponamque buccellam panis, et confortate cor vestrum : postea transibitis : idcirco enim declinastis ad servum vestrum. Qui dixerunt : Fac ut locutus es.

6 Festinavit Abraham in tabernaculum ad Saram, dixitque ei : Accelera, tria sata similæ commisce, et fac subcinericios panes.

7 Ipse vero ad armentum cucurrit, et tulit inde vitulum tenerrimum et optimum, deditque puero : qui festinavit et coxit illum.

8 Tulit quoque butyrum et lac, et vitulum quem coxerat, et posuit coram eis : ipse vero stabat juxta eos sub arbore.

9 Cumque comedissent, dixerunt ad eum : Ubi est Sara uxor tua ? Ille respondit : Ecce in tabernaculo est.

10 Cui dixit : Revertens veniam ad te tempore isto, vita comite, et habebit filium Sara uxor tua. Quo audito, Sara risit post ostium tabernaculi.

11 Erant autem ambo senes, provectæque ætatis, et desierant Saræ fieri muliebria.

12 Quæ risit occulte dicens : Postquam consenui, et dominus meus vetulus est, voluptati operam dabo ?

13 Dixit autem Dominus ad Abraham : Quare risit Sara, dicens : Num vere paritura sum anus ?

14 Numquid Deo quidquam est difficile ? juxta condictum revertar ad te hoc eodem tempore, vita comite, et habebit Sara filium.

15 Negabit Sara, dicens : Non risi, timore perterrita. Dominus autem : Non est, inquit, ita : sed risisti.

16 Cum ergo surrexissent inde viri, direxerunt oculos contra Sodomam : et Abraham simul gradiebatur, deducens eos.

17 Dixitque Dominus : Num celare potero Abraham quæ gesturus sum :

18 cum futurus sit in gentem magnam, ac robustissimam, et benedicendæ sint in illo omnes nationes terræ ?

19 Scio enim quod præcepturus sit filiis suis, et domui suæ post se ut custodiant viam Domini, et faciant judicium et justitiam : ut adducat Dominus propter Abraham omnia quæ locutus est ad eum.

20 Dixit itaque Dominus : Clamor Sodomorum et Gomorrhæ multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis.

21 Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint ; an non est ita, ut sciam.

22 Converteruntque se inde, et abierunt Sodomam : Abraham vero adhuc stabat coram Domino.

23 Et appropinquans ait : Numquid perdes justum cum impio ?

24 si fuerint quinquaginta justi in civitate, peribunt simul ? et non parces loco illi propter quinquaginta justos, si fuerint in eo ?

25 Absit a te ut rem hanc facias, et occidas justum cum impio, fiatque justus sicut impius, non est hoc tuum : qui judicas omnem terram, nequaquam facies judicium hoc.

26 Dixitque Dominus ad eum : Si invenero Sodomis quinquaginta justos in medio civitatis, dimittam omni loco propter eos.

27 Respondensque Abraham, ait : Quia semel cœpi, loquar ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis.

28 Quid si minus quinquaginta justis quinque fuerint ? delebis, propter quadraginta quinque, universam urbem ? Et ait : Non delebo, si invenero ibi quadraginta quinque.

29 Rursumque locutus est ad eum : Sin autem quadraginta ibi inventi fuerint, quid facies ? Ait : Non percutiam propter quadraginta.

30 Ne quæso, inquit, indigneris, Domine, si loquar : quid si ibi inventi fuerint triginta ? Respondit : Non faciam, si invenero ibi triginta.

31 Quia semel, ait, cœpi loquar ad Dominum meum : quid si ibi inventi fuerint viginti ? Ait : Non interficiam propter viginti.

32 Obsecro, inquit, ne irascaris, Domine, si loquar adhuc semel : quid si inventi fuerint ibi decem ? Et dixit : Non delebo propter decem.

33 Abiitque Dominus, postquam cessavit loqui ad Abraham : et ille reversus est in locum suum.