Bible

 

Johannes 6:3

Studie

       

3 Subiit ergo in montem Jesus et ibi sedebat cum discipulis suis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9819

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9819. ‘Et facient vestes Aharonis’: quod significet per quos regnum spirituale, constat ex significatione ‘vestium Aharonis’ quod sint repraesentativum regni spiritualis Domini adjuncti regno caelesti Ipsius, de qua supra n. 9814; quod sapientes corde, 1 impleti spiritu sapientiae, illas facerent, est quia per illos intelliguntur qui in regno caelesti sunt, et regnum spirituale est quod inde, et sic quod tegit illud, sicut vestis corpus, ut quoque constare potest ex illis quae 2 n. 9818 dicta sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts qui.

2. supra Arcana Coelestia 9817, 9818

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6960

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6960. ‘Adduc manum tuam in sinum tuum’: quod significet appropriationem veri, constat ex significatione ‘manus’ quod sit potentia, de qua supra n. 6947; et ex significatione ‘sinus’ quod sit amor, quae enim pectoris sunt correspondent amori, nam inibi est ‘cor’ quod correspondet amori caelesti et ‘pulmo’ qui correspondet amori spirituali, n. 3635, 3883-3896, 4112, 4113, 4133; et quia ‘sinus’ inde correspondet amori, per illum quoque significatur proprium, nam id hominis proprium est quod est amoris ejus; idcirco hic per ‘adducere manum in sinum’ significatur appropriatio; quod sit appropriatio veri, ex sequentibus patet, tum ex eo quod in vero consistat potentia spiritualis, n. 6948.

[2] Quod ‘sinus’ sit ipsum illud quod hominis, ita proprium, ac inde appropriatio et conjunctio per amorem, constat ex his locis:

apud Micham, Ne confidite socio, ne fiduciam ponite in duce, a cubante in sinu tuo custodi januas oris tui, 7:5;

‘cubans in sinu’ pro illo qui ei per amorem conjunctus est; inde quoque uxor vocatur uxor sinus mariti, Deut. 28:54 1 ; 2 Sam. 12:8;

et maritus vocatur maritus sinus uxoris, Deut. 28:56, et hoc quia unus alterius est:

apud Davidem,

Precatio mea super sinum meum relabitur, Ps. 35:13 2 ; pro quod ad ipsum:

apud eundem,

Memento, Domine, opprobrii servorum tuorum, portare mei in sinu meo omnes magnos populos, Ps. 89:51 3 [KJV 50];

pro apud seipsum, 4 ut proprium:

apud Esaiam,

Sicut pastor gregem suum pascit, in brachium suum colligit agnos, et in sinu sua portat, 40:11;

similiter:

apud Lucam, 3

Date et dabitur vobis, mensura bona, pressa, agitata, et superfluens, dabitur in sinum vestrum, 6:38;

‘dari in sinum’ pro illis ipsis ut proprium:

apud eundem,

Dein factum ut moreretur Lazarus, et auferretur ab angelis in sinum Abrahami, 16:22;

‘auferri in sinum Abrahami’ pro ad 5 Dominum, Qui intelligitur per ‘Abrahamum’, ex conjunctione per amorem:

apud Johannem, 4

Erat accumbens unus discipulorum in sinu Jesu, quem amabat Jesus; allapsus ille ad pectus Jesus, dicit Ipsi, Domine, quis est? 13:23, 25;

‘accumbere in sinu’ manifeste pro amari, ac per amorem conjungi:

apud eundem,

Deum nemo vidit unquam; Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18;

‘in sinu Patris’ pro unum esse.

[5] ‘Sinus’ pro ipso illo quod hominis, et pro appropriatione non per amorem, in sequentibus locis:

apud Esaiam,

Retribuam, retribuam super sinum illorum iniquitates vestras, et iniquitates patrum vestrorum simul; admetiar pretium operae illorum primum super sinum illorum, 65:6, 7:

apud Jeremiam,

Jehovah faciens misericordiam in millenos, et retribuens iniquitatem patrum in sinum filiorum eorum post illos, 32:18:

apud Davidem,

Retribue vicinis nostris septuplum in sinum illorum, opprobrium illorum, quo affecerunt Te, Domine, Ps. 79:12;

‘retribuere in sinum’ pro in illos ipsos.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. sicut

5. The Manuscript inserts Ipsum, hoc est, ad.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.