Bible

 

Johannes 5

Studie

   

1 Post hæc erat dies festus Judæorum, et ascendit Jesus Jerosolymam.

2 Est autem Jerosolymis probatica piscina, quæ cognominatur hebraice Bethsaida, quinque porticus habens.

3 In his jacebat multitudo magna languentium, cæcorum, claudorum, aridorum, exspectantium aquæ motum.

4 Angelus autem Domini descendebat secundum tempus in piscinam, et movebatur aqua. Et qui prior descendisset in piscinam post motionem aquæ, sanus fiebat a quacumque detinebatur infirmitate.

5 Erat autem quidam homo ibi triginta et octo annos habens in infirmitate sua.

6 Hunc autem cum vidisset Jesus jacentem, et cognovisset quia jam multum tempus haberet, dicit ei : Vis sanus fieri ?

7 Respondit ei languidus : Domine, hominem non habeo, ut, cum turbata fuerit aqua, mittat me in piscinam : dum venio enim ego, alius ante me descendit.

8 Dicit ei Jesus : Surge, tolle grabatum tuum et ambula.

9 Et statim sanus factus est homo ille : et sustulit grabatum suum, et ambulabat. Erat autem sabbatum in die illo.

10 Dicebant ergo Judæi illi qui sanatus fuerat : Sabbatum est, non licet tibi tollere grabatum tuum.

11 Respondit eis : Qui me sanum fecit, ille mihi dixit : Tolle grabatum tuum et ambula.

12 Interrogaverunt ergo eum : Quis est ille homo qui dixit tibi : Tolle grabatum tuum et ambula ?

13 Is autem qui sanus fuerat effectus, nesciebat quis esset. Jesus enim declinavit a turba constituta in loco.

14 Postea invenit eum Jesus in templo, et dixit illi : Ecce sanus factus es ; jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

15 Abiit ille homo, et nuntiavit Judæis quia Jesus esset, qui fecit eum sanum.

16 Propterea persequebantur Judæi Jesum, quia hæc faciebat in sabbato.

17 Jesus autem respondit eis : Pater meus usque modo operatur, et ego operor.

18 Propterea ergo magis quærebant eum Judæi interficere : quia non solum solvebat sabbatum, sed et patrem suum dicebat Deum, æqualem se faciens Deo. Respondit itaque Jesus, et dixit eis :

19 Amen, Amen dico vobis : non potest Filius a se facere quidquam, nisi quod viderit Patrem facientem : quæcumque enim ille fecerit, hæc et Filius similiter facit.

20 Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quæ ipse facit : et majora his demonstrabit ei opera, ut vos miremini.

21 Sicut enim Pater suscitat mortuos, et vivificat, sic et Filius, quos vult, vivificat.

22 Neque enim Pater judicat quemquam : sed omne judicium dedit Filio,

23 ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem ; qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

24 Amen, Amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam æternam, et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

25 Amen, Amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem Filii Dei : et qui audierint, vivent.

26 Sicut enim Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam in semetipso :

27 et potestatem dedit ei judicium facere, quia Filius hominis est.

28 Nolite mirari hoc, quia venit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient vocem Filii Dei :

29 et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitæ ; qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

30 Non possum ego a meipso facere quidquam. Sicut audio, judico : et judicium meum justum est, quia non quæro voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

31 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum.

32 Alius est qui testimonium perhibet de me : et scio quia verum est testimonium, quod perhibet de me.

33 Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.

34 Ego autem non ab homine testimonium accipio : sed hæc dico ut vos salvi sitis.

35 Ille erat lucerna ardens et lucens : vos autem voluistis ad horam exsultare in luce ejus.

36 Ego autem habeo testimonium majus Joanne. Opera enim quæ dedit mihi Pater ut perficiam ea : ipsa opera, quæ ego facio, testimonium perhibent de me, quia Pater misit me :

37 et qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me : neque vocem ejus umquam audistis, neque speciem ejus vidistis :

38 et verbum ejus non habetis in vobis manens : quia quem misit ille, huic vos non creditis.

39 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam æternam habere : et illæ sunt quæ testimonium perhibent de me :

40 et non vultis venire ad me ut vitam habeatis.

41 Claritatem ab hominibus non accipio.

42 Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

43 Ego veni in nomine Patris mei, et non accipitis me ; si alius venerit in nomine suo, illum accipietis.

44 Quomodo vos potestis credere, qui gloriam ab invicem accipitis, et gloriam quæ a solo Deo est, non quæritis ?

45 Nolite putare quia ego accusaturus sim vos apud Patrem : est qui accusat vos Moyses, in quo vos speratis.

46 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi : de me enim ille scripsit.

47 Si autem illius litteris non creditis, quomodo verbis meis credetis ?

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2165

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2165. ‘Accipiam frustum panis’: quod significet aliquid caeleste adjunctum, constat a significatione ‘panis’ quod sit caeleste, de qua prius n. 276, 680, 681, 1798; quod ‘panis’ significet caeleste, est quia panis significat in genere omnem cibum, ita in sensu interno, omnem cibum caelestem; cibus caelestis quid sit, in Parte Prima n. 5658:680, 681, 1480, 1695 dictum est: quod ‘panis’ 1 significet in genere omnem cibum, ex his locis Verbi constare potest; de Josepho legitur;

Quod dixerit ad illum qui super domum suam 2 , quod deduceret viros, hoc est, fratres suos domum, et mactaret mactanda et praepararet; ... et postea cum praeparata erant, et comederent; dixit, Ponite panem, Gen. 43:16, 31 3 ,

quod erat ut praepararent mensam, ita ‘panis’ pro omnibus cibis: de Jethro legitur, quod Veniret 4 Aharon et omnes seniores Israelis ad comedendum panem cum socero Mosis coram Deo, Exod. 18:12;

ibi 'etiam panis' pro omnibus cibis: de Manoaho in libro Judicum, Dixit Manoahus ad angelum Jehovae, Detineamus quaeso te, et faciamus coram te haedum caprarum; et dixit angelus Jehovae ad Manoahum, Si detinueris me, non comedam panem tuum, 13:15, 16;

ibi ‘panis’ pro haedo caprarum: Cum Jonathan comedit de favo mellis, dixerunt ei, quod Shaul adjuraverit populum, dicendo, Maledictus vir, qui comederit panem hodie, 1 Sam. 14:27, 28;

ubi ‘panis’ pro omni cibo: alibi de Shaule, Cum Shaul assedit ad comedendum panem, .... dixit ad Jonathan, Quare non venit filius Jishaii, etiam heri etiam hodie ad panem? 2 Sam. 20:24, 27;

pro 5 ‘ad mensam’, ubi omnis generis cibi: de Davide qui dixit ad Mephiboshethum filium Jonathanis, Tu comedes panem super mensa mea jugiter, 2 Sam. 9:7, 10:

similiter de Evil Merodacho qui dixit Quod Jehoiachin rex Jehudae comederet panem jugiter coram illo, omnibus diebus vitae suae, 2 Reg. 25:29:

de Salomone ita, Erat panis Shelomonis in diem quemvis, triginta cori similaginis, et sexaginta cori farinae, decem boves saginati, et viginti boves pascui, et centum pecudes, praeter cervum et capream et damam, et gallos saginatos, 1 Reg. 5:2, 3 (KJV 4:22, 23);

[2] ubi manifeste ‘panis’ pro omnibus illis; nunc quia panis significat in genere omnes cibos, inde significat in sensu interno omnia illa quae cibi caelestes vocantur; quod adhuc melius constare potest ab holocaustis et sacrificiis, quae fiebant ex agnis, ovibus, capris, haedis, hircis, juvencis, bovibus, quae una voce vocabantur ‘panis igniti Jehovae’, ut ab his locis manifeste constat apud Mosen ubi agitur de variis sacrificiis, de quibus dicit, Quod illa adoleret sacerdos super altari, panis igniti Jehovae ... in odorem quietis, Lev. 3:11, 16;

omnia illa sacrificia et holocausta ita 6 vocabantur:

apud eundem,

Filii Aharonis sancti erunt Deo suo, neque profanabunt nomen Dei sui, quia ignita Jehovae, panem Dei sui, illi offerentes.... Sanctificabis illum, quia panem Dei tui ille offerens.... de semine Aharonis, ... in quo fuerit macula, non accedet ac offerendum panem Dei sui, Lev. 21:6, 8, 17, 21;

ubi etiam sacrificia et holocausta sunt ‘panis’; ut quoque Lev. 22:25 alibi, Praecipe filiis Israelis, et dicas ad eos, Oblationem Meam, panem Meum, in ignita odoris quietis, observabitis, ut offeratis. Mihi in stato tempore suo, Num. 28:2;

ibi etiam ‘panis’ pro sacrificiis omnibus quae ibi recensentur:

apud Malachiam, Offerentes super altari Meo panem pollutum, 1:7;

ubi etiam de sacrificiis. Sanctificata ex sacrificiis quae comedebant etiam ‘panis’ dicebantur, ut constat ab his apud Mosen,

Qui tetigerit immundum, ... non comedet de sanctificatis quin immo lavabit carnem suam in aqua, et occideret sol, mundus erit, et postea comedet de sanctificatis, quia panis ejus hoc Lev. 22:6, 7.

[3] Holocausta et sacrificia in Ecclesia Judaica nihil aliud repraesentabant quam caelestia quae regni Domini in caelis, et regni Domini in terti. ' seu in Ecclesia, tum quae regni Domini seu Ecclesiae apud unum quemvis, in genere omnia illa quae sunt amoris et charitatis, nam haec sunt caelestia; ac unumquodvis genus sacrificii aliquid peculiare haec omnia vocabantur tunc temporis ‘panis’: cum itaque sacrificia abolebantur, et loco illorum pro externo cultu succederent alia, ' mandatum est ut panis et vinum adhiberentur;

[4] quid itaque panis significat, inde nunc constat, nempe omnia illa quae repraesentabant sacrificia, ita in sensu interno Ipsum Dominum, et quia Ipsum Dominum, significat ipsum 7 amorem erga universum genus humanum et quae amoris sunt; ut et reciprocum hominis in Dominum et erga proximum; ita significat omnia caelestia, et sic ‘vinum’ omnia: spiritualia; quod etiam claris verbis Dominus docet apud Johannem, Dixerunt, Patres nostri man comederunt in deserto, sicut scriptum, Panem e caelo dedit illis ad edendum; dixit illis Jesus, Amen amen dico vobis, Non Moses dedit vobis panem e caelo sed Pater Meus dat vobis panem e caelo verum, Panis namque, Dei est, Qui descendit e caelo, et vitam dat mundo: dixerunt Ipsi Domine, semper da nobis panem hunc; dixit illis Jesus, Ego sum Panis vitae, qui venit ad Me, non esuriet, et qui credit in Me, non sitiet unquam, 6:31-35;

et apud eundem,

Amen dico vobis, Qui credit in Me, habet vitam aeternam, Ego sum Panis vitae, patres vestri comederunt man in deserto, et mortui sunt; hic est Panis, qui e caelo descendit, ut quis ex eo comedat, non morietur 8 : Ego sum Panis vivens, qui e caelo descendit, si quis comederit ex hoc Pane, vivet in aeternum, 6:47-51.

[5] Quia ‘Panis’ nunc est Dominus, est caelestium quae sunt amoris et sunt Domini, Dominus enim est ipsum caeleste, quia est ipse amor, hoc est, ipsa misericordia: et quia ita, est etiam ‘panis’ omne caeleste, hoc est, omnis amor et charitas apud hominem, 9 sunt enim a Domino; quare qui non in amore et charitate sunt, non habent Dominum apud se, ita non donantur bonis et felicibus quae per ‘panem’ in sensu interno significantur. Externum hoc symbolicum mandatum est quia maxima pars generis humani in externo cultu sunt 10 , ideo absque externo aliquo, vix sanctum aliquod apud eos foret; quare cum in amore in Dominum vivunt et in charitate erga proximum, usque internum apud se habent, tametsi non sciunt quod hoc ipsissimum internum cultus sit; ita in externo suo cultu confirmantur in bonis quae per ‘panem’ significantur:

[6] apud Prophetas quoque per ‘panem’ 11 significantur caelestia quae sunt amoris, ut apud Esai. 3:1, 7; 30:23; 33:15, 16; 55:2; 58:7, 8; Thren. 5:9; Ezech. 4:16, 17; 5:16; 14:13; Amos 4:6; 8:11; Ps. 105:16; similiter per ‘panes facierum super mensam’, de quibus Lev. 24:5-9; Exod. 25:30; 40:23; Num. 4:7; 1 Reg. 7:48.

Poznámky pod čarou:

1. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

2. The Manuscript reads "illius" instead of "suam".

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The Manuscript reads "venit" instead of "Veniret".

5. The Manuscript inserts "ita" here.

6. In the Manuscript, "ita" appears before "omnia".

7. The Manuscript reads "Ipsius" instead of "ipsum".

8. The Manuscript reads "moriatur" instead of "morietur".

9. The Manuscript inserts "haec" here.

10. The Manuscript inserts "immo maxima pars vix sciunt quid internum sit" here.

11. The Manuscript inserts "ubivis".

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Ezechiel 5:16

Studie

       

16 Ego Dominus locutus sum : quando misero sagittas famis pessimas in eos, quæ erunt mortiferæ, et quas mittam ut disperdam vos : et famem congregabo super vos, et conteram in vobis baculum panis :