Bible

 

Jeremias 51:52

Studie

       

52 Propterea ecce dies veniunt, ait Dominus, et visitabo super sculptilia ejus, et in omni terra ejus mugiet vulneratus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3025

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3025. ‘Cujus ego habito in medio’: quod significet discordantia in humano materno quae cingunt, constat ex significatione ‘habitare in medio’, nempe Canaanitae, quod sint illa quae circumcirca sunt, seu quae cingunt; quae quod sint discordantia a vero, constat ab illis quae mox supra dicta sunt de significatione ‘filiarum Canaanitae’: quod haec sint illa quae Dominus ex materno per hereditarium accepit, et quae postea cum Humanum Suum Divinum fecit, expulit, constare potest ex illis quae prius de eadem re n. 1414, 1444, 1573, 2159, 2574, 2649 dicta et ostensa sunt.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3013

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3013. Processus initiationis in sensu interno ita descriptus est: cum status esset, et omnia in ordinem Divinum caelestem redacta a Domino ut Divino Bono Rationalis Ipsius conjungeretur Divinum Verum, et hoc per viam communem ex naturali homine, nempe ex scientificis, cognitionibus et doctrinalibus quae ibi, quod tunc per influxum Divinum Domini inde vera evocata, initiata bono in rationali, et facta Divina; ita quod Rationale a Domino factam Divinum sicut quoad bonum, etiam quoad verum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.