Bible

 

Jeremias 51:40

Studie

       

40 Deducam eos quasi agnos ad victimam, et quasi arietes cum hædis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6729

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6729. ‘Et descendit filia Pharaonis’: quod significet religiosum ibi, constat ex significatione ‘filiae’ quod sit affectio veri et boni, et inde Ecclesia, de qua n. 2362, 3963; et in sensu opposito, affectio falsi et mali, et inde religiosum quod ex illis, n. 3024; hic religiosum ex scientificis falsis quia ‘filia Pharaonis’, per ‘Pharaonem’ enim hic repraesentatur scientificum falsum, n. 6651, 6679, 6683, 6692. Quod per ‘filias’ in Verbo significentur Ecclesiae, constare potest ex perpluribus illis locis ubi Ecclesia vocatur filia Zionis, et filia Hierosolymae; et quoque quod per ‘filias’ significentur plurima gentium religiosa quae falsa, patet quoque ex illis locis ubi illa vocantur filiae, sicut filia Tyri, Ps. 45:13 [KJV Ps. 45:12]; filia Edomi, Threni 4:22;

filia 1 Chaldaeorum et Babelis, Esai. 47:1, 5; Jer. 1 41, 42, 51:33; Sach. 2:11: [KJV 7]; Ps. 137:8;

filia Philistaeorum, Ezech. 16:27, 57;

filia Tharschischi, Esai. 23:10;

‘filia Aegypti’ apud Jeremiam,

Ascende Gilead, et sume balsamum virgo filia Aegypti: vasa migrationis fac tibi habitatrix filia Aegypti: pudefacta es filia Aegypti, data in manum populi septentrionis, 46:11, 19, 24; ‘filia Aegypti’ pro affectione ratiocinandi de veris fidei, num ita sit, ex scientificis cum negativum regnat, ita pro religioso quod inde exsurgit, quod tale est 2 ut nihil credatur nisi falsum 3 .

Poznámky pod čarou:

1. Moabi, Esai. 16:2;

filia Babelis et filia Chaldaeorum

2. quod

3. The Manuscript inserts, ita nihil veri fidei.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3963

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3963. ‘Postea peperit filiam’: quod significet affectionem omnium, tum Ecclesiam fidei in qua bonum, constat a significatione ‘filiae’ quod sit affectio, tum Ecclesia, de qua n. 2362, sed cujus rei affectio, ac qualis Ecclesia, ex adjectis 1 patet, sicut Ecclesia caelestis ex adjecta Zione, quae filia Zionis vocatur, Ecclesia spiritualis ex adjecta Hierosolyma, quae filia Hierosolymae dicitur, et sic porro; hic ubi nihil adjectum est, significatur per filiam Ecclesia fidei in qua bonum; de communibus enim veris quae sunt fidei in qua bonum, et de eorum receptione et agnitione huc usque actum est, illa nempe vera per ‘decem filios Jacobi’, de quibus 2 supra, significata sunt, ut 3 ostensum est; et quia immediate post illos memoratur filia 4 quod nata, ex serie patet quod sit Ecclesia, in qua illa omnia;

[2] sive dicas Ecclesiam fidei in qua bonum, sive Ecclesiam spiritualem, idem est, et quoque si dicas affectionem omnium, nempe communium verorum; nam ex affectione veri in quo bonum, et boni ex quo verum, est Ecclesia; non autem ex affectione veri in quo non bonum, nec ex affectione boni ex quo non verum; qui se dicunt ab Ecclesia esse, qui in affectione veri sunt et non in bono veri, hoc est, non vivunt secundum vera, multum falluntur; sunt extra Ecclesiam tametsi intra coetum sunt, sunt enim in affectione mali, cum quo verum non conjungi potest; affectio veri eorum non est ex Domino sed est ex se, nam semet spectant ut per cognitiones veri lucrentur famam, et inde honores et opes, non autem spectant Ecclesiam, nec regnum Domini, minus Dominum; qui autem in affectione boni sunt ex quo non verum, nec illi ab Ecclesia sunt tametsi intra coetum, nam in bono naturali sunt non in bono spirituali, ac in 5 quodlibet malum et quoque falsum se duci patiuntur, modo inducatur malo species boni, et falso species veri, de quibus videatur n. 3470, 3471, 3518.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has in Verbo

2. The Manuscript has hucusque

3. The Manuscript inserts supra.

4. The Manuscript has quae

5. The Manuscript has quodcunque

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.