Bible

 

Jeremias 50:8

Studie

       

8 Recedite de medio Babylonis, et de terra Chaldæorum egredimini, et estote quasi hædi ante gregem.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8185

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8185. ‘Et veniant filii Israelis in medium maris in arido’: quod significet ut transeant illi qui ab Ecclesia spirituali tuto et absque influxu falsi, constat ex significatione ‘venire’ seu intrare ‘ 1 in medium’ quod sit transire; ex repraesentatione ‘filiorum Israelis’ quod sint qui ab Ecclesia spirituali, de qua saepius; et ex significatione ‘in arido’ quod sit tuto et absque influxu falsi; per ‘aquas’ enim illius maris significantur falsa ex malo, n. 8137, 8138, inde per ‘aridum’ significatur absque falso; simile per ‘aridum’ et ‘arefacere’ significatur apud Davidem,

Tu confregisti capita Leviathanis, Tu fidisti fontem et fluvium, Tu arefecisti fluvios roboris, Ps. 74:14, 15;

[2] ‘arefacere fluvios roboris’ pro dissipare falsa potentiora:

apud Sachariam, Congregabo illos, quia redimam illos; reducam illos e terra Aegypti, et ex Assyria congregabo illos; et ad terram Gileadis et Libanum adducam illos; transibit per mare angustiae; sed percutiet in mari fluctus, et arefaciet omnes profundidates fluminis: et dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet; et potentes reddam illos in Jehovah, 10:8 ad fin. ;

ibi agitur de illis qui fidunt sibi suaeque sapientiae in spiritualibus; 2 ut et de dissipatione falsorum 3 per tentationes; ‘terra Aegypti’ pro scientificis; ‘Assyria’ pro ratiociniis inde; ‘transire mare angustiae’ pro tentationibus; ‘percutere in mari fluctus, et arefacere profunditates fluminis’ pro dissipare falsa inde; ‘ 4 dejicietur superbia Aschuris, et baculus Aegypti recedet’ pro quod non fident amplius suae sapientiae, sed sapientiae a Domino, quod significatur per ‘potentes 5 reddam illos in Jehovah’: pariter apud Esaiam

[3] Dicens 6 Hierosolymae, Habitaberis; et urbibus Jehudae, Aedificabimini, et vastitates ejus erigam; dicens abysso, Exsiccare, et fluvios tuos arefaciam, 44:26, 27;

‘dicere abysso exsiccare, et fluvios ejus arefacere’ pro dissipare mala et falsa. Ubi autem ‘aquae’ significant vera, ibi ‘arefactio’ significat statum non veri seu absque vero, ut apud Esaiam,

Effundam aquas super sitientem, et rivulos super aridam, 7 44:3;

‘aquae et rivuli’ pro veris, ‘arida’ pro ubi non verum:

apud Jeremiam,

[4] 8 Gladie contra Chaldaeos, et contra habitatores Babelis; 8 gladie contra equos ejus, et contra currus ejus, 8 siccitas super aquas ejus ut exarescant, 50:35, 37, 38;

‘Chaldaei’ pro illis qui profanant vera, et ‘habitatores Babelis’ pro illis qui profanant bona, n. 1182, 1283, 1295, 1304, 1306-1308, 1321, 1322, 1326; ‘gladius’ pro vero pugnante contra falsum, et 9 pro falso pugnante contra verum, et inde pro vastatione, n. 2799, 4499, 6353, 7102; ‘equi’ pro intellectuali, n. 2761, 2762, 3217, 5321, 6125, 6534; ‘currus’ pro doctrinalibus, n. 5321, 8146, 8148; ‘siccitas super aquas ut exarescant’ pro quod in veris nihil vitae, ex falsificatione. Ubi autem ‘aridum’ seu ‘arefactio’ in Verbo dicitur de aliis rebus, sicut de arboribus, de herbis, de messe, de ossibus, significatur contrarium quod per illa; ipsa terra etiam vocatur arida respective ad mare, et tunc ‘arida’ praedicatur de bono, ac ‘mare’ de vero.

Poznámky pod čarou:

1. per, in the First Latin Edition.

2. ac

3. The Manuscript inserts inde.

4. dejici

5. tunc reddi

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. Hebrew (herebh)

9. falsum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.