Bible

 

Jeremias 48:3

Studie

       

3 Vox clamoris de Oronaim, vastitas et contritio magna.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10184

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10184. ‘Tectum ejus’: quod significet intimum, constat ex significatione ‘tecti’ quod sit intimum; quod ‘tectum’ sit intimum, est quia est supremum seu altissimum, et quod supremum seu altissimum est, hoc significat intimum, secundum illa quae supra n. 10181 ostensa sunt, et quia ‘tectum’ 1 simile significat ac caput apud hominem; nam omnia repraesentativa in natura se referunt ad formam humanam, et secundum relationem ad illam significant, n. 9496; 2 quod ‘caput’ significet intimum, 3 videatur n. 5328, 6436, 7859, 9656, 9913, 9914; intimum quod hic per ‘tectum altaris suffitus’ significatur, est intimum cultus; sunt enim in cultu 4 similia quae in ipso homine, a quo cultus, nempe 5 intimum, medium, et externum; intimum vocatur caeleste, medium spirituale, et externum naturale, n. 4938, 4939, 9992, 10005, 10017, 10068; hi gradus ex correspondentia 6 significantur per caput, pectus, et pedes; similiter per tectum, parietes, et cornua altaris suffitus.

[2] Quia per ‘tectum’ significatur caeleste, quod est intimum, etiam significatur bonum, nam bonum ubivis est intimum, ac verum procedit ex eo, sicut comparative lux a flamma; hoc intelligitur per ‘tectum’ apud Matthaeum, Tunc qui super tecto domus ne descendat ad tollendum quid e domo sua, 24:17; Marcus 13:15; Luc. 17:31;

agitur ibi de ultimis temporibus Ecclesiae, et per ‘esse super tecto’ significatur status hominis qui est in bono, et per ‘descendere ad tollendum quid e domo’ significatur reditio ad priorem statum, videatur n. 3652, et citata n. 9274; et apud Jeremiam,

Super omnibus tectis Moabi, et in plateis ejus totus luctus, 48:38;

per ‘luctum super omnibus tectis’ significatur vastatio omnium bonorum apud illos qui in sensu repraesentativo intelliguntur per Moabum, qui sunt qui in bono naturali sunt, qui se facile seduci patiuntur, n. 2468; et per ‘luctum in plateis’ significatur vastatio omnium verorum; quod ‘plateae’ sint vera, videatur n. 2336.

[3] Quia tectum significabat bonum, ideo antiquis erant tecta super domibus ubi ambulabant et quoque ubi adorabant, ut constare potest 1 Sam. 9:25, 26; 2 Sam. 11:2; Zeph. 1:5: apud Moschen, Cum aedificaveris domum novam, facies ambitum tecto tuo, ne ponas sanguines in domum tuam, si ceciderit cadens ex illa. Non conseres vineam tuam mixtim, ne sancta fiat collectio ex semine, quod seminaveris, et ex proventu vineae. Non arabis bove et asino simul. Non indues vestem mixtam, lana et lino simul, Deut. 22:8-11;

ex his quoque patet quod per tectum significetur bonum amoris,

[4] nam singula illa praecepta involvunt similia, quae non patefiunt nisi quam per sensum internum, qui est, quod qui in bono est, qui status est status hominis regenerati, non redibit in statum veri, qui est status prior ejus, nempe cum regenerabatur; in hoc statu enim ducitur homo per verum ad bonum, ita partim a semet, in illo autem seu posteriore, nempe cum regeneratus est, ducitur homo a bono, hoc est, per bonum a Domino;

[5] hoc arcanum est quod in singulis illis interius latet, ita simile quod in Domini verbis 7 apud Matthaeum, Tunc qui super domo est, ne descendat ad tollendum quid e domo sua; et qui in agro, ne revertatur retro ad tollendum vestimenta sua, 24:17, 18:

apud 8 Marcum,

Qui super tecto, ne descendat in domum, neque ingreditor ad auferendum aliquid e domo sua; et qui in agro fuerit, non amplius convertito se retrorsum ad auferendum vestimentum suum, 13:[15, ] 16:

et apud Lucam,

In ista die quicumque erit super domo et vasa illius in domo, ne descendito ad tollendum illa; et quicumque in agro, similiter ne revertatur in, quae post illum; mementote uxoris Lothi, 17:31, 32;

[6] quis non videre potest quod in his locis arcana caeli contineantur, nam quid alioquin foret, quod non e domo descenderent, et ex agro reverterentur retro et in, et quod meminissent uxoris Lothi? similiter in illis quae apud Moschen, quod ambitum facerent circum tectum ne sanguis si deciderint, et mox quod ager non consereretur mixtim, semine et proventu vineae, non araretur bove et asino simul, nec indueretur vestis mixta lana et lino simul; per ‘tectum’ enim significatur bonum, 9 et per ‘esse super domo’ seu super tecto status cum homo in bono est; per ‘cadere’ inde significatur relapsus ad priorem statum, et per ‘sanguines’ significatur violentia tunc illata bono et vero, n. 10 374, 1005, 4735, 11 6978, 7317, 7326; per ‘vineam’ significatur Ecclesia apud hominem, per ‘proventum 12 vineae’ 13 status veri 14 , n. 9139, per ‘semen tritici’ aut hordei status boni, n. 3941, 7605; per ‘bovem’ etiam significatur bonum, et per ‘arare bove’ status ejus, n. 2781, 9135; similiter per ‘lanam’ ac per ‘induere vestem ex lana’, n. 9470, et per ‘asinum’ significatur verum, n. 2781, 5741, et quoque per ‘linum’, 7601, 9959; sed quomodo ulterius cum hoc arcano se habet, videatur explicatum in locis citatis n. 9274.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. quod caput significet altered to nam caput significat

3. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

4. sicut

5. intimum, (deletes)internum seu medium in the Manuscript, internum, medium, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

6. The Manuscript inserts cum coelis.

7. The Manuscript inserts in his locis.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. et per cadere de eo significatur deprivatio status, si inde labatur; et sanguines ibi est violentia illata bono et vero

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

12. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

13. The Manuscript inserts significatur.

14. The Manuscript inserts ejus.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Exodus 28

Studie

   

1 Applica quoque ad te Aaron fratrem tuum cum filiis suis de medio filiorum Israël, ut sacerdotio fungantur mihi : Aaron, Nadab, et Abiu, Eleazar, et Ithamar.

2 Faciesque vestem sanctam Aaron fratri tuo in gloriam et decorem.

3 Et loqueris cunctis sapientibus corde quos replevi spiritu prudentiæ, ut faciant vestes Aaron, in quibus sanctificatus ministret mihi.

4 Hæc autem erunt vestimenta quæ faciet : rationale et superhumerale, tunicam et lineam strictam, cidarim et balteum. Facient vestimenta sancta fratri tuo Aaron et filiis ejus, ut sacerdotio fungantur mihi.

5 Accipientque aurum, et hyacinthum, et purpuram, coccumque bis tinctum, et byssum.

6 Facient autem superhumerale de auro et hyacintho et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta, opere polymito.

7 Duas oras junctas habebit in utroque latere summitatum, ut in unum redeant.

8 Ipsa quoque textura et cuncta operis varietas erit ex auro et hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

9 Sumesque duos lapides onychinos, et sculpes in eis nomina filiorum Israël :

10 sex nomina in lapide uno, et sex reliqua in altero, juxta ordinem nativitatis eorum.

11 Opere sculptoris et cælatura gemmarii, sculpes eos nominibus filiorum Israël, inclusos auro atque circumdatos :

12 et pones in utroque latere superhumeralis, memoriale filiis Israël. Portabitque Aaron nomina eorum coram Domino super utrumque humerum, ob recordationem.

13 Facies et uncinos ex auro,

14 et duas catenulas ex auro purissimo sibi invicem cohærentes, quas inseres uncinis.

15 Rationale quoque judicii facies opere polymito juxta texturam superhumeralis, ex auro, hyacintho, et purpura, coccoque bis tincto, et bysso retorta.

16 Quadrangulum erit et duplex : mensuram palmi habebit tam in longitudine quam in latitudine.

17 Ponesque in eo quatuor ordines lapidum : in primo versu erit lapis sardius, et topazius, et smaragdus :

18 in secundo carbunculus, sapphirus, et jaspis :

19 in tertio ligurius, achates, et amethystus :

20 in quarto chrysolithus, onychinus, et beryllus. Inclusi auro erunt per ordines suos.

21 Habebuntque nomina filiorum Israël : duodecim nominibus cælabuntur, singuli lapides nominibus singulorum per duodecim tribus.

22 Facies in rationali catenas sibi invicem cohærentes ex auro purissimo,

23 et duos annulos aureos, quos pones in utraque rationalis summitate :

24 catenasque aureas junges annulis, qui sunt in marginibus ejus,

25 et ipsarum catenarum extrema duobus copulabis uncinis in utroque latere superhumeralis quod rationale respicit.

26 Facies et duos annulos aureos, quos pones in summitatibus rationalis, in oris, quæ e regione sunt superhumeralis, et posteriora ejus aspiciunt.

27 Necnon et alios duos annulos aureos, qui ponendi sunt in utroque latere superhumeralis deorsum, quod respicit contra faciem juncturæ inferioris, ut aptari possit cum superhumerali,

28 et stringatur rationale annulis suis cum annulis superhumeralis vitta hyacinthina, ut maneat junctura fabrefacta, et a se invicem rationale et superhumerale nequeant separari.

29 Portabitque Aaron nomina filiorum Israël in rationali judicii super pectus suum, quando ingredietur Sanctuarium, memoriale coram Domino in æternum.

30 Pones autem in rationali judicii Doctrinam et Veritatem, quæ erunt in pectore Aaron, quando ingredietur coram Domino : et gestabit judicium filiorum Israël in pectore suo, in conspectu Domini semper.

31 Facies et tunicam superhumeralis totam hyacinthinam,

32 in cujus medio supra erit capitium, et ora per gyrum ejus textilis, sicut fieri solet in extremis vestium partibus, ne facile rumpatur.

33 Deorsum vero, ad pedes ejusdem tunicæ, per circuitum, quasi mala punica facies, ex hyacintho, et purpura, et cocco bis tincto, mistis in medio tintinnabulis,

34 ita ut tintinnabulum sit aureum et malum punicum : rursumque tintinnabulum aliud aureum et malum punicum.

35 Et vestietur ea Aaron in officio ministerii, ut audiatur sonitus quando ingreditur et egreditur sanctuarium in conspectu Domini, et non moriatur.

36 Facies et laminam de auro purissimo, in qua sculpes opere cælatoris, Sanctum Domino.

37 Ligabisque eam vitta hyacinthina, et erit super tiaram,

38 imminens fronti pontificis. Portabitque Aaron iniquitates eorum, quæ obtulerunt et sanctificaverunt filii Israël, in cunctis muneribus et donariis suis. Erit autem lamina semper in fronte ejus, ut placatus sit eis Dominus.

39 Stringesque tunicam bysso, et tiaram byssinam facies, et balteum opere plumarii.

40 Porro filiis Aaron tunicas lineas parabis et balteos ac tiaras in gloriam et decorem :

41 vestiesque his omnibus Aaron fratrem tuum et filios ejus cum eo. Et cunctorum consecrabis manus, sanctificabisque illos, ut sacerdotio fungantur mihi.

42 Facies et feminalia linea, ut operiant carnem turpitudinis suæ, a renibus usque ad femora :

43 et utentur eis Aaron et filii ejus quando ingredientur tabernaculum testimonii, vel quando appropinquant ad altare ut ministrent in sanctuario, ne iniquitatis rei moriantur. Legitimum sempiternum erit Aaron, et semini ejus post eum.