Bible

 

Jeremias 48:23

Studie

       

23 et super Cariathaim, et super Bethgamul, et super Bethmaon,

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5480

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5480. ‘Et flevit’: quod significet misericordiam, constat ex significatione ‘flere’ cum praedicatur de Domino, Qui hic per ‘Josephum’ 1 repraesentatur, quod sit misereri; quod fletus sit doloris et amoris, notum est, consequenter est misericordiae, nam misericordia est amor dolens; amor Divinus ideo vocatur misericordia quia genus humanum ex se in inferno est; et cum hoc appercipit in se homo, misericordiam implorat. Quia ‘fletus’ 2 etiam est misericordia in sensu interno, idcirco aliquoties in Verbo praedicatur fletus de Jehovah seu Domino, ut apud Esaiam,

Deflebo fletu Jaeserem, vitem Sibmae, rigabo te lacrima Mea Hesbon et Elealeh, 16:18 [KJV 9):

et apud Jeremiam,

Ego scio, dictum Jehovae, indignationem Moabi, quod non rectus; ... propterea super Moabo ejulabo, et ob Moabum totum clamabo, ... supra fletum Jaeseris flebo ob te, vitis Sibmae, xlviii (30, ) 31, 32;

‘Moabus’ pro illis qui in bono naturali sunt, et se seduci patiuntur, et cum seducti 3 , adulterant bona, n. 2468; ‘ejulare, clamare, flere super illum’ pro misereri et dolere: similiter apud Lucam, Jesus cum appropinquavit aspiciens urbem, flevit super illa, 19:41;

Hierosolyma super qua Jesus flevit, seu cujus misertus et super qua doluit 4 , non solum fuit urbs Hierosolyma, sed Ecclesia 5 , cujus ultimus dies cum nulla charitas et inde nulla fides amplius futura, in sensu interno intelligitur; 6 inde ex miseratione et dolore flevit; quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts in supremo sensu.

2. etiam after idcirco

3. The Manuscript inserts sunt, tunc.

4. The Manuscript inserts Dominus.

5. The Manuscript inserts spiritualis.

6. The Manuscript inserts praevidit enim Dominus tempus illud, .

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.