15
Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
15
Vastata est Moab, et civitates illius succiderunt, et electi juvenes ejus descenderunt in occisionem, ait rex, Dominus exercituum nomen ejus.
5329. ‘In omni terra Aegypti’: quod significet in utroque naturali, constat ex significatione ‘omnis terrae Aegypti’ quod sit utrumque naturale, de qua supra n. 5276. Talia nunc sunt quae angeli percipiunt cum homo legit quod 1 'Pharaoh removerit annulum suum a super manu sua, et dederit illum super manum Josephi, et vestiverit eum vestibus byssi, et posuerit torquem auri super collum ejus; et vehi fecerit eum in curru secundario, qui sibi, et clamaverint ante eum Abrech, dando eum super omnem terram Aegypti';
[2] angeli enim ipsa historica nequaquam possunt percipere quia sunt talia quae sunt mundi, non autem quae sunt caeli; quae mundi sunt, illis non apparent; at quia correspondentia est omnium quae in mundo cum illis quae in caelo, ideo angeli caelestia percipiunt cum homo mundana; 2 nisi ita foret, nequaquam aliquis angelus e caelo apud hominem potuisset esse; ut autem possit, datum est 3 Verbum, in quo angeli percipiant sanctum Divinum quod 4 possint communicare homini apud quem 5 adsunt.
Poznámky pod čarou:
1. The Manuscript has ‘removit Pharaoh ---- vers’, evidently a reminder to quote verses 42, 43 in full when writing final draft
2. et
3. homini Verbum, ex quo percipere potest
4. ibi, et id
5. adest