Bible

 

Jeremias 46:12

Studie

       

12 Audierunt gentes ignominiam tuam et ululatus tuus replevit terram, quia fortis impegit in fortem, et ambo pariter conciderunt.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9010

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9010. ‘Et Deus occurrere fecerit ad manum illius’: quod significet apparens sicut casus, constat ex idea de casu apud antiquos quae fuit quod 1 contigerit a Deo, 2 quare casum ideo expresserunt per quod ‘Deus occurrere fecerit ad manum’; qui enim ab antiquis Ecclesiis fuerunt sciverunt quod providentia Domini esset in omnibus et singulis, et quod contingentia, hoc est, quae apparebant ut casus, essent providentiae; quapropter 3 simplices, qui non potuerunt distinguere inter illa quae ex permissione fiebant et quae ex beneplacito, Domino tam bonum quam malum tribuebant, bonum, quia sciebant quod ab Ipso omne bonum, malum autem propter apparentiam; nam cum homo mala facit et per ea avertit se a Domino, apparet sicut Dominus Se 4 avertat, nam tunc apparet Dominus ei a tergo et non a facie; inde nunc est quod si quis percusserit aliquem ex casu, ita absque voluntate ex praeviso, 5 expressum id per quod ‘Deus occurrere fecerit ad manum’. Quod providentia Domini sit in omnibus et singulis, videatur n. 1919 fin. , 4329, 5122 fin. , 5155, 5195, 6 5894 fin. , 6058, 6481-6487, 6489, 6491, 7004, 7007, 8478, 8717, quod contingentia seu casus sint providentiae, n. 5508, 6493, 6494, 7 quod malum tribuatur Domino cum tamen 8 sit ab homine, 9 n. 2447, 5798, 10 6071, 6832, 6991, 6997, 7533, 7877, 7926, 8197, 8227, 8228, 8282, 8284, 8483, 8632.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript deletes Deus contigerit ita a Deo and inserts exstiterit a Deo.

2. quem

3. The Manuscript inserts etiam.

4. averterit

5. expresserint

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

7. Sed de malis quod tribuantur

8. sint

9. The Manuscript inserts videatur.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.