Bible

 

Jeremias 23:35

Studie

       

35 Hæc dicetis unusquisque ad proximum, et ad fratrem suum : Quid respondit Dominus ? et quid locutus est Dominus ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10819

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10819. Quia Pater in Domino est, ac Pater et Dominus unum sunt, et quia credendum est in Ipsum, et 1 qui credit in Ipsum vitam aeternam habet, patet quod Dominus sit Deus; quod Dominus sit Deus, docet Verbum ubivis, ut apud Johannem, In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, et sine Ipso factum est nihil quod factum est; et Verbum caro factum est et habitavit 2 internos, et vidimus gloriam Ipsius, gloriam ut Unigeniti a Patre, 1:1, 3, 14:

apud Esaiam,

Puer natus est nobis, Filius datus est nobis, super cujus umero principatus; et vocabitur nomen Ipsius Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5 (KJV 9:6):

apud eundem,

Virgo concipiet et pariet, et vocabitur nomen Ipsius Deus nobiscum, 7:14; Matth. 1:23:

et apud Jeremiam,

Ecce dies 3 venient cum suscitabo Davidi germen justum, qui 4 regnabit Rex et 5 prosperabitur; et hoc nomen Ipsius, quod vocabunt Ipsum, Jehovah justitia nostra, 23:5, 6, 33:15, 16.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts is.

2. in nobis

3. veniunt

4. regnet

5. prosperetur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.