Bible

 

Jeremias 23:12

Studie

       

12 Idcirco via eorum erit quasi lubricum in tenebris : impellentur enim, et corruent in ea : afferam enim super eos mala, annum visitationis eorum, ait Dominus.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9264

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9264. ‘Quia non justificabo improbum’: quod significet quod malignitas talis sit contra Divinam justitiam, constat ex significatione ‘justificare’ quod sit insontem declarare et absolvere, hic autem non absolvere, quia 1 dicitur ‘non justificabo’; quod justificare etiam sit 2 insontem declarare et absolvere, patet a vocis illius significatione 'forensi, ut quoque apud Matthaeum, Ex verbis tuis justificaberis, et ex verbis tuis condemnaberis, 12:37:

et apud Lucam, Vos estis justificantes vos coram hominibus, Deus autem cognoscit corda vestra, Luc. 16:15;

et ex significatione ‘improbi’ quod sit malignitas, de qua supra n. 9249; malignitas, de qua hic dicitur quod sit contra Divinam justitiam, est destruere bonum interius et exterius, quod significatur per ‘occidere innocentem et justum’, de quibus mox supra n. 9262, 9263; et id destruitur cum negatur Divinum Verum et Bonum, quod a Domino; tunc apud hominem id exstinguitur, ita Ipse Dominus, a Quo omne bonum quod est bonum, et omne verum quod est verum, procedit, quo exstincto homini non amplius est vita spiritualis, ita non 3 salus; exstinguitur id, verum et bonum, cum Divinum Domini negatur, et quoque cum Verbum, nam hoc est Divinum Verum a Domino et de Domino; hoc negare, cum prius agnitum et receptum fide est, et sic exstinguere, est ‘peccatum contra Spiritum Sanctum, quod non remittitur’, Matth. 12:31, nam Spiritus Sanctus est Divinum Verum et Bonum, quoniam est Sanctum procedens a Domino n. 4 9229; hoc idem quoque significatur per ‘effundere sanguinem innocentem’, de quo mox supra; quod haec malignitas non remittatur, quia est contra Divinam justitiam, significatur per ‘non justificabo improbum’.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts contra divinam justitiam, quoniam.

2. absolvere ac insontem declarare

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

4. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.