Bible

 

Jeremias 21:13

Studie

       

13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

635. (Vers. 10.) "Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius," significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, ac imbuant vitam ex illis falsificatis.--Haec significantur per illa verba, quia per "vinum irae Dei mixtum mero" significatur verum Verbi falsificatum; et per "poculum excandescentiae Ipsius" significatur verum per quod bonum, similiter; et per "bibere" significatur appropiare illa, seu imbuere vitam ex illis. Quod per "vinum" significetur Verum Verbi, videatur (316); per "vinum irae Dei," Verum Verbi adulteratum et falsificatum (632); per "mixtum mero" significatur plane falsificatum; simile etiam significatur per "poculum" quod per "vinum," quia poculum est continens. Quod "bibere" significet imbuere vitam ex illis, est quia haec dicta sunt ad illos qui vivunt secundum doctrinam justificationis per solam Fidem (videatur mox supra, 634). Per "miscere vinum" et "mixtum" significatur falsificatio veri etiam apud Davidem:

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit, et bibent omnes impii terrae," (Psalm. 75:9 (B.A. 8)).

In Verbo multis in locis dicitur "ira" et simul "excandescentia;" et ibi "ira" praedicatur de malo, et "excandescentia" de falso, quia illi qui in malo sunt irascuntur, et illi qui in falso excandescunt; ac utraque in Verbo tribuitur Jehovae, hoc est Domino, sed intelligitur quod sit hominis contra Dominum (525). 1 Quod in Verbo "ira" et "excandescentia" simul dicantur, patet ex his ibi:

Jehovah venit in Excandescentia et Ira: "commovebitur terra e loco suo in die Excandescentiae irae Ipsius," (Esaias 13:5, 9, 13);

"Aschur, virga Irae Meae, contra populum Excandescentiae Meae mandabo illum," (Esaias 10:5-6); 2

"Pugnabo contra vos in Ira et in Excandescentia," (Jeremias 21:5); 3

"Ira Jehovae contra omnes gentes, et Excandescentia contra omnem exercitum eorum," (Esaias 34:2);

"Jehovah retribuet in Excandescentia et Ira Sua," (Esaias 66:15);

"Conculcavi populos in Ira Mea, et inebriavi illos in Excandescentia Mea," (Esaias 63:6);

"Ira et Excandescentia Mea effusa est super locum hunc," (Jeremias 7:20).

(Praeter alibi, ut Jeremias 33:5; Ezechiel 5:13; Deuteronomius 29:27).

Et "Excandescentia irae," (Esaias 13:13; Psalm. 78:49-50; Deuteronomius 6:14-15). 4

Et apud Esajam:

"Tantummodo in Jehovah justitia et robur, et pudefient omnes qui Excanduerunt contra Ipsum," (45:24).

Poznámky pod čarou:

1. 525 pro "575"

2. 5, 6 pro "4 ad 7"

3. 21:5 pro "33:35"

4. vi. pro "iv."

  
/ 962