Bible

 

Jeremias 21

Studie

   

1 Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, quando misit ad eum rex Sedecias Phassur, filium Melchiæ, et Sophoniam, filium Maasiæ, sacerdotem, dicens :

2 Interroga pro nobis Dominum, quia Nabuchodonosor, rex Babylonis, præliatur adversum nos : si forte faciat Dominus nobiscum secundum omnia mirabilia sua, et recedat a nobis.

3 Et dixit Jeremias ad eos : Sic dicetis Sedeciæ :

4 Hæc dicit Dominus Deus Israël : Ecce ego convertam vasa belli, quæ in manibus vestris sunt, et quibus vos pugnatis adversum regem Babylonis, et Chaldæos, qui obsident vos in circuitu murorum : et congregabo ea in medio civitatis hujus.

5 Et debellabo ego vos in manu extenta, et in brachio forti, et in furore, et in indignatione, et in ira grandi.

6 Et percutiam habitatores civitatis hujus : homines et bestiæ pestilentia magna morientur.

7 Et post hæc ait Dominus : Dabo Sedeciam, regem Juda, et servos ejus, et populum ejus, et qui derelicti sunt in civitate hac a peste, et gladio, et fame, in manu Nabuchodonosor regis Babylonis, et in manu inimicorum eorum, et in manu quærentium animam eorum : et percutiet eos in ore gladii, et non flectetur neque parcet, nec miserebitur.

8 Et ad populum hunc dices : Hæc dicit Dominus : Ecce ego do coram vobis viam vitæ, et viam mortis.

9 Qui habitaverit in urbe hac morietur gladio, et fame, et peste : qui autem egressus fuerit, et transfugerit ad Chaldæos, qui obsident vos, vivet, et erit ei anima sua quasi spolium.

10 Posui enim faciem meam super civitatem hanc in malum, et non in bonum, ait Dominus : in manu regis Babylonis dabitur, et exuret eam igni.

11 Et domui regis Juda : Audite verba Domini,

12 domus David : Hæc dicit Dominus : Judicate mane judicium, et eruite vi oppressum de manu calumniantis, ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui extinguat, propter malitiam studiorum vestrorum.

13 Ecce ego ad te, habitatricem vallis solidæ atque campestris, ait Dominus : qui dicitis : Quis percutiet nos ? et quis ingredietur domos nostras ?

14 Et visitabo super vos juxta fructum studiorum vestrorum, dicit Dominus : et succendam ignem in saltu ejus, et devorabit omnia in circuitu ejus.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 635

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

635. (Vers. 10.) "Et ille bibet ex vino irae Dei mixto mero in poculo excandescentiae Ipsius," significat quod illi falsificent bona et vera Verbi, ac imbuant vitam ex illis falsificatis.--Haec significantur per illa verba, quia per "vinum irae Dei mixtum mero" significatur verum Verbi falsificatum; et per "poculum excandescentiae Ipsius" significatur verum per quod bonum, similiter; et per "bibere" significatur appropiare illa, seu imbuere vitam ex illis. Quod per "vinum" significetur Verum Verbi, videatur (316); per "vinum irae Dei," Verum Verbi adulteratum et falsificatum (632); per "mixtum mero" significatur plane falsificatum; simile etiam significatur per "poculum" quod per "vinum," quia poculum est continens. Quod "bibere" significet imbuere vitam ex illis, est quia haec dicta sunt ad illos qui vivunt secundum doctrinam justificationis per solam Fidem (videatur mox supra, 634). Per "miscere vinum" et "mixtum" significatur falsificatio veri etiam apud Davidem:

"Calix in manu Jehovae, et vino miscuit, implevit mixto, et effudit, et bibent omnes impii terrae," (Psalm. 75:9 (B.A. 8)).

In Verbo multis in locis dicitur "ira" et simul "excandescentia;" et ibi "ira" praedicatur de malo, et "excandescentia" de falso, quia illi qui in malo sunt irascuntur, et illi qui in falso excandescunt; ac utraque in Verbo tribuitur Jehovae, hoc est Domino, sed intelligitur quod sit hominis contra Dominum (525). 1 Quod in Verbo "ira" et "excandescentia" simul dicantur, patet ex his ibi:

Jehovah venit in Excandescentia et Ira: "commovebitur terra e loco suo in die Excandescentiae irae Ipsius," (Esaias 13:5, 9, 13);

"Aschur, virga Irae Meae, contra populum Excandescentiae Meae mandabo illum," (Esaias 10:5-6); 2

"Pugnabo contra vos in Ira et in Excandescentia," (Jeremias 21:5); 3

"Ira Jehovae contra omnes gentes, et Excandescentia contra omnem exercitum eorum," (Esaias 34:2);

"Jehovah retribuet in Excandescentia et Ira Sua," (Esaias 66:15);

"Conculcavi populos in Ira Mea, et inebriavi illos in Excandescentia Mea," (Esaias 63:6);

"Ira et Excandescentia Mea effusa est super locum hunc," (Jeremias 7:20).

(Praeter alibi, ut Jeremias 33:5; Ezechiel 5:13; Deuteronomius 29:27).

Et "Excandescentia irae," (Esaias 13:13; Psalm. 78:49-50; Deuteronomius 6:14-15). 4

Et apud Esajam:

"Tantummodo in Jehovah justitia et robur, et pudefient omnes qui Excanduerunt contra Ipsum," (45:24).

Poznámky pod čarou:

1. 525 pro "575"

2. 5, 6 pro "4 ad 7"

3. 21:5 pro "33:35"

4. vi. pro "iv."

  
/ 962