Bible

 

Hoschea 4

Studie

   

1 Audite verbum Domini, filii Israël, quia judicium Domino cum habitatoribus terræ : non est enim veritas, et non est misericordia, et non est scientia Dei in terra.

2 Maledictum, et mendacium, et homicidium, et furtum, et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.

3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis qui habitat in ea, in bestia agri, et in volucre cæli ; sed et pisces maris congregabuntur.

4 Verumtamen unusquisque non judicet, et non arguatur vir : populus enim tuus sicut hi qui contradicunt sacerdoti.

5 Et corrues hodie, et corruet etiam propheta tecum. Nocte tacere feci matrem tuam.

6 Conticuit populus meus, eo quod non habuerit scientiam : quia tu scientiam repulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi ; et oblita es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.

7 Secundum multitudinem eorum sic peccaverunt mihi : gloriam eorum in ignominiam commutabo.

8 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.

9 Et erit sicut populus, sic sacerdos ; et visitabo super eum vias ejus, et cogitationes ejus reddam ei.

10 Et comedent, et non saturabuntur ; fornicati sunt, et non cessaverunt : quoniam Dominum dereliquerunt in non custodiendo.

11 Fornicatio, et vinum, et ebrietas auferunt cor.

12 Populus meus in ligno suo interrogavit, et baculus ejus annuntiavit ei ; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicati sunt a Deo suo.

13 Super capita montium sacrificabant, et super colles ascendebant thymiama ; subtus quercum, et populum, et terebinthum, quia bona erat umbra ejus ; ideo fornicabuntur filiæ vestræ, et sponsæ vestræ adulteræ erunt.

14 Non visitabo super filias vestras cum fuerint fornicatæ, et super sponsas vestras cum adulteraverint, quoniam ipsi cum meretricibus conversabantur, et cum effeminatis sacrificabant ; et populus non intelligens vapulabit.

15 Si fornicaris tu, Israël, non delinquat saltem Juda ; et nolite ingredi in Galgala, et ne ascenderitis in Bethaven, neque juraveritis : Vivit Dominus !

16 Quoniam sicut vacca lasciviens declinavit Israël ; nunc pascet eos Dominus, quasi agnum in latitudine.

17 Particeps idolorum Ephraim : dimitte eum.

18 Separatum est convivium eorum ; fornicatione fornicati sunt : dilexerunt afferre ignominiam protectores ejus.

19 Ligavit eum spiritus in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6180

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6180. ‘Et facias mecum misericordiam et veritatem’: quod significet humiliationem, constat ex significatione ‘facere misericordiam’ quod sit bonum amoris; et ex significatione ‘facere veritatem’ quod sit verum fidei, de quibus sequitur; ea verba cum dicuntur, sunt verba supplicationis, ita humiliationis. Quod ‘facere misericordiam’ sit bonum amoris, est quia omnis misericordia est amoris, qui enim in amore aut charitate est, is quoque in misericordia est; et tunc fit amor et charitas apud eum misericordia cum proximus in egestate aut miseria est, et in eo statu ei opem fert; inde est quod per ‘misericordiam’ significetur bonum amoris.

[2] Quod ‘facere veritatem’ sit verum fidei, est quia omne verum est fidei, ideo etiam per eandem vocem in lingua originali significatur fides. Quia bonum amoris et verum fidei sunt conjunctissima, ac unum non datur absque altero, ideo fuit hoc formula sollemnis apud antiquos, quia illis notum fuit quod bonum amoris inseparabile esset a vero fidei; et quia ita, bina illa in Verbo pluries conjunctim dicuntur, ut in Exodo, Jehovah magnus misericordia et veritate, 34:6: in libro 2 Samuelis, David dixit ad viros Jabesh, Faciat Jehovah vobiscum misericordiam et veritatem, 2:5, 6: et ibidem, David ad Ittaeum Gittaeum; Revertere et reduc fratres tuos tecum cum misericordia et veritate, 15:20:

apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia non veritas et non misericordia, et non cognitio 1 Dei in terra, 4:1:

apud Davidem,

Omnes viae Jehovae misericordia et veritas custodientibus foedus Ipsius, Ps. 25:10 2 :

apud eundem,

Jehovah non prohibebis a me misericordias Tuas, misericordia Tua et veritas Tua perpetuo custodient me, Ps. 40:12:

apud eundem,

Misericordias Jehovae aeternas canam, in generationem et generationem veritatem Tuam ore meo: quoniam dixi, In aeternum misericordia aedificabitur, in ipsis caelis confirmabis veritatem Tuam.... Justitia et judicium fulcrum throni Tui, misericordia et veritas consistunt ante facies Tuas, Ps. 89:2, 3, 3 15 [KJV 1, 2, 14]:

et praeterea apud Davidem,

Ps. 26:3, 36:6 [KJV 36:5), 57:4, 11 [KJV 3, 10), 61:8 [KJV 61:7), 85:11 [KJV 85:10), 86:15, 89:25, 34 [KJV 24, 33), 92:3 [KJV 2).

Poznámky pod čarou:

1. Jehovae, in the First Latin Edition and Schmidius's Bible. In 3122, Swedenborg has Dei, which matches the Hebrew.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 3122

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

3122. Praeterea ita se habet cum veritate hac, per quam significatur charitas; quod antiquissimi qui fuerunt caelestes, per misericordiam et veritatem quae a Domino, non aliud intellexerint quam 1 receptionem influxus amoris in Dominum et inde charitatis erga proximum; at antiqui qui fuerunt spirituales, per misericordiam et veritatem a Domino apud se, intellexerunt charitatem et fidem; causa est quia caelestes nusquam de illis quae sunt fidei seu veri cogitarunt, sed de illis quae sunt amoris seu boni, ut constare potest ex illis quae prius de caelesti homine, n. 202, 337, 2669, 2715 dicta sunt; etiam caelestes homines per charitatem erga proximum, 2 introducebantur in amorem in Dominum cum reformabantur et regenerabantur, inde patet quod per ‘misericordiam a Domino’ non aliud intelligatur quam perceptio influxus amoris in Ipsum, et per ‘veritatem’ influxus charitatis erga proximum inde:

[2] at spirituales aliter, ii de illis quae sunt fidei cogitant, ac cum reformantur et regenerantur per illa quae sunt fidei, introducuntur in charitatem erga proximum; quare cum de illis agitur, per misericordiam a Domino intelligitur influxus charitatis erga proximum, et per veritatem influxus fidei; at usque fides haec, cum regeneratus est homo spiritualis, fit charitas, nam tunc a charitate agit, et hoc usque adeo ut qui illorum non a charitate agit, non regeneratus sit, at qui a charitate agit, is regeneratus est, et tunc quae fidei seu veri sunt 3 nihil curat, nam ex bono fidei vivit, non amplius ex vero ejus, verum enim se ita conjunxit bono ut non amplius appareat, nisi modo sicut forma boni, hoc est, fides non aliter quam sicut forma charitatis:

[3] inde constare potest quid antiquissimi, et quid antiqui, 4 intellexerunt per misericordiam et veritatem, quae toties in Verbo nominantur, ut apud Davidem,

Rex habitabit aeternum coram Deo, misericordiam et veritatem para, custodiant illum, Ps. 61:8 [KJV Ps. 61:7]:

apud eundem,

Misericordia et veritas occurrent; justitia et pax osculabuntur, Ps. 85:11 [KJV Ps. 85:10]:

apud eundem,

Dominus Deus magnus misericordia et veritate, Ps. 86:15:

apud eundem,

5 Veritas Mea et misericordia Mea cum Ipso, Ps. 89:25. [KJV Ps. 89:24]:

apud eundem,

Jehovah recordatus est misericordiae Suae et veritatis Suae domui Israelis, Ps. 98:3:

apud eundem,

Jehovah, non nobis, sed nomini Tuo da gloriam, ob misericordiam Tuam et veritatem Tuam, Ps. 115:1:

apud Micham, Jehovah Deus dabit veritatem Jacobo, misericordiam Abrahamo, quam jurasti patribus nostris a diebus antiquitatis,

7:20;

ubi ‘Jacobus’ pro externo 6 homine Domini, ‘Abraham’ pro interno quoad humanum:

apud Hoscheam,

Lis Jehovae cum habitatoribus terrae, quia nulla veritas, et nulla misericordia, et nulla cognitio Dei, 4:1;

‘nulla veritas’ pro nulla receptione influxus charitatis; ‘nulla misericordia’ pro nulla receptione influxus amoris; ‘nulla cognitio Dei’ pro nulla receptione influxus veri fidei.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has perceptionem

2. The Manuscript has cum reformabantur et regenerabantur a Domino, introducebantur in amorem in Ipsum

3. The Manuscript inserts amplius.

4. The Manuscript has intellexerint

5. Veritate, in the First Latin Edition

6. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.