Bible

 

Hoschea 14

Studie

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 2807

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

2807. ‘Dixit Abraham, Deus videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi’: quod significet responsum quod Divinum Humanum providebit illos qui sanctificentur, constat ex significatione ‘videre sibi’ cum praedicatur de Deo quod sit praevidere et providere; ‘videre’ enim in sensu proxime interno est intelligere, n. 2150, 2325; in sensu autem adhuc interiore, est fidem habere, n. 897, 2325; at sensu supremo est praevidere et providere: tum ex significatione ‘pecudis in holocaustum’ quod sint illi qui ex genere humano sanctificentur, de qua mox supra n. 2805: quod per ‘pecudem in holocaustum’ hic intelligantur spirituales, ex sequentibus patet. ‘Pecudes in holocaustum et sacrificium’ varia significabant, aliud nempe agnus, aliud ovis, aliud haedus et capra, aliud aries et hircus, et quoque aliud bos, tum juvencus et vitulus; aliud etiam pulli columbarum et turtures; quod aliud significaverint, constare potest manifeste ex eo quod definitum sit expresse quodnam genus sacrificarent singulis diebus, singulis festis, in expiationibus, in mundationibus, in inaugurationibus, et in ceteris; quae genera nusquam tam expresse definita fuissent nisi unumquodvis aliquid speciale significaverit.

[2] Manifestum 1 est quod omnes ritus seu cultus externi qui fuerunt in Ecclesia Antiqua, et postea in Judaica, repraesentaverint Dominum, ita imprimis holocausta et sacrificia, quia illa fuerunt principalia cultus apud gentem Hebraeam; et 2 quia Dominum, etiam simul repraesentaverunt apud homines illa quae Domini sunt, nempe caelestia amoris et spiritualia fidei, consequenter ipsos homines qui tales erant, seu tales esse deberent, inde est, quod per ‘pecudem’ hic significentur spirituales, hoc est, illi qui a spirituali Domini Ecclesia sunt. Quod ‘Deus videbit Sibi pecudem in holocaustum, fili mi’ significet quod Divinum Humanum providebit, constare potest ex eo quod non dicatur hic quod Jehovah videbit, sed quod Deus videbit; cum uterque nominatur, ut in hoc capite, per Jehovam tunc intelligitur idem quod per Patrem, et per Deum idem 3 quod per Filium, ita hic Divinum Humanum; et hoc quia de spirituali homine agitur, cui quod ex Divino Humano salus, videatur n. 2661, 2716.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this after Dominum.

2. In the Manuscript a long passage is here deleted and the following is inserted in m: et quia Dominum, etiam simul repraesentaverunt illa quae Domini sunt, nempe caelestia amoris et spiritualia fidei Ipsius apud homines qui sacrificabant, ita ipsos homines qui tales, seu qui tales esse deberent.

3. The Manuscript has Divinum Bonum, per Deum Divinum Verum, seu idem quod per Patrem et Filium, Arcana Coelestia 2803.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.