Bible

 

Hoschea 14

Studie

   

1 Pereat Samaria, quoniam ad amaritudinem concitavit Deum suum ! in gladio pereant, parvuli eorum elidantur, et fœtæ ejus discindantur !

2 Convertere, Israël, ad Dominum Deum tuum, quoniam corruisti in iniquitate tua.

3 Tollite vobiscum verba, et convertimini ad Dominum ; et dicite ei : Omnem aufer iniquitatem, accipe bonum, et reddemus vitulos labiorum nostrorum.

4 Assur non salvabit nos : super equum non ascendemus, nec dicemus ultra, Dii nostri opera manuum nostrarum : quia ejus, qui in te est, misereberis pupilli.

5 Sanabo contritiones eorum ; diligam eos spontanee : quia aversus est furor meus ab eis.

6 Ero quasi ros ; Israël germinabit sicut lilium, et erumpet radix ejus ut Libani.

7 Ibunt rami ejus, et erit quasi oliva gloria ejus, et odor ejus ut Libani.

8 Convertentur sedentes in umbra ejus ; vivent tritico, et germinabunt quasi vinea ; memoriale ejus sicut vinum Libani.

9 Ephraim, quid mihi ultra idola ? Ego exaudiam, et dirigam eum ego ut abietem virentem ; ex me fructus tuus inventus est.

10 Quis sapiens, et intelliget ista ? intelligens, et sciet hæc ? quia rectæ viæ Domini, et justi ambulabunt in eis ; prævaricatores vero corruent in eis.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962