Bible

 

Hoschea 13:9

Studie

       

9 Perditio tua, Israël : tantummodo in me auxilium tuum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 781

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

781. "Et pedes ejus sicut ursi." Quod significet ex naturalibus quae sunt fallaciae, constat ex significatione "pedum", quod sint naturalia (de qua supra, n. 69, 600 [a] , 632, 666); et ex significatione "ursi", quod sint qui in potentia ex naturali sensu Verbi, tam boni quam mali (de qua sequitur); quod hic per "pedes bestiae", quae quoad corpus similis fuit pardo, et quoad pedes sicut ursus, significentur fallaciae, est quia per "pardum" significantur ratiocinia discordantia et usque apparentia sicut cohaereant (de quo mox supra, n. 780), et illa ratiocinia quatenus sunt ex naturali ultimo, quod est sensuale, sunt fallaciae, quae significantur per "pedes ursi."

[2] Multis in locis in Verbo nominantur "bestiae", tam mundae quam immundae, et per illas significantur varia, quae vel caeli vel inferni sunt; per "bestias mundas et utiles" talia quae sunt caeli, ac per "bestias immundas seu inutiles", talia quae sunt inferni; at quid caeli et inferni significant, non aliunde melius sciri potest quam ex repraesentativis in mundo spirituali, ubi etiam bestiae apparent; quae omnia sunt apparentiae repraesentantes illa quae angeli aut spiritus ex affectionibus, inclinationibus, appetitibus, voluptatibus et cupiditatibus cogitant. Haec sistuntur coram oculis eorum in variis formis, sicut in hortis, in silvis, in agris, in campis, et quoque in fontibus; tum in palatiis, domibus, et inibi conclavibus, in quibus decoramenta et utensilia; sistuntur etiam mensae, super quibus varii generis cibi: praeterea sistuntur illa in formis animalium terrae, volatilium caeli, et reptilium, infinita varietate; non modo in formis animalium et volatilium, qualia sunt super nostra tellure, sed etiam composita ex pluribus, quae nullibi in terris dantur, ex quibus mihi datum est videre plura: et cum illa apparent, noscitur statim ex qua origine spirituali sunt, ita quid significant: sed animalia et volatilia illa illico evanescunt, ut primum spiritus aut angelus desistit a cogitatione et meditatione sua.

[3] Quod talia in mundo spirituali appareant, manifeste constare potest a similibus visis a prophetis; ut quod Dominus apparuerit sicut Agnus; quod cherubi visi sint quoad facies sicut leo, sicut bos, et sicut aquila (de quibus apud Ezechielem); quod equi visi sint exeuntes ex Libro vitae, cum Agnus aperuit sigilla; tum Equus albus, ut et plures equi albi super quibus in caelo equitabant (apud Johannem); et quoque equi albi, 1 badii, rufi, nigri, grandinati (apud Sachariam); tum quoque quod visus sit draco rufus, cui plura capita et cornua; et hic nunc visa est bestia similis pardo, cum pedibus ursi, cui os leonis; ut et alia bestia, cui duo cornua similia agno; et, postea bestia coccinea super qua sedit mulier: visae etiam sunt Danieli quatuor bestiae ex mari ascendentes, quarum prima apparuit sicut leo cui alae aquilae, altera similis urso, tertia similis pardo, cui quatuor alae, et quarta terribilis. Ex quibus constare potest non modo quod tales bestiae in mundo spirituali appareant, sed etiam quod significent. Inde quoque videri potest quod omnes "bestiae", et quoque omnes "aves", quae memorantur in Verbo, significativae talium sint quae per bestias in mundo spirituali repraesentantur. Quid autem "ursus" significat, in sequentibus dicetur.

[4] Antequam in Verbo ostenditur quid significatur per "ursum", velim aliquot exemplis illustrare quid intelligitur per fallacias, quae per "pedes sicut ursi" hic significantur. Fallaciae dicuntur plura quae homo ratiocinatur et concludit ex naturali homine absque luce spirituali, quae est lux intellectus illustrati a Domino; naturalis enim homo suae cogitationis ideas capit ex terrestribus, corporeis et mundanis, quae in se sunt materiales; et quando cogitatio hominis non supra illas elevatur, materialiter cogitat de spiritualibus; et materialis cogitatio absque luce spirituali omne suum trahit ex amoribus naturalis hominis et ex eorum jucundis, quae contra amores caelestes et contra eorum jucunda sunt: inde est quod conclusa et ratiocinia ex solo naturali homine, et ejus fatuo lumine, sint fallaciae. Sed exempla illustrent.

[5] Fallacia est, Quod fides cogitativa salvet; cum tamen homo talis est qualis ejus vita est. Fallacia est, Quod fides cogitativa sit spiritualis; cum tamen amare Dominum super omnia, et proximum sicut se ipsum, sit ipsum spirituale; et amare est velle et facere. Fallacia est, Quod fides etiam momentanea detur; cum tamen homo purificandus est a malis et inde falsis, et regenerandus a Domino, quod diu perstat, et [sciendum est] quod sicut purificatur et regeneratur fidem spiritualem accipiat. Fallacia est, Quod homo possit recipere fidem et salvari in hora mortis, utcunque ejus vita fuerat; cum tamen vita hominem manet, et homo judicatur secundum facta et opera.

[6] Fallacia est, Quod fides per baptismum etiam sit infantibus; cum tamen fides comparanda est per cognitiones veri et boni, et per vitam secundum illas. Fallacia est, Quod per solam fidem ecclesia apud hominem; cum tamen per fidem charitatis est ecclesia apud illum, et charitas est vitae et non fidei separatae. Fallacia est, Quod homo per solam fidem justificetur, et quod justificato per illam meritum Domini imputetur, et quod postea illum nihil condemnet; cum tamen fides absque vita fidei, quae est charitas, est quasi dicatur vivum absque anima, quod in se est mortuum, nam charitas est anima fidei, quia est vita ejus; quare non justificatur homo per fidem mortuam; minus per illam imputatur meritum Domini, et fit salvatio; et ubi non salvatio, est condemnatio.

[7] Fallacia est, Quod soli fidei amor et charitas insit; cum tamen amor et charitas est velle et facere; quod enim homo amat, hoc non solum cogitat, sed etiam vult et facit. Fallacia est, Quod ubi legitur "facere" in Verbo, et ubi dicuntur "facta" et "opera", intelligatur fidem habere, quia fidei insunt; cum tamen distincta sunt sicut cogitatio et voluntas; potest enim homo cogitare multa quae non vult, et quod vult hoc cogitat cum sibi soli relictus est, ac velle est facere: voluntas etiam et inde cogitatio est ipse homo, et non cogitatio separata; ac facta et opera sunt voluntatis et inde cogitationis, at sola fides est cogitationis separatae a factis et operibus quae sunt voluntatis.

[8] Fallacia est, Quod fides separanda sit a bonis operibus, quia homo bonum a se non potest facere, et si; faciat quod ponat in eo meritum; cum tamen homo non bonum facit a se, sed ex Domino, cum ex Verbo, quia in Verbo est Dominus, et quoque Dominus est Verbum; et tunc homo non bonum facit a se, cum facit sicut a se, et usque credit quod ex Domino, quia ex Verbo; et quia credit quod bonum quod facit sit a Domino, non potest in factis meritum ponere. Fallacia est, Quod intellectus captivandus sit sub obedientia fidei, et quod fides visa intellectu non sit fides spiritualis; cum tamen intellectus est qui illustratur in rebus fidei cum legitur Verbum, et intellectus ab illustratione seclusus non scit num verum sit vel num falsum: inde fides nec fit fides ipsius, sed fides alterius in se; quae fides est fides historica, et cum confirmatur fit fides persuasiva, quae potest videre falsa ut vera, ac vera ut falsa; inde est fides omnium haeresium.

[9] Fallacia est, Quod fiducia, quae vocatur fides salvans, capta absque intellectu, sit fiducia spiritualis; cum tamen fiducia absque intellectu est persuasio ex alio, aut ex confirmatione per loca Verbi hic et ibi sparsim collecta, et per ratiocinia ex naturali homine falso principio applicata; talis fiducia caeca fides est, quae quia non videt num verum sit aut falsum, est mere naturalis: praeterea omne verum vult videri, quia est lucis caeli; at verum quod non videtur, potest multis falsificari, et verum falsificatum est falsum.

[10] Tales sunt fallaciae solummodo quoad fidem separatam a bonis operibus. Sunt adhuc plures, non modo quoad fidem, sed etiam quoad bona opera, quoad charitatem et quoad proximum, imprimis quoad conjunctiones illorum cum fide ab eruditis artificiose concinnatas. Quod tales fallaciae significentur per "pedes ursi", est quia per "ursum" significantur illi qui in potentia ex naturali sensu Verbi sunt, tam probi quam mali; et quia per "pedes" significantur naturalia, ideo per "pedes ursi" significantur fallaciae, ex quibus per ratiocinia falsificant sensum litterae Verbi, et in quas vertunt apparentias veri illius sensus.

[11] Quod "ursus" significet potentiam ex naturali sensu Verbi, tam apud probos quam apud malos, constare potest ex sequentibus: In Libro secundo Regum,

"Cum..Elisaeus ascenderet..Bethelem, ille ascendens in via, cum pueri exiverunt ex urbe, et illuserunt illi, et dixerunt illi, Ascende calve, ascende calve; et respexit post se, et vidit eos, et maledixit illis in nomine Jehovae; et exiverunt duae ursae e silva, et discerpserunt de iis quadraginta et duos pueros" (2:23, 24):

cur pueri maledicti sunt ab Elisaeo, et ideo a binis ursis discerpti, quia vocarunt illum "calvum", non sciri potest nisi sciatur quid repraesentavit Elisaeus, et quid significat "calvus", tum quid significant "ursi." Quod non factum sit ab Elisaeo ex immoderata ira et injusta causa, constare potest ex eo, quod ille non tam immanis potuerit esse solum quia pueri parvi dixerunt, "Ascende calve"; erat quidem convitium in prophetam, sed non tale ut propterea ab ursis discerperentur. Sed ita factum est quia Elisaeus repraesentabat Dominum quoad Verbum, ita Verbum quod a Domino; per "calvum "significabatur Verbum orbatum sensu naturali, qui est sensus litterae ejus, et per "ursas e silva" significabatur potentia ex sensu naturali seu litterae Verbi, ut supra dictum est; et per "pueros" illos significabantur illi qui Verbum blasphemant propter sensum ejus naturalem, quia talis; per "quadraginta duo" significatur blasphematio. Inde nunc patet quod per illa repraesentata et inde significata sit poena blasphemationis Verbi. Omnis enim potentia et sanctitas Verbi residet collecta in ejus sensu litterae; si enim hic non foret, nec foret Verbum; nam sine eo foret Verbum sicut domus absque fundamento, quae vibraretur in aere, ac inde concideretur et dilaberetur; et foret Verbum sicut homo absque cute, quae circumtegit et continet viscera inclusa in suo situ et ordine; et quia tale significatur per "calvum", et per Elisaeum repraesentabatur Verbum, ideo pueri discerpti sunt ab ursis, per quas significabatur potentia ex naturali sensu Verbi, qui est sensus litterae, tam apud probos quam apud malos. Ex his etiam patet quod historica Verbi, aeque ac ejus prophetica, sensum spiritualem contineant.

[12] Simile per "ursum" significatur, quem David percussit; de quo ita in Libro Primo Samuelis,

"Dixit David ad Saulem, Pascens fuit servus tuus patri suo gregem, et venit leo, et quidem cum urso, et abstulit pecudem de grege; exivi post eum, et percussi eum...; et cum surgeret contra me, apprehendi barbam ejus, et percussi eum et occidi eum; tam leonem quam ursum percussit servus tuus: erit ergo Philisthaeus..praeputiatus, sicut unus de illis, eo quod opprobrio provocaverit ordines Dei vivi" (17:34-37):

quod Davidi data sit potentia percutiendi leonem et ursum, qui abstulit pecudem de grege, erat quia per Davidem repraesentabatur Dominus quoad Divinum Verum, quo illi qui ab ecclesia Ipsius sunt instruuntur; et per "leonem" significatur potentia Divini Veri spiritualis, et in opposito sensu, ut hic, potentia falsi infernalis contra Divinum Verum; ac per "ursum" significatur potentia Divini Veri naturalis, et in opposito sensu potentia falsi contra id verum; per "pecudem" autem de grege, significantur illi qui ab ecclesia Domini sunt; et quia haec repraesentata sunt, ideo data est Davidi potentia percutiendi ursum et leonem, ut per id repraesentaretur et significaretur potentia Domini tutandi suos in ecclesia per Divinum suum Verum, a falsis mali quae ab inferno. Quod David "apprehenderit barbam ursi", involvit arcanum, quod quidem aperiri potest, sed vix comprehendi: "barba" significat Divinum Verum in ultimis, in quo ipsa potentia ejus consistit; quod verum etiam mali qui in falsis sunt ore quidem ferunt, sed illo abutuntur ad destruendum; quo tamen ablato, non amplius illis aliqua potentia est; quare ursum occidit et leonem percussit; sed de hac re alibi plura. Per Goliathum autem, qui erat Philisthaeus, et inde vocatur "praeputiatus", significantur illi qui in veris absque bono sunt; et vera absque bono, sunt vera falsificata, quae in se falsa sunt: "praeputiatus" significat illos qui in spurcis amoribus corporeis sunt, nam praeputium illis amoribus correspondet; inde patet quid victoria Davidis super Goliathum repraesentabat. Ex his constare potest, unde est,

Quod David a Chuschajo comparetur urso orbato in agro (2 Samuelis 17:8).

[13] Apud Danielem,

Bestia altera ascendens e mari, "similis urso, et ad latus ejus erexit se, et tres costae in ore ejus inter dentes ejus; insuper..dicentes ei, Surge, comede carnem multam" (7:5):

describitur per "quatuor bestias e mari ascendentes" status ecclesiae successivus usque ad devastationem, quae est finis ejus; et per "alteram hanc bestiam", quae "similis urso", significatur falsificatio veri Verbi, remanente usque ejus potentia in sensu litterae; cupiditas falsificandi bona ejus significatur per quod "ad latus unum erexerit se"; per "tres costas in ore inter dentes" significantur cognitiones veri ex Verbo in copia, quae per ratiocinia ex fallaciis pervertuntur; et per "comedere carnem multam" significatur destructio boni per falsa, tum appropriatio mali.

[14] Apud Hoscheam,

"Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo: occurram illis sicut ursus orbatus, .... et comedam ibi sicut immanis leo, fera agri discindet eos" (13:7, 8):

quid significat, "Factus sum illis sicut leo, sicut pardus super via observabo", in mox praecedente articulo explicatum est: per "occurrere illi sicut ursus orbatus" significatur falsificatio sensus litterae Verbi; per "comedere sicut immanis leo" significatur destructio et devastatio omnis veri Verbi et inde ecclesiae; "fera agri discindet eos" significat quod perituri per falsa ex malo.

[15] In Threnis,

"Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas: circumsepsit vias..lapide exciso, semitas meas pervertit, ...ursus insidians..mihi, leo in latibulis vias meas pervertit, ...posuit Me desolatum" (3:8-11):

lamentatio a Deo de desolatione veri in ecclesia, et quod non audiri possint propter falsa, significatur per "Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas": quod falsa ex propria intelligentia influxum veri avertant et rejiciant, significatur per "Circumsepsit vias lapide exciso, semitas meas avertit"; per "vias" et "semitas" Dei significantur vera ducentia ad bonum, et per "lapidem excisum" significantur illa quae propriae intelligentiae sunt; quia haec per "lapidem excisum" significantur, ideo prohibitum fuit construere altare ex lapidibus excisis, similiter templum Hierosolymae: "ursus insidians Mihi" significat quod naturalis homo perverterit sensum litterae Verbi; "leo in latibulis" significat quod interior naturalis homo, ex malis in eo, pervertat omnem sensum veri Verbi et inde ecclesiae, unde falsa: "vias meas pervertit, posuit Me desolatum", significat devastationem veri ecclesiae.

[16] Apud Amosum,

"Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum et non lucis; sicut qui fugit leonem incidat in ursum, aut venit domum, [et] nitatur manu sua super parietem, et mordeat anguis" (5:18, 19):

per "diem Jehovae" intelligitur adventus Domini, qui est Messias, quem exspectaverunt; et quia crediderunt quod Ille liberaturus esset eos ab hostibus terrae, et evecturus eos in gloriam super omnes gentes, ideo desideraverunt Ipsum: sed quia Dominus non propter aliquod regnum in terra, sed propter regnum in caelo, in mundum venit, et quia Judaica gens in falsis mali fuit, et ea tunc manifestarentur, dicitur, "Vae desiderantibus diem Jehovae; quid vobis dies Jehovae? ille tenebrarum [et] non lucis"; "tenebrae et non lux" sunt falsa in quibus fuerunt: "sicut qui fugit leonem incidat in ursum" significat timorem prae dominio falsi, quaerendo vera ex sensu litterae Verbi, quae non possunt non falsificari; is enim dicitur "fugere leonem, et incidere in ursum", qui interius in falso ex malo est, et fertur ad cognoscendum vera ex sensu litterae Verbi, quem tunc ex interiori dominio falsi ex malo non potest non pervertere; "venit domum, et nitatur manu super parietem, et mordeat eum anguis", significat dum talis consulit Verbum in sensu litterae quaerendo bona, non videat quod mala pervertant illum; "morsus anguis" significat falsificationem, hic ex dominio interiori falsi ex malo.

[17] Apud Esaiam,

"Commorabitur lupus cum agno, et pardus cum haedo, cubabit vitulus, et leo juvenis et saginatum una, et puer parvus ducet eos; et juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum, leo sicut bos comedet stramen" (11 2 ):

quid significat quod "lupus cum haedo commorabitur, et vitulus, leo juvenis et saginatum una cubabunt, et puer parvus ducet eos", in praecedente articulo explicatum est: quod "juvenca et ursus pascent, et una cubabunt fetus eorum", significat potentiam et cupidinem naturalis hominis falsificandi vera Verbi, et quod illae non nociturae sint bono naturalis hominis et ejus affectioni; "juvenca" est affectio boni et veri naturalis hominis, et "ursus" est potentia et cupido naturalis hominis falsificandi vera sensus litterae Verbi: "leo sicut bos comedet stramen" significat quod infernale falsum ardens destruere vera ecclesiae non nociturum sit affectioni boni naturalis hominis, tam apud hominem in se, quam apud homines inter se, et quod nec nociturum sit Verbo; per "stramen" significatur Verbum in littera quod per falsum infernale pervertitur, sed non perverti potest ab illis qui in veris ex bono sunt.

[18] Apud eundem,

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus; offendimus in meridie sicut in crepusculo, inter vivos sicut mortui; fremimus sicut ursi..., et sicut columbae gemendo gemimus; exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis; nam multiplicatae sunt praevaricationes nostrae coram Te, et peccata nostra respondent contra nos" (59:10-12):

"Palpamus sicut caeci parietem, et sicut non oculi palpitamus", significat non aliquem intellectum veri; " offendimus in meridie sicut in crepusculo" significat lapsum in errores, tametsi in ecclesia sunt ubi est Verbum, ex quo in lucem veri veniri posset; "inter vivos sicut mortui" significat quod possent in vita spirituali per Verbum esse, et tamen non sunt quia in falsis; "fremimus sicut ursi, et sicut columbae gemendo gemimus", significat dolorem naturalis hominis, et dolorem spiritualis hominis inde; "exspectamus judicium, sed non; salutem, procul a nobis", significat spem illustrationis intellectus et inde salvationis, sed in vanum; "multiplicatae sunt praevaricationes 3 coram Te, et peccata nostra respondent contra nos", significat propter falsa ex malo.

[19] Ex his nunc constare potest quod per "ursum" significetur naturalis homo quoad potentiam ex sensu litterae Verbi, in utroque sensu, tum quoad cupidinem falsificandi illum sensum: quod haec per "ursum" significentur, patuit etiam mihi ex visis ursis in spirituali mundo, in quorum forma repraesentatae sunt cogitationes illorum qui naturales fuerunt, et Verbo studuerunt, dum per scientiam inde voluerunt praevalere: etiam visi sunt ursi qui inter dentes ferebant costas, sicut describitur ursus in loco supracitato apud Danielem, et datum est intelligere quod per "costas" repraesentarentur cognitiones quas in mundo hauserunt ex Verbo. Apparent etiam ibi ursi albi, per quos repraesentabatur potentia spiritualis naturalis hominis per Verbum. Praeterea apparent ibi bestiae compositae ex ursis, pantheris, lupis, bovibus, et quoque eaedem alis praeditae, quae omnia significativa talium sunt, cum in meditatione vadunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10360

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10360. ‘Et custodietis sabbatum’: quod significet quod Divinum Humanum Domini colendum, constat ex significatione ‘custodire’ cum dicitur de Divino, quod sit colere, et ex significatione ‘sabbati’ quod in supremo sensu sit unio Divini, quod Pater vocatur, 1 ac Divini Humani, quod Filius, ita Divinum Humanum in Quo illa unio. Quod per ‘sabbatum’ significetur unio illa, est quia per sex dies laboris qui praecedunt septimum, significatur omnis status pugnae, nam labor in spirituali sensu non est labor qualis in mundo sed qualis est illis qui in Ecclesia antequam intrant Ecclesiam ac fiunt Ecclesia, qui labor est pugna contra mala et falsa mali; similis labor in spirituali sensu fuit Domino cum in mundo fuit, pugnavit enim tunc 2 contra inferna, ac illa ut et caelos 3 in ordinem redegit; et simul tunc glorificavit Humanum Suum, hoc est, univit ipsi Divino quod 4 Ipsi ex conceptione fuit, videatur n. 9715, 9809.

[2] Tempus ac status cum Dominus in pugnis fuit, significatur per sex dies laboris, at status cum unio facta est, significatur per diem septimum, qui 5 dicitur sabbatum a quiete, quia tunc quies Domino; inde per ‘sabbatum’ etiam significatur conjunctio Domini cum caelo, cum Ecclesia, 6 cum angelo caeli, et cum homine Ecclesiae 7 ; causa est quia omnes qui in caelum venturi sunt, primum in pugnis 8 erunt contra mala et falsa mali, et cum haec separata sunt, intrant caelum, et conjunguntur Domino, et tunc illis quies; similiter homines in mundo; quod hi in pugnis erunt, seu quod tentationes subituri, antequam fiunt Ecclesiam, hoc est, antequam in illis bonum et verum, quae faciunt Ecclesiam, implantata sunt, 9 notum est, ita antequam conjuncti 10 sunt Domino, consequenter antequam illis quies; inde patet unde est quod status pugnae 11 significetur per sex dies laboris, 12 ac quies ut et conjunctio per diem septimum seu sabbatum.

[3] Quod etiam conjunctio boni et veri per sabbatum significetur, est quia cum homo in pugnis est, tunc in veris est, at cum vera conjuncta sunt bono, ita cum homo in bono est, tunc ei quies; similiter ac Dominus cum in mundo fuit et pugnavit cum infernis, tunc quoad Humanum Suum fuit Divinum Verum, 13 at cum univit Humanum Suum ipsi Divino, tunc factus est etiam quoad Humanum Suum Divinum Bonum, seu Jehovah.

[4] Quod sex dies qui praecedunt sabbatum sint pugnae quae praecedunt et praeparant ad conjugium caeleste, quod est conjunctio boni et veri, videatur n. 8510, 8888, 9431; de priore statu 14 , quando homo in veris est, et tunc in pugnis contra mala et falsa mali, qui status significatur per sex dies 15 laboris, et de posteriore statu, quando in bono est et ducitur a Domino, qui significatur per ‘sabbatum’, videatur n. 7923, 7992, 8505, 8506, 8510, 8512, 8516, 8539, 8643, 8648, 8658, 8685, 8690, 8701, 8772, 9139, 9224, 9227, 9230, 9274, 16 9832, quod Dominus cum in mundo fuit, fecerit Humanum Suum primum Divinum Verum et dein Divinum Bonum, in locis citatis n. 9199 fin. , 9315 fin. , et quod hoc per pugnas tentationum, in locis citatis n. 9528 fin.

[5] Qui itaque scit quod per ‘sabbatum’ in supremo sensu intelligatur unio ipsius Divini in Divino Humano Domini, is scire potest quid significant quae in Verbo toties de sabbato dicuntur, 17 ita quae apud Esaiam,

Si 18 averteris a sabbato pedem tuum, 19 ut non facias voluntates tuas in die sanctitatis Meae, sed vocaveris sabbatum delicias Sancto Jehovae honorabiles, atque honoraveris illud, ut non facias vias tuas, nec invenias desiderium tuum, aut loquaris verbum, tunc deliciaberis super Jehovah, et eveham te in excelsa terrae, et cibabo te hereditate Jacobi patris tui, 58:13, 14;

qui sensum internum Verbi novit, manifeste videre potest quod ibi per ‘sabbatum’ significetur status conjunctionis hominis cum Domino: ita status cum ducitur homo a Domino et non a semet, qui status 20 est quando in bono est; duci enim a Domino et non a semet est ‘avertere a sabbato pedem, non facere voluntates suas, non facere vias suas: non invenire desiderium suum, et non loqui verbum’; quod tunc in illo Ecclesia sit, et caelum, significatur per quod evehetur in excelsa terrae, et cibabitur hereditate Jacobi: et quod sabbatum sit Divinum Humanum in Quo unio, significatur per quod sabbatum dicatur dies sanctitatis, ac deliciae Sancto Jehovae:

[6] et apud Jeremiam,

Si sanctificetis diem sabbati, intrabunt per portas urbis hujus reges et principes, sedentes super throno Davidis, equitantes in curru et in equis, 17:24, 25;

qui non scit sensum internum Verbi, opinaturus est quod haec secundum sensum litterae intelligenda sint, quod nempe si sanctificaverint sabbatum intraturi sint reges et principes per portas urbis Hierosolymae, ac equitaturi in curru et in equis; sed is sensus non est, verum quod qui Divinum Humanum Domini sancte colunt, in Divinis Veris caeli et Ecclesiae erunt, per ‘Hierosolymam 21 ’ enim intelligitur Ecclesia, per ‘reges et principes’ Divina Vera ejus, per ‘thronum Davidis’ caelum ubi Dominus, per ‘currum’ doctrina boni et veri, et per ‘equos’ intellectuale illustratum; quod ‘Hierosolyma’ sit Ecclesia, videatur n. 2117, 3654, quod ‘reges’ sint Divina Vera, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4575, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, quod ‘principes’ sint primaria vera, n. 1482, 2089, 5044, quod ‘David’ sit Dominus, n. 1888, 9954, quod ‘thronus’ sit caelum, n. 5313, quod ‘currus’ sit doctrina boni et veri, n. 5321, 8215, et quod ‘equi’ sint intellectuale quod illustratur, n. 2760-2762, 3217, 5321, 6534.

[7] Quia per ‘sabbatum’ significabatur Dominus quoad Divinum Humanum, in Quo unio, ideo mandatum erat, ut panes facierum ordinarentur super mensa 22 quovis sabbato, Lev. 24:8;

quod Dominus quoad Divinum Humanum per ‘panem’ intelligatur, notum est in Ecclesia. Ideo etiam Dominus cum in mundo fuit, Se vocat Dominum sabbati, Matth. 12:7, 8; Marcus 2:27, 28; Luc. 6:1-5.

[8] Ac ideo 23 Dominus cum in mundo 24 fuit ac univit Humanum Suum ipsi Divino, sabbatum quoad cultum repraesentativum, seu quoad cultum ejus qualis erat apud populum Israeliticum, abrogavit; ac diem sabbati 25 fecit diem instructionis in doctrina fidei et amoris; tale 26 involvit hoc apud Johannem,

Jesus sanans quendam die sabbati, dixit ei, Tolle lectum tuum, et ambula; et sustulit lectum, et ambulabat. Judaei dicebant quod non liceret portare lectum die sabbati, ac quaerebant Dominum interficere, quia solvebat sabbatum, 5:8-11, 18;

per ‘sanationem aegroti’ significatur purificatio hominis a malis et falsis mali, per ‘lectum’ significatur doctrina, et per ‘ambulare’ vita;

[9] quod omnes sanationes morborum quae a Domino, involvant purificationes a malis et falsis 27 , seu restitutiones vitae spiritualis, videatur n. 8364 fin. , 9031 fin. , 9086, quod ‘ambulare’ sit vita, n. 519, x1794, 8417, 8420, quod ‘lectus’ sit doctrina, constat ex locis in Verbo ubi lectus nominatur, et quoque a repraesentativis in altera vita; ibi cum 28 apparet lectus et jacens in illo, significatur doctrina in qua ille est; inde lecti apparent ibi ornatissimi illis qui in veris ex bono sunt; sed quod talia significentur per illa Domini verba, nemo scire potest nisi per sensum internum, 29 Dominus enim per correspondentias, 30 ita per significativa locutus est, quia ex Divino.

Poznámky pod čarou:

1. ac Divini Humani altered to cum Divino Humano

2. cum infernis

3. The Manuscript inserts per pugnas.

4. in Ipso

5. dictus est

6. The Manuscript inserts et.

7. The Manuscript inserts in particulari.

8. The Manuscript places this after mali.

9. The Manuscript places this after quies.

10. sint

11. The Manuscript inserts et illorum.

12. et septimus dies seu sabbathum conjunctionem, quia tunc quies

13. ac, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

14. The Manuscript inserts hominis.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

17. ut

18. avertes

19. et, in the First Latin Edition.

20. The Manuscript inserts ei.

21. The Manuscript inserts urbem.

22. quolibet

23. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

24. venit

25. factus est dies

26. involvunt haec

27. The Manuscript inserts mali.

28. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

29. The Manuscript inserts illa.

30. et inde

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.