Bible

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8941

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8941. ‘Non aedificabis illos caesos’: quod significet quod non ex propria intelligentia, constat ex significatione ‘lapidum caesorum’ quod sint talia quae ex propria intelligentia, ‘lapides’ enim sunt vera, n. 8940, et illos secare seu aptare, est vera seu talia quae veris similia sunt excludere aut fingere ex proprio, seu ex propria intelligentia; quae enim ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur aut finguntur vitam habent ex homine, quae vita est nulla vita, nam proprium hominis non est nisi quam malum, n. 210, 215, 694, 874-876, 987, 1047, 5660, 5786, 8480; at 1 quod non ex proprio sed ex Divino, id vitam in se habet, nam a Divino est omnis vita; agitur hic de cultu Domini ex vero, nam is cultus per ‘altare lapidum’ significatur, n. 8940.

[2] Vera ex quibus colendus est Dominus non nisi quam ex Verbo sumenda sunt, nam in singulis ibi 2 est vita a Divino; quando vera ex proprio sumuntur, spectant illa et pro fine habent dignitatem et eminentiam super omnes in mundo, et quoque possessiones terrae ac opulentiam super omnes, quare in se habent amorem sui et mundi ita omnia mala in complexu, n. 7488, 8318; at vera quae ex Verbo spectant et pro fine 3 habent vitam aeternam, et in se habent amorem in Dominum et amorem erga proximum, ita omnia bona in complexu; quando vera ex proprio seu ex propria intelligentia excluduntur, dominantur illa super vera quae a Divino, nam applicantur haec ad confirmanda illa 4 ; cum tamen contrarium erit, quod nempe vera a Divino dominatura sint, et quae ex propria intelligentia servitura. Quae ex proprio seu ex propria intelligentia, dicuntur vera, sed non sunt vera, modo apparent ut vera in externa forma, nam per applicationes ex sensu litterali Verbi et per ratiocinia reddantur veris similia; in interna autem forma sunt falsa; quaenam et qualia sunt illa, videatur supra n. 8932. 5

[3] Sunt in mundo bina religiosa quae sunt ex propria intelligentia 6 ; unum in quo amor sui et mundi omne est; hoc religiosum in Verbo vocatur Babel; est intus profanum ex amore sui et mundi, et extus est sanctum ex Verbo, quod applicuerunt ad confirmandum; alterum religiosum est in quo lumen naturae omne est; qui in illo sunt nihil agnoscunt pro vero quod non capiunt; quidam ex hoc religioso agnoscunt Verbum, sed applicant ad confirmandum, ita ad serviendum; quidam autem non agnoscunt Verbum, sed hi Divinum ponunt in natura 7 , nam lumen eorum quia est naturae, in naturam cadit, nec illustrari potest a luce caeli, quia Verbum, unde omnis illustratio, rejiciunt; qui ex hoc aut illo religioso sunt in inferno sunt, quia 8 expertes vitae caelestis sunt quam nec recipere possunt quia rejecerunt Verbum 9 ; et qui eorum applicuerunt Verbum ad confirmandum, Verbum nihili fecerunt in corde, sed quia valuit auctoritate in vulgo, usi sunt eo pro illo servitio ut figmenta ex propria intelligentia per id valerent 10 . Ex his constare potest quid in sensu spirituali significat quod altare non ex lapidibus caesis aedificandum esset.

[4] Per ‘lapidem caesum’ etiam significatur id quod ex propria intelligentia in sequentibus locis':

apud Esaiam,

Ut cognoscant populus Ephraim, et habitator Samariae, propter elationem et superbiam cordis, dicendo, Lateres ceciderunt, et lapide caeso aedificabimus, 9:8, 9 [KJV 9, 10]:

apud Jeremiam,

Etiamsi clamo et vociferor, obstruit preces meas; circumsepsit vias meas lapide caeso, semitas meas evertit, Threni 3:8, 9:

apud Amos, Quoniam conculcatis attritum, et onus frumenti rapitis ab eo, domos lapidis caesi aedificabitis, sed non habitabitis in iis, 5:11;

ibi ‘lapis caesus’ pro talibus in rebus fidei quae ex propria intelligentia.

[5] Quia illa 11 per ‘lapidem caesum’ significabantur, idcirco altare primo exstructum in terra Canaane a filiis Israelis postquam 12 transiverunt Jordanem, a lapidibus non caesis exstructum est, nam per ‘transitum super Jordanem’ repraesentabatur introductio in regnum Domini, quae fit per vera fidei 13 ; de illo altari ita apud Joschuam, Aedificavit Jehoschua altare [Jehovae] Deo Israelis in monte Ebal, quemadmodum praecepit Moscheh servus Jehovae filiis Israelis, Altare lapidum integrorum super quos non moverat ferrum 8:30, 31; 14 Deut. 27:1-8.

[6] Templum Hierosolymae pariter 15 ex lapidibus integris non caesis aedificatum est, de quo ita in libro Primo Regum, Quoad ipsam domum, cum aedificaretur, lapide integro, prout allatus, aedificata est; nam malleus aut 16 securis, ulla instrumenta ferri, non audita sunt in domo cum aedificaretur, 6:7;

per ‘templum’ enim Domini 17 repraesentatus est Dominus quoad Divinum Verum; quod 18 Dominus per templum repraesentatus sit, docet Ipse, Joh. 2:19, 21, 22, et quod quoad Divinum Verum, erat quia id ibi docebatur; quare etiam aedificatum est ex lapidibus, nam per ‘lapides’ significabatur Divinum Verum 19 , n. 8940; inde etiam Ipse Dominus vocatus est ‘Lapis Israelis’, n. 6426.

[7] Ex his 20 nunc patet quid lapis altaris, ut et 21 quid lapis templi significabat, tum quid quod lapides integri essent, et non caesi, quod nempe religio formanda sit a veris ex Domino, ita ex Verbo 22 , et non ex propria intelligentia. Quae ex propria intelligentia sunt, ita quoque describuntur apud Esaiam,

Sculptile fundit artifex, et conflator auro obducit illud: et catenas argenti conflat; artificem intelligentem quaerit ad praeparandum sculptile, 40:19, 20;

‘sculptile’ pro religioso quod ex proprio, quod datur adorandum sicut Divinum, n. 8869, ‘artifex’ pro illis qui ex proprio excludunt et fingunt; ut appareant veris 23 similia, describitur per quod ‘auro obducat illud, [et] catenas ex argento conflet, 24 artificem intelligentem quaerat’:

[8] apud eundem,

Formatores sculptilis omnes vanitas; omnes socii ejus pudefient, et fabri ipsi: fabricat ferrum forcipe, et operatur carbone, et malleis acutis format illud; sic operatur illud per brachium roboris sui: 25 fabricat ligna, extendit filum, et describit illud amussi; facit illud in angulos suos, et circulo definit illud, ut faciat in forma viri, juxta pulchritudinem hominis, ad habitandum in domo, 44:9, 11-13 26 ; etiam hic describitur religiosum quod ex propria intelligentia:

similiter apud Jeremiam,

Statuta gentium vanitas illa; siquidem lignum de silva excidit, opus 27 manuum fabri per securim; argento et auro exornat illud; clavis et malleis firmat, 10:3, 4:

et quoque apud Hoscheam,

Nihilominus nunc addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento; in intelligentia sua idola, opus artificum totum, 13:2.

Religiosum quod ex propria intelligentia excluditur et non ex Verbo, intelligitur in sensu interno per ‘idola, deos alienos’, per ‘fusilia’, et per ‘sculptilia’, nam quae ex proprio non aliud sunt; sunt enim in se mortua, et quoque adorantur sicut viva.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. Verbi

3. The Manuscript places this after habent.

4. The Manuscript inserts, ita serviunt Divina.

5. In the Manuscript this sentence was written on a separate sheet which has not been preserved.

6. proprio

7. naturam faciunt Divinum

8. qui ex hoc religioso sunt, et qui ex illo, extra coelum sunt et in inferno, nam

9. The Manuscript inserts unde vita.

10. proprium per id valeat

11. talia

12. cum

13. The Manuscript inserts, nam ea docebunt.

14. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

15. Pariter etiam Templum Hierosolymae

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. Hierosolymae

18. The Manuscript inserts Ipse.

19. per quos Verum Divinum significabatur

20. inde

21. tum

22. ex Veris e Verbo, ita ex Veris ex Domino

23. The Manuscript inserts ex bono.

24. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

25. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

26. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

27. The remainder of this chapter in the Manuscript has not been preserved.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 987

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

987. Quod ‘super omnem bestiam terrae’ significet super cupiditates quae sunt animi, constat a significatione ‘bestiae’ in Verbo, ubi per illas significantur vel affectiones vel cupiditates; affectiones boni per bestias mites, utiles, mundas; affectiones mali seu cupiditates per bestias immites, inutiles, immundas; de quibus videatur n. 45, 46, 142, 143, 246, 776: hic quia significant cupiditates, vocantur ‘bestiae terrae’, non bestiae agri. Quod dominium hominis regenerati super cupiditates attinet, sciendum quod in maximo errore sint et nusquam regenerati, qui credunt quod possint ex se dominari super mala; homo enim non est nisi malum, est congeries malorum, omnis ejus voluntas est mere malum; quod est quod dictum, cap. praec. 8:21, ‘figmentum cordis hominis est malum a pueritia ejus’. Ostensum mihi est per vivam experientiam quod homo et spiritus, immo angelus, in se spectatus, hoc est, omne ejus proprium, sit vilissimum excrementum; et quod sibi relictus non spiret nisi odia, vindictas, crudelitates et adulteris foedissima; haec sunt ejus propria et haec sunt ejus voluntas:

[2] quod etiam unicuivis si reflectit, constare potest solum ex eo quod homo dum nascitur, est vilissimum vivum inter omnes feras et bestias; et cum adolescit ac sui juris fit, nisi vincula externa quae sunt legis, et vincula quae sibi facit ut maximus sit et ditissimus, impedirent, rueret in omne nefas, nec quiesceret priusquam omnes in universo subjugaverit et omnium in universo opes corraserit, nec parceret ulli nisi qui se ut servos viles submitteret; talis est unusquisque homo, tametsi ii non percipiunt qui in impossibilitate et impotentia sunt et qui in vinculis illis, de quibus dictum; sed data possibilitate et potentia, et relaxatis vinculis, tantam ruerent quantum possent: ferae nusquam sunt tales; hae nascuntur in quendam naturae ordinem; quae immites et rapaces sunt, inferunt aliis malum, sed modo se tutandi causa; et quod devorent alias, est ut sedent famem, qua sedata nulli nocent: sed aliter prorsus homo: inde constat quid proprium hominis et quid ejus voluntas.

[3] Cum homo tale et tantum malum et excrementum est, constat quod nusquam ex se dominari possit super malum; contradictorium prorsus est quod malum dominari possit super malum; nec solum super malum sed et super infernum; nam unusquisque homo per malos spiritus communicat cum inferno, inde malum quod apud eum, excitatur: ex his unusquisque scire, et qui sanae mentis est, concludere potest quod solus Dominus sit Qui dominatur super malum apud hominem et super infernum quod apud hominem. Ut subjugari queat malum apud hominem, hoc est, infernum quod unoquovis momento irruere in hominem conatur et eum in aeternum perdere, homo a Domino regeneratur, et nova voluntate quae est conscientia, donatur, per quam Dominus solus operatur omne bonum. Haec sunt fidei, nempe quod homo non sit nisi malum, et quod omne bonum a Domino; quare homo illa non solum sciet sed etiam agnoscet et credet; si non in vita corporis agnoscit et credit, in altera vita ei ad vivum ostenditur.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.