Bible

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4918

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4918. ‘Et ecce gemini in utero illius’: quod significet quod utrumque Ecclesiae, constat ex significatione ‘geminorum’ quod sint utrumque, nempe bonum et verum, de qua n. 3299; et ex significatione ‘uteri’ quod sit ubi conceptum jacet bonum et verum, proinde ubi id quod est Ecclesiae; ‘uterus’ in genuino sensu significet intimum amoris conjugialis in quo innocentia, quia uterus correspondet 1 illi amori in Maximo Homine; et 2 quoniam amor conjugialis originem ducit ab amore boni et veri, qui est conjugii caelestis, et hoc conjugium est ipsum caelum seu regnum Domini, et regnum Domini in terris est Ecclesia, ideo per ‘uterum’ etiam significatur Ecclesia; Ecclesia enim est ubi est conjugium boni et veri; inde est quod ‘aperire uterum’ sit inde doctrinae Ecclesiarum, n. 3856, ut et facultas recipiendi vera et bona quae sunt Ecclesiae, n. 3967; et ‘ex utero exire’ quod sit renascitur seu regenerari, n. 4904, hoc est, Ecclesia fieri; qui enim renascitur seu regeneratur, is fit Ecclesia:

[2] 3 quia per ‘exire ex utero’ significatur renascentia, et inde Ecclesia, Dominus in Verbo vocatur ‘Formator ab utero, Eductor ab utero’, et illi qui regenerati sunt et 4 facti Ecclesia, dicuntur ‘portati ab utero’; ut apud Esaiam,

Sic dixit Jehovah, Factor tuus, formator tuus ab utero, adjuvat te, 5 44:2:

apud eundem,

Sic dixit Jehovah, Redemptor tuus, et Formator tuus ab utero, 44:24 6 :

apud eundem,

Dixit Jehovah, Formator meus ab utero in servum Suum, ad reducendum Jacobum ad Ipsum, et Israel Ipsi congregetur, 49:5:

apud Davidem,

Jehovah Eductor meus ab utero, Ps. 22:10 7 [KJV 9]:

apud Esaiam,

Attendite ad Me domus Jacobi, et omnes reliquiae domus Israelis, portati ab utero, et lati a vulva 8 ,

46:3:

apud Davidem,

Abalienati sunt impii ab utero, et aberrant a ventre verbis mendacii, Ps. 57:4 [KJV Ps. 57:3];

ubi ‘abalienari ab utero’ est a bono quod est Ecclesiae, et ‘aberrare a ventre’ est a vero:

apud Hoscheam,

Dolores parturientis venient illi, ille filius non sapiens, quia tempore non stat in utero filiorum, xiii

13; ‘non stare in utero filiorum’ pro non in bono veri quod est Ecclesiae:

[3] apud eundem,

Sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, a ventre, et a conceptione, 9:11;

pro quod prorsus peribit verum Ecclesiae; ‘a partu’ quod natum, a ventre quod gestatum, ‘a conceptione’ quod ortum:

apud Esaiam,

Novi perfide agendo perfide acturus esses, et praevaricatoris ab utero vocatum tibi, 48:8;

pro quod a primo Ecclesiae talis:

apud Johannem, Signum magnum visum est in caelo, mulier circumdata solem, et luna sub pedibus ejus, et super capite ejus corona stellarum duodecim: in ventre autem gerens, clamavit parturiens, et cruciata ad pariendum, Apoc. 12:1, 2; ‘mulier’ est Ecclesia, n. 252, 253, 255; ‘sol quod circumdata’ est bonum amoris, n. 30-38 9 , 1529, 1530, 2441, 2495, 4060, 4696; ‘luna quae sub pedibus’ est verum fidei, n. 30-38, 1529, 1530, 2120, 2495, 4696; ‘stellae’ sunt cognitiones boni et veri, n. 2495, 2849, 4697; quod ‘stellae duodecim’, est quia duodecim sunt omnia, ita omnia fidei, n. 577, 2089, 2129 f. , 2130 f. , 3272, 3858, 3913; ‘in ventre gerens’ est verum Ecclesiae conceptum; ‘parturiens et cruciata ad pariendum’ est quod 10 difficulter receptum.

Poznámky pod čarou:

1. ei

2. quia

3. The Manuscript inserts et.

4. seu

5. The following word or phrase appears in the first edition but not in the Manuscript.

6. The Manuscript inserts 2

7. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

8. The Manuscript deletes a ventre and inserts a vulva.

9. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

10. The Manuscript inserts tam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9339

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9339. Vers. 31-33. Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum, et a deserto usque ad fluvium; quia dabo in manum vestram habitatores terrae, et expelles 1 illos ab ante te. Non panges illis et diis illorum foedus. Non habitabunt in terra tua, ne forte faciant peccare te Mihi, cum serviveris diis illorum, quia erit tibi in laqueum. ‘Et ponam terminum tuum a mari Suph et usque ad mare Philisthaeorum’ significat extensionem a veris scientificis ad vera interiora fidei: ‘et a deserto usque ad fluvium’ significat a jucundo sensualis usque ad bonum et verum rationalis: quia dabo in manum vestram habitatores terrae significat imperium super malis: ‘et expelles 2 illos ab ante te’ significat remotionem eorum: ‘ 3 non panges illis 4 et diis illorum foedus’ significat non communicationem cum malis et falsis: ‘non habitabunt in terra tua’ significat 5 quod mala non simul erunt cum bonis Ecclesiae: ‘ne forte faciant peccare te Mihi’ significat ne mala avertant bona a Domino: ‘cum serviveris diis illorum’ significat si cultus ex falsis: ‘quia erit ibi in laqueum’ significat ex allectatione et deceptione malorum. 6

Poznámky pod čarou:

1. expellam, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition Schmidius

2. expellam in the Manuscript, in the First Latin Edition, and in the Second Latin Edition.

3. The Manuscript inserts et, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition.

4. iis, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

5. significant

6. The Manuscript has the following note, with which compare page 537, note 2: (repetantur postea omnes leges)1 quod sint qui debent esse in externis, 2 quaenon debentsed possunt esse, 3 quae non possunt esse.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.