Bible

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Bible

 

Deuteronomium 32:34

Studie

       

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10602

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10602. ‘Et dixit Jehovah ad Moschen’: quod significet conclusum de gente Israelitica, constat ex significatione ‘dicere’ cum a Jehovah ad Moschen, quod sit responsum, hic autem conclusum, quoniam ‘dixit’ involvit sequentia, quia illa sunt quae dixit seu quae dicuntur; hic itaque per ‘dixit’ significatur conclusum de gente Israelitica, de qua in binis capitibus quae praecedunt actum est, conclusum est quod quidem Ecclesia apud illam institueretur, et Verbum apud illam conscriberetur, sed quod illi essent solum in externis et prorsus non in interno; esse in externis et non in interno est colere externa ut sancta, absque agnitione Domini, et absque amore in Deum propter Deum sed propter semet, quod est amare semet et non Deum; immo est avertere se a Deo et non convertere se ad Deum; sed quia in sancto externo potuerunt esse propter se, et hoc potuit miraculose converti in sanctum externum propter Deum per spiritus apud illos, et 1 ab his recipi ab angelis, et sic elevari in sanctum internum, ideo gens illa usque recepta est, de hac re videatur n. 10500, 10570. Hoc conclusum est quod continetur in hoc capite, 2 ita quod significatur per ‘dixit Jehovah ad Moschen’.

Poznámky pod čarou:

1. inde

2. et quod ideo

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.