Bible

 

Hoschea 13:6

Studie

       

6 Juxta pascua sua adimpleti sunt et saturati sunt ; et levaverunt cor suum, et obliti sunt mei.

Bible

 

Deuteronomium 32

Studie

   

1 Audite, cæli, quæ loquor : audiat terra verba oris mei.

2 Concrescat ut pluvia doctrina mea, fluat ut ros eloquium meum, quasi imber super herbam, et quasi stillæ super gramina.

3 Quia nomen Domini invocabo : date magnificentiam Deo nostro.

4 Dei perfecta sunt opera, et omnes viæ ejus judicia : Deus fidelis, et absque ulla iniquitate, justus et rectus.

5 Peccaverunt ei, et non filii ejus in sordibus : generatio prava atque perversa.

6 Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens ? numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit, et creavit te ?

7 Memento dierum antiquorum, cogita generationes singulas : interroga patrem tuum, et annuntiabit tibi : majores tuos, et dicent tibi.

8 Quando dividebat Altissimus gentes, quando separabat filios Adam, constituit terminos populorum juxta numerum filiorum Israël.

9 Pars autem Domini, populus ejus : Jacob funiculus hæreditatis ejus.

10 Invenit eum in terra deserta, in loco horroris, et vastæ solitudinis : circumduxit eum, et docuit : et custodivit quasi pupillam oculi sui.

11 Sicut aquila provocans ad volandum pullos suos, et super eos volitans, expandit alas suas, et assumpsit eum, atque portavit in humeris suis.

12 Dominus solus dux ejus fuit, et non erat cum eo deus alienus :

13 constituit eum super excelsam terram, ut comederet fructus agrorum : ut sugeret mel de petra, oleumque de saxo durissimo ;

14 butyrum de armento, et lac de ovibus cum adipe agnorum, et arietum filiorum Basan : et hircos cum medulla tritici, et sanguinem uvæ biberet meracissimum.

15 Incrassatus est dilectus, et recalcitravit : incrassatus, impinguatus, dilatatus, dereliquit Deum factorem suum, et recessit a Deo salutari suo.

16 Provocaverunt eum in diis alienis, et in abominationibus ad iracundiam concitaverunt.

17 Immolaverunt dæmoniis et non Deo, diis quos ignorabant : novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum :

18 Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.

19 Vidit Dominus, et ad iracundiam concitatus est : quia provocaverunt eum filii sui et filiæ.

20 Et ait : Abscondam faciem meam ab eis, et considerabo novissima eorum : generatio enim perversa est, et infideles filii.

21 Ipsi me provocaverunt in eo qui non erat Deus, et irritaverunt in vanitatibus suis : et ego provocabo eos in eo qui non est populus, et in gente stulta irritabo illos.

22 Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima : devorabitque terram cum germine suo, et montium fundamenta comburet.

23 Congregabo super eos mala, et sagittas meas complebo in eis.

24 Consumentur fame, et devorabunt eos aves morsu amarissimo : dentes bestiarum immittam in eos, cum furore trahentium super terram, atque serpentium.

25 Foris vastabit eos gladius, et intus pavor, juvenem simul ac virginem, lactentem cum homine sene.

26 Dixi : Ubinam sunt ? cessare faciam ex hominibus memoriam eorum.

27 Sed propter iram inimicorum distuli : ne forte superbirent hostes eorum, et dicerent : Manus nostra excelsa, et non Dominus, fecit hæc omnia.

28 Gens absque consilio est, et sine prudentia.

29 Utinam saperent, et intelligerent, ac novissima providerent.

30 Quomodo persequatur unus mille, et duo fugent decem millia ? nonne ideo, quia Deus suus vendidit eos, et Dominus conclusit illos ?

31 Non enim est Deus noster ut dii eorum : et inimici nostri sunt judices.

32 De vinea Sodomorum, vinea eorum, et de suburbanis Gomorrhæ : uva eorum, uva fellis, et botri amarissimi.

33 Fel draconum vinum eorum, et venenum aspidum insanabile.

34 Nonne hæc condita sunt apud me, et signata in thesauris meis ?

35 Mea est ultio, et ego retribuam in tempore, ut labatur pes eorum : juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora.

36 Judicabit Dominus populum suum, et in servis suis miserebitur : videbit quod infirmata sit manus, et clausi quoque defecerunt, residuique consumpti sunt.

37 Et dicet : Ubi sunt dii eorum, in quibus habebant fiduciam ?

38 de quorum victimis comedebant adipes, et bibebant vinum libaminum : surgant, et opitulentur vobis, et in necessitate vos protegant.

39 Videte quod ego sim solus, et non sit alius Deus præter me : ego occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo, et non est qui de manu mea possit eruere.

40 Levabo ad cælum manum meam, et dicam : Vivo ego in æternum.

41 Si acuero ut fulgur gladium meum, et arripuerit judicium manus mea : reddam ultionem hostibus meis, et his qui oderunt me retribuam.

42 Inebriabo sagittas meas sanguine, et gladius meus devorabit carnes ; de cruore occisorum, de captivitate, nudati inimicorum capitis.

43 Laudate, gentes, populum ejus, quia sanguinem servorum suorum ulciscetur : et vindictam retribuet in hostes eorum, et propitius erit terræ populi sui.

44 Venit ergo Moyses, et locutus est omnia verba cantici hujus in auribus populi, ipse et Josue filius Nun.

45 Complevitque omnes sermones istos, loquens ad universum Israël,

46 et dixit ad eos : Ponite corda vestra in omnia verba, quæ ego testificor vobis hodie : ut mandetis ea filiis vestris custodire et facere, et implere universa quæ scripta sunt legis hujus :

47 quia non incassum præcepta sunt vobis, sed ut singuli in eis viverent : quæ facientes longo perseveretis tempore in terra, ad quam, Jordane transmisso, ingredimini possidendam.

48 Locutusque est Dominus ad Moysen in eadem die, dicens :

49 Ascende in montem istum Abarim, id est, transitum, in montem Nebo, qui est in terra Moab contra Jericho : et vide terram Chanaan, quam ego tradam filiis Israël obtinendam, et morere in monte.

50 Quem conscendens jungeris populis tuis, sicut mortuus est Aaron frater tuus in monte Hor, et appositus populis suis :

51 quia prævaricati estis contra me in medio filiorum Israël ad aquas contradictionis in Cades deserti Sin : et non sanctificastis me inter filios Israël.

52 E contra videbis terram, et non ingredieris in eam, quam ego dabo filiis Israël.

   

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10603

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10603. ‘Dola tibi duas tabulas lapidum secundum priores’: quod significet externum Verbi, Ecclesiae, et cultus, quale propter illam gentem, constat ex significatione ‘tabularum lapidum’ quod sint externum Verbi, de qua n. 10453, 10461; externum Verbi est sensus litterae ejus; quod etiam sit externum Ecclesiae et cultus, est quia Ecclesia est ex Verbo, et quoque cultus, omne enim verum quod fidei et bonum quod amoris, quae faciunt Ecclesiam, et quoque Cultum, ex Verbo erunt; inde quia in Verbo est externum et internum, etiam in Ecclesia et in cultu est externum et internum; et ex significatione ‘dolare illas’ cum a Mosche, quod sit 1 facere externum tale propter illam gentem, de qua sequitur; et ex significatione ‘secundum priores’ quod sit ad imitamen, priores enim a Jehovah factae sunt, hae vero a Mosche;

[2] quod 2 priores quae a Jehovah factae sunt 3 fractae fuerint a Mosche cum vidit cultum vituli aurei pro jehova a gente illa, erat ex Providentia; quoniam externum Verbi, quod significatur per ‘ 4 duas tabulas lapidum’ non tale potuit conscribi apud illam gentem quae corde mere idololatra fuit; inde est quod priores tabulae fractae fuerint, et nunc dictum Moschi quod ille dolaret alias ad imitamen priorum; ad imitamen dicitur quia sensus internus permansit, 5 et sensus externus mutatus est;

[3] sensus internus significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super prioribus. Ut haec res evidentior fiat, licet hic exponere quomodo sensus externus seu sensus litterae propter illam gentem mutatus fuit: propter illam gentem altaria, holocausta, sacrificia, minhae, et libamina mandata sunt, ac ideo in Verbo tam historico quam prophetico memorantur illa ut sanctissima cultus, cum tamen illa modo concessa fuerunt, quia ab Ebero primum instituta 6 , et prorsus ignorata in Antiqua Ecclesia repraesentativa, de qua re videatur n. 1128, 2180, 2818.

[4] Propter illam gentem etiam factum est quod cultus Divinus 7 solum in Hierosolyma esset, et quod ideo illa urbs pro sancta habita sit, et quoque sancta vocata in Verbo tam historico quam prophetico; causa erat quia gens illa corde 8 idololatra fuit, et ideo nisi convenissent omnes ad illam urbem singulis festis, quisque in suo loco coluisset aliquem deum gentilium, aut sculptile et fusile 9 . Propter illam gentem etiam interdictum fuit 10 sanctum cultum habere super montibus et in lucis, sicut antiqui, quod factum est ne ponerent ibi idola, et colerent ipsas arbores.

[5] Propter illam gentem etiam permissum fuit plures uxores ducere, quod prorsus ignotum fuit temporibus antiquis, et quoque dimittere uxores suas ob varias causas; inde 11 leges latae sunt de conjugiis talibus et divortiis, quae alioquin non intravissent externum Verbi, 12 ideo hoc externum vocatur Moschis a Domino, et ‘concessum ob duritiem cordis eorum’, Matth. 19:8. Propter illam gentem memoratur toties Jacob, et quoque duodecim filii 13 Israelis, sicut solum electi et heredes, prout in Apoc. 7:4-8, et 14 alibi, tametsi tales erant quales describuntur in Cantico Moschis, Deut. 32:15-43, et quoque apud Prophetas passim, aque Ipso Domino, praeter alia, ex quibus externum Verbi propter illam gentem.

[6] Hoc externum est quod significatur per duas tabulas a Mosche dolatas. Quod usque in illo externo sit internum Divinum non mutatum, significatur per quod Jehovah scripserit super his tabulis eadem verba quae fuerunt super tabulis prioribus.

Poznámky pod čarou:

1. quale Externi

2. illae

3. The Manuscript places this after gente illa, .

4. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

5. sed

6. fuerunt

7. The Manuscript inserts in terra Canaane.

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. The Manuscript inserts sub varia forma.

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts plures.

12. The Manuscript inserts Ecclesiae, et cultus, .

13. ejus

14. The Manuscript inserts pluries.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.