Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9391

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9391. ‘Et obtulerunt holocausta et sacrificaverunt sacrificia pacifica Jehovae juvencos’: quod significet repraesentativum cultus Domini ex bono, et ex vero quod ex bono, constat ex repraesentatione ‘holocaustorum et sacrificiorum’ quod sint cultus Domini in genere de qua n. 922, 6905, 8936, et in specie quod ‘holocausta’ sint cultu Domini ex bono amoris, et 1 'sacrificia' ex vero fidei quod ex bono n. 2 8680, et ex significatione ‘juvencorum’ quod sint bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, de qua sequitur; bestiae 3 quae sacrificabantur significabant quale boni et veri ex quibus cultus n. 922, 1823, 2180, 3519; quod bestiae 4 mites et utiles significent caelestia quae boni amoris et spiritualia quae veri fidei, et quod ideo in sacrificiis adhibitae fuerint, videatur n. 9280. Quod ‘juvencus’ significet bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, est quia illa quae ex armento erant significabant affectiones boni et veri in externo seu naturali homine, et illa quae ex grege affectiones boni et veri in interno seu spirituali homine, n. 2566, 5913, 6048, 8937, 9135; quae ex grege, erant agni, caprae, oves, arietes: hirci, et quae ex armento, erant boves, juvenci, vituli; agni et oves significabant bonum innocentiae et charitatis in interno seu spirituali homine, inde vituli et juvenci, quia in teneriore aetate quam boves erant, significabant simile in externo seu naturali homine.

[2] Quod ‘juvenci et vituli’ id bonum significent, constat a locis in Verbo ubi nominantur, ut apud Ezechielem,

Pedes quattuor animalium, pes rectus, et vola pedum eorum quasi vola pedis vituli, iique micantes sicut species aeris laevigati, 1:7;

ibi de cherubis, qui describuntur per ‘quattuor animalia’; quod ‘cherubi’ sint custodia seu providentia Domini ne ad Ipsum sit aditus quam per bonum, videatur n. 9277 fin. ; bonum externum seu naturale repraesentabatur per pedem dextrum, et per volam pedum quod esset quasi vola pedis vituli; ‘pedes’ enim significant illa quae sunt naturalis hominis, ‘pes rectus’ illa quae sunt boni, et ‘vola pedum’ 5 quae sunt ultima, in naturali homine; quod ‘pedes’ illa significent, videatur n. 2162, 3147, 3761, 3986, 4280, 4938-4952, 5327, 5328, et calcanei, plantae, volae, et ungulae sint ultima in naturali homine, n. 4938, 7729; quod ‘volae pedum micuerint sicut species aeris laevigati’, erat 6 quia ‘aes’ significat bonum naturale, n. 425, 1551, et ‘aes micans sicut laevigatum’ bonum a luce caeli, quae est verum Divinum procedens a Domino, splendens; ex his patet quod per ‘vitulum’ significetur bonum externi seu naturalis hominis:

[3] similiter apud Johannem,

Circa thronum erant quattuor animalia plena oculis ante et retro; et primum animal simile leoni, alterum vero animal simile vitulo, tertium autem animal habens faciem sicut homo, quartum denique animal simile aquilae volanti, Apoc. 4:6, 7;

hic quoque per ‘quattuor animalia’, quae sunt cherubi, significatur custodia et providentia Domini ne adeatur nisi per bonum amoris; ipsa custodia fit per verum et inde bonum, et per bonum et inde verum; verum et inde bonum in externa forma significantur per ‘leonem’ et ‘vitulum’, ac bonum et inde verum in interna forma per ‘faciem hominis’ et ‘aquilam volantem’; quod ‘leo’ sit verum ex bono in sua potentia, videatur n. 6367, inde ‘vitulus’ ipsum bonum inde:

[4] apud Hoscheam,

Revertimini ad Jehovam, dicite ad Ipsum, Omnem aufer iniquitatem, , et accipe bonum, et rependemus juvencos labiorum nostrorum, 14:3 [KJV 2];

quid sit ‘retribuere juvencos labiorum’, nemo scire potest nisi sciat quid significant ‘juvenci’ et quid ‘labia’; quod sit confessio et gratiarum actio ex bono corde, patet, nam dicitur ‘revertimini ad Jehovam, et dicite ad Ipsum, Accipe bonum’, et tunc, ‘retribuemus juvencos labiorum’, pro ex bonis doctrinae Jehovam confiteri, et Ipsi gratias agere; ‘labia’ enim sunt quae doctrinae, n. 1286, 1288:

[5] apud Amos,

Attrahitis habitationem violentiae; cubant super lectis eboris, et edunt agnos de grege, et vitulos e medio saginarii, 6:3, 4;

describuntur ibi illi qui in abundantia cognitionum boni et veri sunt, et usque male vivunt; ‘edere agnos de grege’ est discere et appropriare sibi bona innocentiae quae interni seu spiritualis hominis, ‘edere vitulos e medio saginarii’ pro discere et appropriare sibi bona innocentiae quae externi seu naturalis hominis; quod ‘edere’ sit appropriare, videatur n. 3168, 3513 fin. , 3596, 3832, 4745, quod ‘agni’ sint bona innocentiae, n. 3994, 3519, 7840; quia ‘agni’ sunt bona innocentiae interiora, sequitur quod ‘vituli e medio saginarii’ sint bona innocentiae exteriora; nam in Verbo imprimis prophetico familiare est agere de vero ubi de bono, ob conjugium caeleste, n. 9263, 9314, et quoque dicere de externis ubi de internis; etiam ‘saginarium’ et ‘pingue’ significat bonum amoris interioris, n. 5943 pariter apud Malachiam, Exorietur vobis, timentes nominis Mei, sol justitiae, et sanitas in alis, ut exeatis et crescatis sicut vituli saginarii, 3:20 [KJV, 4:2]:

[6] apud Lucam, Pater de filio prodigo qui reversus paenitentiam cordis egit, Efferte stolam primariam et induite eum, et date annulum in manum ejus, et calceos in pedes; insuper adducite vitulum saginatum et mactate, ut comedentes laetemur, 15:22, 23;

qui modo sensum litterae capit 7 credit quod non altiora hic lateant, cum tamen singula involvunt caelestia, sicut quod induerent illum stola primaria, quod darent annulum in manum ejus, et calceos in pedes, et 8 adducerent vitulum saginatum et mactarent, ut comedentes laetarentur; per ‘filium prodigum’ intelliguntur qui divitias caelestes, quae sunt cognitiones boni et veri, prodegerunt, per ‘reditum ejus ad patrem, et confessionem quod non dignus esset vocari filius ejus’ significatur paenitentia cordis et humiliatio, per ‘stolam primariam qua indueretur’ significantur 9 communia vera, n. 4545, 5248, 5319, 5954, 6914, 6917, 9093, 9212, 9216, et per ‘vitulum saginatum’ 9 communia bona veris illis correspondentia 10 . Simile per ‘vitulos et juvencos’ significatur alibi, ut Esai. 11:6; Ezech. 39:18; Ps. 29:6; Ps. 69:32 [KJV Ps. 69:31]; tum in holocaustis et sacrificiis, Exod. 29:11, 12 seq. ; Lev. 4:3 seq. , 13 seq. , 8:15 seq. , 9:2, 16:3, 23:18; Num. 8:8 seq. , 15:24 seq. , 28:19, 20; Jud. 6:25-29; 1 Sam. 1:25, 16:2. ; 1 Reg. 18:23-26, 33.

[7] Quod filii Israelis fecerint sibi vitulum aureum et eum pro Jehovah coluerint, Exod. 32:1-fin. , causa fuit quia in corde eorum permansit idololatria Aegyptiaca, tametsi ore confessi 11 sunt Jehovam; in Aegypto inter idola fuerunt praecipua vitulae ac vituli ex auro, ob causam quia ‘vitula’ significabat verum scientificum, quod est verum naturalis hominis, et ‘vitulus’ bonum ejus, quod est bonum naturalis hominis, tum quia aurum significabat bonum; 12 hoc bonum et id verum in effigie sistebantur ibi per 13 vitulos et vitulas ex auro, 14 at cum repraesentativa caelestium ibi versa sunt in idololatrica et demum in magica, tunc ibi sicut alibi ipsae effigies quae repraesentabant factae sunt idola, et coeperunt coli; inde idololatriae veterum et 15 magiae Aegyptiacae;

[8] Antiqua enim Ecclesia, quae successit Antiquissimae, fuit Ecclesia repraesentativa, cujus omnis cultus constabat in ritibus, statutis, judiciis, et praeceptis, quae repraesentabant Divina et caelestia, quae sunt interiora Ecclesiae; illa Ecclesia post diluvium per multum orbis Asiatici extensa fuit et quoque in Aegypto 16 fuit; sed in Aegypto excolebantur scientifica illius Ecclesiae, unde illis scientia correspondentiarum et repraesentationum prae reliquis, ut constare potest ex hieroglyphicis, exque magiis et 17 idolis ibi, tum ex variis quae de Aegypto memorantur in Verbo; inde est quod per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in genere tam quoad verum quam quoad bonum, tum naturale, nam scientificum est naturalis hominis; hoc etiam vitula et vitulus significabant.

[9] Quod Ecclesia Antiqua, quae fuit repraesentativa, per plura regna extensa fuerit, et quoque quod fuerit in Aegypto, videatur n. 1238, 2385, 7097; quod scientifica Ecclesiae imprimis in Aegypto exculta fuerint, et quod ideo per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur scientificum in utroque sensu, n. 1164, 1165, 1186, 1462, 4749, 4964, 4966, 5700, 5702, 6004, 6015, 6125, 6651, 6679, 6683, 6692, 6693, 6750, 7779 fin. , 7926; et quia 18 verum scientificum et ejus bonum est verum et bonum naturalis hominis, quod ideo etiam per ‘Aegyptum’ in Verbo significetur naturale, n. 4967, 5079, 5080, 5095, 19 5160, 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, 6004, 6015, 6147, 6252;

[10] ex his nunc patet quod vitulae et vituli inter primaria idola Aegypti fuerint, ob causam quia vitulae et vituli significabant 18 verum scientificum et ejus bonum, 20 quae sunt naturalis hominis; simile 21 cum ipsa Aegypto, sic ut Aegyptus et vitulus ejusdem significationis essent; quapropter de ‘Aegypto’ ita dicitur apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit; et mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21;

‘vitula’ est verum scientificum quod 22 naturalis hominis, ‘ 23 mercenarii qui vituli’ sunt qui bonum propter lucrum faciunt, n. 8002; ita ‘vituli’ sunt bonum tale quod non in se bonum est, sed jucundum naturalis hominis separati a spirituali; hoc jucundum est in quo fuerunt filii 24 Jacobi, quod in se idololatricum est; quapropter illis permissum fuit id notum facere et testari per adorationem vituli, Exod. 32:1-fin. ;

[11] id quoque ita describitur apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20;

per ‘facere vitulum in Chorebo et incurvare se fusili’ significatur cultus idololatricus, qui est rituum, statutorum, judiciorum, et praeceptorum, solum in externa forma et non simul in interna; quod gens illa in externis absque interno fuerit, videatur n. 9320 fin. , 9373, 9377, 9380, 9381, et quod sic corde suo idololatrica, n. 3732 fin. , 4208, 4281, 4825, 5998, 7401, 8301, 8871, 8882; quod ‘permutaverint gloriam in effigiem bovis comedentis herbam’ significat quod abalienaverint se ab internis Verbi et Ecclesiae et coluerint externum, quod modo est scientificum absque vita; ‘gloria’ enim est internum Verbi et Ecclesiae, videatur Praefatio ad Gen. xviii, n. 5922, 8267, 8427, ‘effigies bovis’ est simulacrum boni in 25 forma externa, 26 ‘effigies’ enim est simulacrum, ita quod absque vita, et ‘bos’ est bonum in naturali, ita in externa forma, n. 2566, 2781, 9135, ‘comedere herbam’ est appropriare sibi illud modo scientifice, ‘comedere’ enim est appropriare, n. 3168, 3513 fin. , 3596, 4745, et ‘herba’ est scientificum, n. 7571.

[12] Quia talia per ‘vitulum aureum’ qui pro Jehovah colebatur a filiis Israelis, significabantur, ideo Moscheh sequenti modo cum illo procedebat,

Peccatum vestrum quod fecistis, vitulum, sumpsi, et combussi eum igne et contudi eum molendo probe, usque dum attenuatus est in pulverem, et pulverem ejus projeci in rivum descendentem e monte, Deut. 9:21;

cur 27 ita cum vitulo aureo factum sit, nemo scit nisi sciat quid significat ‘comburi igne, 28 contudi, moli, et attenuari in pulverem’, et quid ‘rivus descendens e monte in quem pulvis projiciebatur’; describitur 29 status illorum qui colunt externa absque interno, quod nempe sint in malis amorum sui et mundi, ac in falsis inde quoad illa quae a Divino, ita quoad Verbum; ‘ignis’ enim quo comburebatur est malum amoris sui et mundi, n. 1297, 1861, 2446, 5071, 5215, 6314, 6832, 7324, 7575, ‘pulvis in quem contusus’ est falsum inde confirmatum ex sensu litterae Verbi, et ‘rivus ex monte Sinai’ est verum 30 Divinum, ita Verbum in littera, hoc enim descendit inde; qui enim in externis sunt absque interno, Verbum ad favorem suorum amorum explicant, et inibi terrestria et prorsus non caelestia vident, sicut Israelitae et Judaei olim et quoque hodie.

[13] Similia etiam repraesentata sunt per vitulos Jeroboami in Bethele et in Dane, 1 Reg. 12:26-fin. et 2 Reg. 17:16, de quibus ita apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum suum et aurum suum fecerunt sibi idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israel etiam ille; faber fecit eum, et non Deus ille, quia in frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

agitur ibi de perverso intellectu et prava explicatione Verbi ab illis qui in externis sunt absque interno, manent enim in Verbi 31 sensu litterae, quem trahunt ad favendum suis amoribus et principiis inde captis; ‘regem facere et non a Me, et principes facere et non novi’ est verum et primaria vera excludere ex proprio lumine et non a Divino, ‘rex’ enim in sensu interno est verum, n. 1672, 2015, 2069, 3009, 4581, 4966, 5044, 5068, 6148, et ‘principes’ sunt primaria vera, n. 1482, 2089, 5044,

[14] ‘argentum suum et aurum suum 32 facere idola’ est scientifica veri et boni ex Verbi sensu litterae pervertere ad favorem suarum cupiditatum, et usque illa ut sancta colere, tametsi, quia ex propria intelligentia, absque vita sunt, ‘argentum’ enim est verum et ‘aurum’ est bonum quae a Divino, ita quae sunt Verbi, n. 1551, 2954, 5658, 6914, 6917, 8932, et ‘idola’ sunt 33 doctrinalia ex propria intelligentia, 34 quae ut sancta coluntur, et tamen nullam in se vitam habent, n. 8941; inde patet quod per ‘regem et principes’, tum per ‘argentum et aurum’ significentur falsa ex malo, nam quae ex proprio sunt ex malo 35 sunt, et inde falsa sunt, tametsi extrinsecus apparent ut vera, quia ex Verbi sensu 36 litterae desumpta; inde patet 37 quid ‘vitulus Samariae quem faber fecit et qui in frusta fiet’, significat, quod nempe bonum in naturali homine et non simul in spirituali, ita non bonum, quia applicatum ad malum; ‘faber fecit et non Deus’ est quod ex proprio et non ex Divino; ‘in frusta fieri’ est dissipari:

[15] 38 similia intelliguntur per ‘vitulos’ apud Hoscheam,

39 Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, sacrificantes hominem, vitulos 40 osculabuntur, 13:2.

Ex his nunc patet quid ‘vitulus et juvencus’ 41 significant in sequentibus his locis:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et juvenci cum robustis, 42 et ebria fiet terra eorum a sanguine, 43 et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum velut desertum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus; exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

apud Jeremiam,

A clamore Chesbonis usque ad Elealeh, usque ad Jahaz, ediderunt vocem suam, a Zoare usque ad Choronaim, vitula triennis, quia etiam aquae Nimrim in desolationes erunt, 48:34:

apud Esaiam,

Cor Meum super Moabo clamat; profugi ejus usque ad Zoar, vitula triennis, nam in ascensu 44 Luchith ascendet cum fletu in eo, 15:5:

apud Hoscheam,

Ephraim vitula edocta amans triturare, 10:11: 45

46 apud Davidem,

Increpa feram arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, 47 conculcans fragmenta argenti; dispersit populos, bella desiderant, Ps. 68:31 [KJV Ps. 68:30];

[16] agitur hic de arrogantia illorum qui ex scientificis intrare volunt in mysteria fidei, et non quicquam agnoscere quam quod ipsi inde excludunt; hi quia nihil ex luce caeli quae ex 48 Domino, sed 49 ex lumine naturae quod ex proprio vident, umbras arripiunt loco lucis, fallacias loco realium, 50 , 51 in genere falsum loco veri; illi quia insane cogitant quoniam ex infimas, vocantur ‘fera arundinis’, et quia acriter ratiocinantur vocantur ‘congregatio fortium’, 52 et quia dissipant vera adhuc residua et sparsa inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, dicitur de illis quod ‘conculcent fragmenta argenti inter vitulos populorum’, et porro quod ‘dispergant populos’, hoc est, ipsam Ecclesiam cum suis veris; cupido oppugnandi et destruendi illa intelligitur per ‘bella desiderare’; ex his iterum patet quod ‘vituli’ sint bona;

[17] apud Sachariam 12:4 53 dicitur, Omnem equum populorum percutiam caecitate, et per ‘equum populorum’ significantur intellectualia veri apud illos qui ab Ecclesia, quia ‘equus’ est intellectuale veri, n. 2761; hic autem dicitur, ‘conculcare fragmenta argenti et dispergere populos inter vitulos populorum’, 54 et per ‘conculcare et dispergere’ significatur dejicere et dissipare, n. 258, 55 per ‘argentum’ verum, n. 1551, 2954, 5658, 6112, 6914, 6917, 7999, 8932, et 56 per ‘populos’ illi qui ab Ecclesia in veris, n. 2928, 7207, ita quoque vera Ecclesiae, n. 1259, 1260, 3295, 3581, ita per ‘vitulos populorum’ significantur bona quae voluntarii apud illos qui ab Ecclesia.

[18] Porro quod ‘vituli’ significent bona, constat apud Jeremiam,

57 Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis quod ferierunt coram Me, vituli quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli, et 57 dabo illos in manum hostium eorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum, et bestiae terrae, 34:18-20;

quid sit ‘foedus vituli’, et quid ‘transire inter partes ejus’, nemo scire potest nisi sciat quid significat ‘foedus’, quid ‘vitulus’, quid ‘sectio ejus in duas partes’, tum quid ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ministri regii, 58 sacerdotes, et populus terrae’; patet quod arcanum caeleste sit; 59 hoc usque prodire ad intellectum potest cum scitur quod ‘foedus’ sit conjunctio, ‘vitulus’ bonum, ‘vitulus sectus in 60 duas partes’ 61 bonum procedens a Domino ab una parte et bonum receptum ab homine ab altera, et quod ‘principes Jehudae et Hierosolymae, ac ministri regii et sacerdotes, ac populus terrae’, sint vera et bona quae Ecclesiae ex Verbo, et quod ‘transire inter partes’ sit conjungere; ex his cognitis patet quod sensus internus 62 horum verborum sit quod nulla esset conjunctio boni procedentis a Domino cum bono recepto ab homine 63 per Verbum, et inde per vera et bona Ecclesiae, apud illam gentem, sed quod disjunctio, ex causa quia in externis erant absque interno;

[19] simile involvit foedus vituli cum 64 Abramo, de quo ita in libro Geneseos,

65 Jehovah dixit ad Abramum, Accipe tibi vitulam triennem, et capram triennem, et arietem triennem, et turturem, et pullum; et accepit sibi omnia illa, et partitus est illa in medium, et dedit quamvis partem suam obviam alteri; et volucrem non partitus; et descendit volatile super corpora, et abegit illa Abram; et fuit sol ad occidendum, et sopor cecidit super Abram, et ecce terror tenebrarum magnarum cadens seper illum: et in die illo pepigit Jehovah cum Abramo foedus, 15:9-12, 18; ‘terror tenebrarum magnarum cadens super Abramum’ 66 significabat statum gentis Judaicae, quod in maximis tenebris essent quoad vera et bona Ecclesiae ex Verbo, quia in externis absque interno, et inde in cultu idololatrico; nam qui in externis absque interno est in cultu idololatrico est, quoniam cor ejus et anima ejus, cum in cultu, non est in caelo sed in mundo, et non colit sancta Verbi 67 ex amore 68 caelesti sed ex amore terrestri; hic status gentis illius est 69 qui per foedus vituli quem conciderunt in duas partes, inter quas transiverunt, apud prophetam descriptus est.

Poznámky pod čarou:

1. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. The Manuscript inserts enim.

4. utiles et mites

5. illa in naturali homine quae ultima sunt

6. aes enim

7. credet, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The Manuscript inserts quod.

9. primaria

10. The Manuscript inserts et per comedere appropriatio.

11. sint

12. id verum et hoc bonum

13. vitulas et vitulos

14. et

15. magia Aegyptica

16. The Manuscript places this after quoque.

17. The Manuscript inserts ex.

18. verum et bonum scientificum

19. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

20. quod est

21. The Manuscript deletes cum, and inserts ac ipsa Aegyptus.

22. The Manuscript inserts est.

23. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

24. Israelis

25. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

26. The Manuscript inserts ita absque vita, .

27. hoc

28. contundi et moli, attenuari in pulverem, et projici in rivum descendentem ex monte

29. The Manuscript inserts per illa.

30. a Divino

31. The Manuscript inserts enim.

32. fecerunt sibi

33. vera

34. The Manuscript inserts ita.

35. The Manuscript places this before ex malo.

36. literali

37. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

38. Simile intelligitur

39. Although this quotation from Hosea is not written out in the Manuscript, there is a mark indicating its insertion here. But see note 9.

40. osculantes, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

41. The Manuscript inserts etiam.

42. ut

43. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

44. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

45. The Manuscript inserts here the quotation referred to in note 5.

46. The Manuscript inserts et.

47. conculcatus pro

48. Divino

49. ex se omnia

50. In the Manuscript the remainder of this marginal section appears in the margin of page 22.

51. ita

52. dicuntur conculcare fragmenta argenti quia dissipant vera et adhuc residua et sparse, inter bona illorum qui in veris Ecclesiae, quia sunt vituli populorum

53. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

54. est dissipare voluntarium boni apud illos qui ab Ecclesia, conculcare enim est dejicere et dissipare

55. argentum est

56. populi sunt

57. Tradam

58. The Manuscript inserts et.

59. quod prodire potest ad intellectum

60. binas

61. The Manuscript inserts quod sit.

62. illorum

63. The Manuscript inserts per revelationem ita.

64. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

65. Dominus Jehovih

66. involvit

67. The Manuscript inserts et Ecclesiae.

68. The Manuscript deletes coelesti, and inserts and deletes et finde ex coelo.

69. qui apud Prophetam descriptus est per foedus vituli

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5084

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5084. ‘Domus principis satellitum’: quod significet ab illis quae primaria interpretationi, constat ex significatione ‘principis satellitum’ quod sint primaria interpretationi, de qua n. 4790, 4966; hic itaque quod sensualia utriusque generis rejecta sint a primariis interpretationi, quae nempe sunt Verbi quoad sensum internum', quae tunc rejici dicuntur quando non illis fides habetur in talibus 1 ; sunt enim sensualia, et illa quae per sensualia immediate intrant in cogitationem, fallacia; omnes fallaciae quae regnant apud hominem, sunt inde; ex illis est quod pauci credant veris fidei, et quod naturalis homo sit contra spiritualem, hoc est, externus homo contra internum; quapropter si naturalis seu externus homo dominari incipit super spiritualem seu internum, nihil amplius creduntur quae sunt fidei, fallaciae enim obumbrant et cupiditates suffocant.

[2] Quia pauci sciunt quid fallaciae sensuum, et pauci credunt quod illae tantam umbram inducant rationalibus, et maxime spiritualibus fidei, usque ut ea exstinguant, imprimis quando homo simul in jucundo cupiditatum ex amore sui et mundi est, licet rem exemplis illustrare, primum quid fallaciae sensuum mere naturales seu in illis quae 2 sunt in natura, dein de fallaciis sensuum in spiritualibus:

I. Fallacia sensus mere naturalis seu quae in natura, est quod credatur quod sol semel quovis die circum hanc tellurem feratur, et simul etiam caelum cum omnibus astris; et tametsi dicitur quod incredibile sit quia impossibile, quod tantus oceanus igneus qualis est sol, et 3 non solum sol sed etiam innumerabilia astra absque ulla mutatione loci a se invicem, quovis die semel circumvolvantur; et si adjicitur, quod videri possit a planetis quod tellus faciat motum diurnum et annuum per circumrotationes et circumgyrationes, ex eo quod planetae etiam sint tellures, et 4 quidam eorum quod circum se habeant lunas, et observatum quod illi pariter ac nostra tellus tales motus, nempe diurnos et annuos faciant; 5 usque tamen apud perplures fallacia sensus obtinet quod ita sit prout oculus videt.

[3] II. Fallacia sensus mere naturalis seu in natura est quod solum unica atmosphaera sit et modo ea purior in partibus successive, et quod ubi illa desinit, sit vacuum; sensuale externum hominis 6 non aliter capit cum solum hoc consulitur.

III. Fallacia sensus mere naturalis est quod a prima creatione impressa sit seminibus qualitas excrescendi in arbores et flores, et se prolificandi, et quod inde omnium existentia et 7 subsistentia; et si illis dicitur quod subsistere aliquid nequeat nisi perpetuo existat, secundum canonem quod subsistentia sit perpetua existentia, 8 tum quod omne inconnexum a priore se cadat in nihilum, usque tamen sensuale corporis et cogitatio ex illo sensuali, non capit illud, 9 nec quod omnia et singula subsistant, sicut exstiterant, per influxum a mundo spirituali, hoc est, per mundum spiritualem a Divino.

[4] IV. Fallacia sensus mere naturalis 10 est inde quod sint substantiae simplices quae monades 11 et atomi; quicquid enim intra sensuale externum est, hoc credit naturalis homo, quod 12 tale sit, vel nihil. 13

V. Fallacia sensus mere naturalis est quod omnia naturae sint et ex natura, et quod quidem in puriore seu interiore natura aliquid sit quod non capitur, sed 14 si dicitur quod intra 15 seu supra naturam sit spirituale 16 ac caeleste, hoc rejicitur, et creditur nisi id naturale sit, quod nihil sit.

VI. Fallacia sensus est quod solum corpus vivat, et quod vita ejus pereat cum moritur; sensuale prorsus non capit quod internus homo sit in singulis externi, et quod is sit intra naturam in mundo spirituali; inde nec credit, quia non capit, quod post mortem victurus, nisi corpore rursus circuminduatur, n. 5078, 5079.

[5] VII. Fallacia sensus 17 est inde quod homo non magis vivere possit post mortem quam bestiae, ex causa quia hae quoque vitam habent in multis similem vitae hominis, modo quod homo animal perfectius sit; sensuale non capit, hoc est, homo qui ex sensuali cogitat et concludit, quod homo 18 in eo supra bestias sit, et ei vita superior, quia cogitare potest, non modo de causis rerum sed etiam de Divino, ac Divino per fidem et amorem conjungi, ut et recipere influxum inde et sibi appropriare, ita quod in homine quia datur reciprocum, detur receptio, quod nequaquam apud bestias.

[6] VIII. Fallacia 19 est inde quod ipsum vivum apud hominem quod anima vocatur, sit modo aliquod aethereum vel flammeum, quod dissipatur cum homo moritur; et quod id resideat vel in corde, vel in cerebro, vel in aliqua parte ejus, et quod inde regat corpus sicut machinam; quod internus homo sit in singulis externi, quod oculus non videat ex se sed ex illo, nec auris audiat ex se sed ex illo, homo sensualis non capit.

IX. Fallacia sensus est quod non aliunde lux dari queat quam ex sole aut igne elementari, nec aliunde calor quam inde; quod sit lux in qua intelligentia, et calor in quo amor caelestis, et quod in illa luce et in illo calore sint omnes angeli, sensuale non capit.

X. Fallacia sensus est quod homo credat se vivere ex se, seu quod ei indita sit vita, non enim aliter apparet coram sensuali; quod solum Divinum sit Cui vita 20 ex se, et sic quod unica vita sit, et quod vitae in mundo sint modo formae recipientes, sensuale prorsus non capit, videatur n. 1954, 2706, 2886-2889, 2893, 3001, 3318, 3337, 3338, 3484, 3742, 3743, 4151, 4249, 4318-4320, 4417, 4523, 4524, 4882.

[7] 21 XI. Homo sensualis ex fallacia credit quod adulteria sint licita, ex sensuali enim concludit quod conjugia sint modo ordinis causa propter educationem subolis, et si non ordo ille destruitur quod perinde sit a quonam suboles; tum quod conjugiale sit sicut aliud lascivum sed concessum; ita quoque quod contra ordinem non foret plures uxores ducere, si non Christianus orbis ex Scriptura Sacra id prohiberet; si illis dicitur quod correspondentia sit inter conjugium caeleste et conjugia in terris, et quod conjugiale nemo in se habere possit nisi sit in vero et bono spirituali, tum quod genuinum conjugiale nequaquam dari queat inter 22 maritum et plures uxores, et inde quod conjugia in se sancta sint, haec sensualis homo rejicit sicut nihil.

[8] XII. Fallacia sensus est quod regnum Domini seu caelum sit quale regnum terrestre, in eo quod ibi gaudium et felicitas sit ut unus major sit altero et inde in gloria prae altero; sensuale enim prorsus non capit quid sit quod minimus sit maximus, seu ultimus primus; si eis dicatur quod gaudium in caelo seu angelis sit aliis servire benefaciendo, absque ulla reflexione meriti et retributionis, hoc sicut triste obvenit.

XIII. Fallacia sensus est quod bona opera mereantur: et quod facere alicui bene sui causa, sit bonum opus.

XIV. Etiam fallacia sensus est quod salvetur homo per solam fidem; et quod fides dari queat apud quem non est charitas; tum quod fides maneat non vita post mortem. Similiter in perpluribus aliis; quapropter cum sensuale apud hominem dominatur, tunc rationale illustratum a Divino nihil videt, est in densa caligine, et tunc creditur quod omne id rationale sit quod ex sensuali concluditur.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts sicut quae interpretationis Verbi quoad sensum internum.

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. quod

4. quidem etiam, in the First Latin Edition

5. The Manuscript inserts haec tametsi dicuntur.

6. The Manuscript places this after consulitur.

7. The Manuscript inserts quoque.

8. et

9. The Manuscript inserts ita.

10. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

11. vel

12. The Manuscript inserts vel.

13. The Manuscript and the First Latin Edition repeat iv here, and all following numbers are incorrect. They are here corrected as in the Second Latin Edition.

14. cum

15. et

16. aut

17. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

18. cogitare possit

19. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

20. The Manuscript inserts est.

21. This section was written after xiv but has direction for insertion here.

22. The Manuscript has altered to virum but returned to maritum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.