Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7091

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7091. ‘Ita dixit Jehovah, Deus Israelis’: quod significet ex Divino Humano Domini, nempe exhortatio ad illos qui contra vera Ecclesiae, constat ex eo quod per ‘Jehovam, Deum Israelis’ intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum; quod Dominus sit Jehovah in Verbo 1 , videatur n. 1343, 1736, 2921, 3023, 3035, 5041, 5663, 6281, 2 6303, 6905; ‘Deus Israelis’ vocatur quia per ‘Israelem’ significatur regnum Domini spirituale 3 , n. 6426, 6637, et quia Dominus per Adventum Suum in mundum illos qui ab eo regno seu ab ea Ecclesia fuerunt salvavit, n. 6854, 6914, 7035; 4 quod ‘Deus Israelis’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, est quia illi qui ab ea Ecclesia 5 sunt de omni spirituali et caelesti naturales ideas habent, et quoque de Divino; quapropter nisi de Divino, ut de homine naturali, cogitarent, non possent Divino per aliquid affectionis conjungi; 6 nam si de Divino non sicut de homine naturali cogitarent, de Divino vel nullas vel enormes ideas haberent, et sic Divinum conspurcarent; inde est quod per ‘Deum Israelis’ intelligatur Dominus quoad Divinum Humanum, et quidem quoad Divinum Naturale; quod per ‘Israelem’ et ‘Jacobum’ in sensu supremo intelligatur Dominus quoad Divinum Naturale, per ‘Israelem’ quoad Divinum Naturale internum, et per ‘Jacobum’ quoad Divinum Naturale externum, videatur n. 4570; et quod illi qui ab Ecclesia spirituali sunt salvati fuerint et salventur per Divinum Humanum Domini, n. 2833, 2834; tum quod spiritualis Ecclesiae homo, qui ‘Israel’, sit interior naturalis, n. 4286, 4402.

[2] Ex his nunc patet 7 cur Dominus in Verbo dicitur ‘Jehovah, Deus Israelis’ et ‘Jehovah Sanctus Israelis’; quisque 8 scire potest quod Divinum ita nominatum non sit 9 nisi convenienter ad aliquod Sanctum non apparens in sensu litterae. Quod Dominus quoad Divinum Naturale intelligatur per ‘Deum Israelis’ 10 , patet a pluribus locis in Verbo, manifeste ab his, Quod Moscheh et Aharon, Nadab et Abihu, et septuaginta seniores Israelis, viderent Deum Israelis, sub Cujus pedibus quasi opus lapidis sapphiri, et quasi substantia caeli quoad munditiem, Exod. 24:9, 10:

[3] quod Dominus fuerit, et non Jehovah, Qui Pater vocatur, constat a Domini verbis apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, 1:18;

Neque vocem Ipsius audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37:

apud Esaiam,

Dabo tibi thesauros tenebrarum, et occultas opes latebrarum, ut cognoscas quod Ego Jehovah, Qui vocaverim te nomine tuo, Deus Israelis, 45:3:

apud Ezechielem,

Super capite Cheruborum quasi aspectus lapidis sapphiri, similitudo throni, et super similitudine throni, similitudo quasi aspectus hominis super illo, superius; et illi aspectus ignis et iridis, et splendoris circumcirca, 1:26-28;

illa dicuntur gloria Jehovae, et 11 Dei Israelis, 12 ibid. 1:28, 13 8:4, 9:3, 10:19, 20;

et quoque ubi agitur de Novo Templo, apud eundem, 43:2, 44:2;

praeter 14 in pluribus aliis locis, ut Esai. 17:6, 21:10, 17, 24:15, 41:17; Ps. 41:14 15 [KJV 13], 59:6 16 [KJV 5], 68:9, 36 17 [KJV 8, 35], 69:7 18 [KJV 6], 63:18, et alibi: tum quoque SANCTUS ISRAELIS, Esai. 1:4, 5:19, 24, 10:20, 17:7, 30:11, 12, 15, 49:7, 60:9, 14; Ezech. 39:7.

[4] Quod Deus Israelis et Sanctus Israelis sit Dominus quoad Divinum Humanum, constat quoque ex eo quod dicatur Redemptor, Salvator, 19 Factor: REDEMPTOR apud Esaiam,

Redemptor noster Jehovah Zebaoth, nomen Ipsius Sanctus Israelis, 47:4:

tum 41:14, 43:14, 48:17 20 , 54:5; SALVATOR, apud Esai. 43:3; FACTOR apud Esai. 45:11. Ex his etiam patet quod per Jehovam in Verbo Veteris Testamenti non alius intelligatur quam Dominus, nam dicitur JEHOVAH DEUS et SANCTUS ISRAELIS, REDEMPTOR, SALVATOR, FACTOR: 21 Jehovah Redemptor et Salvator, 19 apud Esaiam Ut sciant omnis caro quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, fortis Jacobi, 49:26:

apud eundem,

Ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus, et Redemptor tuus, potens 22 Jacobi, 60:16,

ut et 23 Esai. 43:14, 44:6, 24, 54:8, 63:16; Ps. 19:15 24 [KJV 14].

[5] Quod Dominus salvaverit Israelem, hoc est, illos qui ab Ecclesia spirituali, apud Esaiam,

Misericordias Jehovae commemorabo, laudes Jehovae, juxta omne quod retribuit nobis Jehovah, multus bonitate domui Israelis; dixit, Certe populus Meus illi, filii qui non mentiuntur; ideoque factus est illis in Salvatorem; in omni angustia illorum, Ipsi angustia; et angelus facierum Ipsius liberavit illos; ob amorem Suum, et indulgentiam Suam, Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, 63:7-9.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts Veteris Testamenti.

2. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

3. The Manuscript inserts in coelis et inde Ecclesia spiritualis.

4. The Manuscript inserts et.

5. spirituali

6. et insuper

7. unde in Verbo Dominus

8. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

9. absque causa et quod ita nominetur

10. The Manuscript inserts et per Sanctum Israelis.

11. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

12. apud eundem

13. The Manuscript inserts et gloria Dei Israelis.

14. The Manuscript places this after aliis.

15. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

16. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

17. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

18. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

19. The Manuscript inserts et.

20. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

21. The Manuscript inserts et quoque.

22. Israelis, in the Manuscript, the First Latin Edition.

23. The Manuscript has these references after Jehovah Redemptor in line 9.

24. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Esaias 54:5

Studie

       

5 Quia dominabitur tui qui fecit te, Dominus exercituum nomen ejus, et redemptor tuus, Sanctus Israël, Deus omnis terræ vocabitur.