Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6949

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6949. ‘Et factus in serpentem’: quod significet sensualem et corporeum hominem separatum ab interno, constat ex significatione ‘serpentis’ quod sit homo qui ratiocinatur ex sensualibus, de qua n. 195-197, 6398, 6399, ita sensuale hominis; et quia per ‘serpentem’ significatur sensuale, etiam 1 significatur corporeum, nam sensuale habet sua a sensibus corporis; et quia sensuale in se spectatum tale est, ut mox supra n. 6948 descriptum, etiam ‘serpens’, qui est sensuale, significat omne malum in genere, n. 251, 254, 257. Quod hic per ‘serpentem’ intelligatur sensualis et corporeus homo separatus ab interno seu rationali, patet ex eo quod ‘Moscheh fugerit a coram illo’, per quod significatur horror pro illo; et quoque ex eo quod per hoc signum describatur status illorum qui ab Ecclesia spirituali si non fidem haberent, tunc enim internum eorum clauderetur, nec plus lucis caeli influeret quam ut ex sensuali separato cogitare 2 possent et inde loqui. Ex sensuali separato cogitant omnes illi qui falsa defendunt contra vera, et mala contra bona, verbo, omnes qui in malo vitae sunt et inde in nulla fide; nam qui male vivit, is nihil credit; illi qui tales sunt dote ratiocinandi 3 prae aliis pollent et quoque persuadendi, imprimis simplicibus, ex causa quia ex fallaciis sensuum et apparentiis in mundo loquuntur; sciunt etiam exstinguere vel obvelare vera per fallacia, inde etiam per ‘serpentes’ significatur calliditas et astutia; 4 cum autem sensuale conjunctum est cum interno, seu rite subordinatum rationali, tunc per ‘serpentem’ significatur prudentia et circumspectio, n. 197, 4211, 6398.

Poznámky pod čarou:

1. est

2. possint but possent intended.

3. The Manuscript places this after pollent.

4. si vero

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.