Bible

 

Hoschea 13:5

Studie

       

5 Ego cognovi te in deserto, in terra solitudinis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6280

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6280. Quod ‘angelus redimens’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, constat ex eo quod Dominus per quod assumpsit Humanum et id Divinum fecit, redemerit hominem, hoc est, liberaverit illum ab inferno; quapropter Dominus quoad Divinum Humanum Suum vocatur Redemptor. Quod Divinum Humanum dicatur angelus. est quia per angelum significatur missus, et Dominus quoad Divinum Humanum dicitur ‘Missus’, ut patet a plurimis locis in Verbo evangelistarum; et praeterea Divinum Humanum ante Adventum Domini in mundum, fuit Ipse Jehovah influens per caelum cum loquebatur Verbum; Jehovah enim supra caelos fuit, at quod ab Ipso transivit per caelos, hoc fuit tunc Divinum Humanum; nam per influxum Jehovae in caelum 1 retulit hominem, ac Ipsum Divinum inde, fuit Divinus Homo: hoc nunc est Divinum Humanum ab aeterno, et est quod vocatur Missum, per quod intelligitur procedens, estque hic idem ac angelus.

[2] Sed quia Jehovah per id Suum Divinum Humanum non potuit influere amplius apud homines, quia ii se in tantum removerant a Divino illo, idcirco assumpsit humanum, et hoc Divinum fecit, ac ita per influxum inde in caelum, usque ad illos in genere humano qui reciperent bonum charitatis et verum fidei a Divino Humano, quod ita visibile factum, pertingere potuit, et illos sic ab inferno liberare; quod aliter nusquam fieri potuit; haec liberatio est quae vocatur Redemptio, et Ipsum Divinum Humanum quod liberavit seu redemit, 2 quod vocatur angelus redimens.

[3] Sed sciendum quod Dominus quoad Divinum Humanum, sicut quoad Ipsum Divinum, sit supra caelum, nam est Sol qui illuminat caelum, ita quod caelum sit longe infra Ipsum; Divinum Humanum quod est in caelo, est Divinum Verum quod procedit ab Ipso, quod est lux ab Ipso ut a sole; Dominus quoad Suam Essentiam non est Divinum Verum, nam hoc est ab Ipso sicut lux a sole, sed est Ipsum Divinum Bonum, unum cum Jehovah.

[4] Divinum Humanum Domini etiam aliis in locis in Verbo dicitur angelus; ut cum apparuit Mosi in rubo, de quo ita in Exodo, Cum Moses venit ad montem Dei, ad Horebum, apparuit angelus Jehovae illi in flamma ignis e medio rubi:... vidit Jehovah quod Moses secederet ad videndum, ideo clamavit ad illum Deus e medio rubi... Et porro dixit, Ego sum Deus patris tui, Deus Abrahami, Deus Jishaki, et Deus Jacobi, 3:1, 2, 4, 6; est Divinum Humanum Domini quod ibi ‘angelus Jehovae’ vocaturi qui quod fuerit Ipse Jehovah, dicitur clare; quod Jehovah fuerit ib, in Divino Humano, constare potest ex eo quod Ipsum Divinum non nisi quam per Divinum Humanum potuerit apparere, secundum Domini verba apud Johannem, Deum nemo vidit unquam, Unigenitus Filius, Qui in sinu Patris est, Ille exposuit, 1:18;

et alibi, Neque vocem Patris audivistis unquam, neque speciem Ipsius vidistis, 5:37.

[5] Porro, Dominus quoad Divinum Humanum dicitur angelus ubi agitur de ducendo populo in terram Canaanem, de quo ita in Exodo, Ecce Ego mitto angelum coram te ad custodiendum te in via, et ad deducendum te ad locum quem praeparavi: caveto tibi a faciebus ipsius, ... quia non sustinebit praevaricationem vestram, quoniam nomen Meum in medio illius est, 23:20, 21, 23; quod ‘angelus’ ibi 3 sit Divinum Humanum, patet ex eo quod dicatur ‘quoniam nomen Meum in medio illius est’, hoc est, Ipse Jehovah; per ‘nomen Meum’ significatur quale Jehovae, quod 4 est in Divino Humano; quod Dominus quoad Divinum Humanum sit ‘nomen Jehovae’, videatur n. 2628; et quod ‘nomen Dei’ sit quale, tum omne in uno complexu per quod colitur Deus, n. 2724, 3006:

[6] apud Esaiam,

In omni angustia illorum, Ipsi angustia, et angelus facierum Ipsius 5 liberavit illos; ob amorem Suum, et indulgentiam Suam Hic redemit illos, et assumpsit illos, et portavit illos omnibus diebus aeternitatis, 63:9;

quod ‘angelus facierum Jehovae’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, patet, nam dicitur quod redemit illos:

apud Malachiam, Ecce subito veniet ad templum Suum Dominus, Quem vos quaeritis, et angelus foederis Quem vos desideratis, ecce venit, inquit Jehovah Zebaoth. Quis vero sustinebit diem Adventus Ipsius, et quis consistet cum apparuerit?... tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae, juxta dies aeternitatis, et juxta annos priores, 3:1, 2, 4; quod ‘angelus foederis’ sit Dominus quoad Divinum Humanum, manifeste constat, nam agitur de Ipsius Adventu; quod ‘tunc suavis erit Jehovae minhah Jehudae et Hierosolymae’ significat quod suavis erit tunc cultus ex amore et fide in Ipsum; quod per ‘Jehudam’ ibi non intelligatur Jehudah, nec per ‘Hierosolymam’ Hierosolyma, clare patet, nam nec tunc nec postea minhah Jehudae et Hierosolymae suavis fuit; quod ‘dies aeternitatis’ sint status Ecclesiae Antiquissimae quae caelestis, et ‘anni priores’ status Ecclesiae Antiquae quae spiritualis, videatur n. 6239. Praeterea per ‘angelum’ in Verbo in sensu interno non significatur angelus sed aliquod Divinum in Domino, n. 1925, 6 2319, 2821, 3039, 4085.

Poznámky pod čarou:

1. hoc retulit Hominem

2. The Manuscript inserts est.

3. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

4. The Manuscript inserts etiam.

5. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

6. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Bible

 

Proverbia 30:9

Studie

       

9 ne forte satiatus illiciar ad negandum, et dicam : Quis est Dominus ? aut egestate compulsus, furer, et perjurem nomen Dei mei.