Bible

 

Hoschea 13:4

Studie

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 7678

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

7678. ‘Et extendit Moscheh baculum suum super terram Aegypti’: quod significet dominium potentiae veri Divini super infestantium totum naturale, constat ex significatione ‘extendere baculum’ quod sit dominium potentiae, de qua supra n. 7673; ex repraesentatione ‘Moschis’ quod sit verum Divinum, de qua n. 6752, 7010, 1 7014, 7382; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quod sit naturale quod infestantium, de qua supra n. 7674. Potentia Divina, quae describitur per ‘manum Moschis’, est potentia veri Divini; 2 quod omnis potentia sit veri, videatur n. 3091, 5623, 6344, 6423, 6948; immo talis potentia est Divino Vero quod procedit ex Divino Bono, ut per illud creata sint omnia quae in universo; ‘Verbum’ significat id Verum apud Johannem,

In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum; omnia per Ipsum facta sunt, 1:1, 3;

inde est quod per Moschen miracula facta sint, nam ‘Moscheh’ repraesentat Divinum Verum. Creditur a plerisque quod Verbum seu Divinum Verum sit modo loquela a Jehovah ac mandatum quod ita fiat, ac non amplius aliquid, sed est Ipsum Essentiale ex quo et per quod omnia; id Esse quod procedit ab Ipso, et inde Existere omnium, est quod intelligitur per Divinum Verum; hoc illustrari potest ab angelis: ab illis procedit sphaera charitatis et fidei quae sensibiliter percipitur, quae etiam producit mirabiles effectus; ex his aliqua idea formari potest de Divino Vero quod procedit a Divino Bono Domini.

Poznámky pod čarou:

1. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

2. verum enim Divinum vivificat illos qui in bono, quia ex bono in facultate sunt recipiendi illud, at verum Divinum mortificat illos qui in malo, quia malum est quodrejicit illud; inde devastatio; ex quibus patet quid intelligitur per dominum potentiae veri Divini super infestantium totum naturale

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.