Bible

 

Hoschea 13:4

Studie

       

4 Ego autem Dominus Deus tuus, ex terra Ægypti ; et Deum absque me nescies, et salvator non est præter me.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 10407

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

10407. ‘Et fecit illud vitulum fusilis’: quod significet secundum jucundum amorum illius gentis, constat ex significatione ‘vituli’ quod sit bonum externum seu naturale, de qua sequitur, et ex significatione ‘fusilis’ quod sit cultus factus ad favorem amorum externorum, de qua mox supra n. 10406; et quia de gente Israelitica in hoc capite agitur, et illa erat in externis absque interno, ita in amoribus 1 externis, ideo dicitur secundum jucundum amorum illius gentis; per ‘vitulum’ enim, 2 ut idolum, significatur id jucundum.

[2] Antiqui qui in cultu repraesentativo erant sciebant quid per varia genera animalium significabatur, nam quodlibet animal significationem suam habet, secundum quam etiam apparent in caelo, consequenter secundum quam nominantur in Verbo, et quoque secundum quam adhibita fuerunt in holocaustis et sacrificiis; per ‘vitulum’ significatur bonum innocentiae et charitatis in externo seu naturali homine, videatur n. 9391, 9990, 10132; at cum non 3 bonum innocentiae et charitatis est, ut apud illos qui in externis sunt absque interno, tunc per ‘vitulum’ significatur jucundum naturale et sensuale, quod jucundum est jucundum voluptatum, cupiditatum, et amorum sui et mundi; 4 hoc jucundum est in quo illi qui in externis absque interno sunt, et quod colunt, nam homo quod amat super omnia, hoc colit; 5 quidem dicunt quod colant Deum universi, sed hoc 6 dicunt ore et non corde; qui tales sunt intelliguntur per illos qui colunt vitulum fusilis.

[3] Aegyptii prae aliis fuerunt tales qui quia in scientia correspondentiarum et repraesentationum erant prae aliis gentibus, ideo sibi varia idola fecerunt, ut patet ex idolis Aegyptiacis quae adhuc exstant; sed primarium illis idolum fuit vitulus, per quem significare volebant bonum externum eorum in cultu; sed cum scientia correspondentiarum et repraesentationum, in qua erant prae aliis, apud illos versa fuit in magiam, tunc vitulus induebat significationem contrariam, quae est jucundi amorum externorum; et cum vitulus in templis ponebatur, et pro deo colebatur, significabat tale jucundum in cultu;

[4] gens Israelitica quia ex Aegypto secum ferebat idololatricum illud, ideo applicate ad illam gentem per vitulum, cum pro deo ab illis colebatur, significatur jucundum amorum illius gentis in cultu; quales ejus amores fuerunt, constare potest ex illis quae ostensa sunt in locis citatis supra n. 10396; fuerunt enim tunc sicut hodie, in amore sui et in amore mundi prae omnibus aliis; quod hodie sint in amore maxime terrestri, notum est, amant enim argentum et aurum non propter aliquem usum sed propter ipsum argentum et aurum, qui amor est omnium maxime terrestris, nam est sordida avaritia; amor sui non exstat apud illos, ut appareat, sed latet intus in corde eorum, ut solet apud omnes sordide avaros; quod nullus amor proximi 7 apud illos sit, etiam notum est, et quantum nullus amor proximi est apud aliquem, tantum est ei amor sui.

[5] Ex his nunc constare potest quid per vitulum fusilis ab Aharone pro gente illa factum significatur; simile per illum 8 significatur in his locis: apud Jeremiam,

Vitula pulcherrima Aegyptus, excidium e septentrione venit, ac mercenarii ejus in medio ejus sicut vituli saginarii, 46:20, 21:

apud Davidem,

Fecerunt vitulum in Chorebo, et incurvaverunt se fusili, et permutarunt gloriam in effigiem bovis comedentis herbam, Ps. 106:19, 20:

apud Hoscheam,

Addunt peccare, et faciunt sibi fusile ex argento suo, in intelligentia sua idola, opus artificum totum, illis dicentes, Sacrificant hominem, vitulos osculantur, 13:2:

apud Esaiam,

Descendent unicornes cum illis, et 9 vituli cum robustis, et ebria fiet terra eorum a sanguine, et pulvis eorum ab adipe pinguefiet, 34:7:

apud eundem,

Urbs munita solitaria, habitaculum dimissum et derelictum, ibi pascet vitulus, et ibi cubabit, et consumet ramos ejus, et exarescet messis ejus, 27:10 [, 11]:

[6] apud Davidem,

Increpa feram 10 arundinis, congregationem fortium, inter vitulos populorum, conculcans fragmenta argenti, dispersit populos, Ps. 68:31 [KJV Ps. 68:30]:

apud Jeremiam,

Dabo viros transgressos foedus Meum, qui non stabiliverunt verba foederis, quod ferierunt coram Me, vituli, quem conciderunt in duas, ut transirent inter partes ejus, principes Jehudae, et principes Hierosolymae, ministros regios, et sacerdotes, et omnem populum terrae, transeuntes inter partes vituli; et dabo illos in manum hostium illorum, ut sit cadaver eorum in cibum avi caelorum et bestiae terrae, 34:18-20:

et apud Hoscheam,

Regem fecerunt et non a Me, principes fecerunt et non novi; argentum et aurum suum fecerunt idola, ut excidatur; deseruit vitulus tuus, Samaria, nam ex Israele etiam ille, faber fecit eum, et non deus ille, quia in 11 frusta fiet vitulus Samariae, 8:4-6;

haec omnia explicata videantur n. 9391.

Poznámky pod čarou:

1. corporeis et terrestribus

2. cum idolum factus

3. The Manuscript inserts ibi.

4. hoc jucundum etiam est quod illi, qui in externis absque interno sunt, pro deo colunt, semet enim colunt, et mundum colunt

5. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

6. faciunt

7. sit illis

8. intelligitur

9. juvenci

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8146

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8146. ‘Et alligavit currum suum’: quod significet doctrinam falsi quae fidei separatae in genere, constat ex significatione ‘currus’ quod sit doctrina, de qua n. 2760, 5321, 5945, hic doctrina falsi quae fidei separatae, quia currus Pharaonis, et per ‘Pharaonem’ repraesentantur falsa quae fidei separatae; nam qui in fide separata a charitate, et simul in vita mali sunt, non possunt aliter quam in falsis esse, n. 8094.

[2] In nunc sequentibus agitur de collectione omnium falsitatum ex malo apud illos qui in fide separata a charitate et in vita mali fuerunt; actum est in praecedentibus de vastatione 1 verorum fidei apud illos et tandem de reductione ad illum statum ut in meris falsis ex malo essent, ita in damnatione; in hoc capite nunc agitur de dejectione illorum in infernum, nam dejectio in infernum sequitur damnationem; cum hoc statu, nempe 2 cum statu dejectionis in infernum, ita se habet: cum hoc fiet, colliguntur tunc in unum omnia falsa quae illis, quod fit per aperitionem omnium infernorum cum quibus communicationem habuerunt, et infunduntur in illos; inde falsorum ex malo condensationes circum illos, quae illis qui extra aspiciunt apparent sicut aquae, n. 8137, 8138, 3 sunt exhalationes ex vita illorum; cum his circumfunduntur, tunc in inferno sunt; quod falsa ex malo in unum colligantur et infundantur in illos, fit ob causam ut circumstipentur talibus quae vitae illorum fuerant, ac in illis postea teneantur; genus mali et inde falsi tunc distinguit illos et infernum illorum ab aliis infernis.

[3] Quia agitur de collectione omnium falsorum ex malo quae illis, ideo toties in hoc capite memorantur Pharaonis currus, ejus equi, equites, exercitus, et populus, nam per illa significantur omnia falsi quae apud illos; ut in hoc versu, Alligavit currum suum, et populum suum sumpsit secum: versu 7mo, Sumpsit sescentos currus electos, et omnes currus Aegypti: vers. 9,

Et persecuti Aegyptii post illos, omnes equi curruum Pharaonis, et equites illius, et exercitus illius: vers. 17,

Glorificabor in Pharaone, et in omni exercitu illius, in curribus illius, et in equitibus illius: vers. 18, similiter: vers. 23,

Et persecuti Aegyptii, et venerunt post illos, omnes equi Pharaonis, currus illius, et equites illius:

vers. 25,

Jehovah removit rotam curruum illorum:

vers. 26,

Revertantur aquae super Aegyptios, super currus 4 illorum, et super equites 4 illorum: vers. 28,

Reversae sunt aquae, et obtexerunt currus et equites, ad omnem exercitum Pharaonis: haec toties repetita sunt quia 5 agitur de falsis ex malo, quod collecta et infusa in illos; per illa enim significantur omnia falsi ex malo; per ‘Pharaonem et Aegyptios’ ipsi illi qui in falsis ex malo sunt; per ‘currus’ doctrinalia falsi; per ‘equos’ scientifica falsa ex intellectuali perverso; per ‘equites’ ratiocinia inde; per ‘exercitum’ et 6 ‘populum’ ipsa falsa 7 .

Poznámky pod čarou:

1. veri

2. conjectionis

3. sunt hae exhalationes e vita illorum, quae ita sistuntur ad apparentiam; tum ita fit, tunc in inferno sunt; quod falsa in unum colligantur, et infundantur inillos, fitob causam, ut inde distinguantur ab aliis, hoc est, illorum infernum separetur ab infernis aliorum, inde genus seu species mali et inde falsi manifeste sistitur; collectio omnium falsorum ex malo significatur per Pharaonis currus, ejus equos, equites, exercitum, populum, quia quae assumsit secum et cum quibus persequutus est filios Israelis, quae ideo toties nominantur

4. illius

5. per illa significantur omnia falsa e malo quae nunc infusa in illos ad sistendam naturam falsi illius, et sic illorum circumfundendorum illis, ac sic separandi abaliisinfernis (last 4 words are deleted)

6. The Manuscript inserts per.

7. The Manuscript inserts quae non repetita toties fuissent, nisi involverent et significarent omnium falsorum collectionem et infusionem in illos, propterillamfinem. Haec sunt, de quibus in sequentibus hujus capitis agitur

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.