Bible

 

Hoschea 13:3

Studie

       

3 Idcirco erunt quasi nubes matutina, et sicut ros matutinus præteriens ; sicut pulvis turbine raptus ex area, et sicut fumus de fumario.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 264

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

264. Quod ‘conceptus et partus filiorum’ in Verbo nec aliter accipiantur quam in sensu spirituali, nempe ‘conceptus’ pro cogitatione et figmento cordis, et ‘filii’ pro veris, constare potest ex his quae apud Hoscheam,

Ephraim, sicut avis avolabit gloria eorum, a partu, et ab utero, et a conceptione; etiamsi educaverint filios suos, et orbabo eos, ut non sint homo, quin etiam vae iis, quod recessero ab iis, 9:11, 12;

ubi ‘Ephraim’ significat intelligentes, seu intelligentiam veri, et ‘filii’ ipsa vera. Similiter alibi de Ephraimo seu intelligente, qui factus insipiens, Dolores parturientis venerunt ei, is filius non sapiens, quia tempore non stabit in fractura matricis filiorum, 13:13:

et apud Esaiam,

Erubesce Zidon, quia dixit mare, munimentum maris dicendo, Non parturivi, non peperi, nec educavi juvenes, et adolescere feci puellas; sicut cum fama Aegypto, parturient secundum famam Tyri, 23:4, 5;

ubi ‘Zidon’ pro iis qui in cognitionibus fidei fuerunt, et ea per scientifica perdiderunt, ac inde steriles facti: et apud eundem prophetam,

[2] Antequam parturit, parit, et antequam venit dolor ei, enixa est masculum; quis audivit sicut hoc? quis vidit sicut illa? nam parturit terra die uno, ... et num [ego frangam, et non] parere faciam? dixit Jehovah; an Ego parere faciens, et occludam? dixit Deus tuus, 66:7-9;

ubi de regeneratione agitur, et per ‘filios’ similiter vera fidei significantur. Bona et vera fidei sunt conceptus et partus conjugii caelestis, vocantur ‘filii’ etiam a Domino apud Matthaeum, Qui seminat bonum semen, est Filius Hominis, ager est mundus, semen vero sunt filii regni, 13:37, 38;

ac bona et vera fidei salvificae, ‘filii Abraham’, Joh. 8:39;

nam ‘semen’, ut dictum n. 255, est fides; quare ‘filii’, qui sunt seminis, sunt bona et vera fidei: inde etiam Dominus, quia Ipse semen, vocavit Se Filium Hominis, hoc est Fidem Ecclesiae.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 255

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

255. Quod per ‘semen mulieris’ intelligatur fides in Dominum, constat ex significatione ‘mulieris’ quae est Ecclesia; ejus semen non aliud est quam fides; ex fide in Dominum est, et dicitur, Ecclesia. Apud Malachiam appellatur fides ‘semen Dei’, Jehovah testificatus est inter te, et inter uxorem adolescentiarum tuarum, ... et non unus fecit, et residuum, spiritus ei? et quid unus quaerens semen Dei? sed observate in spiritu vestro, ne contra uxorem adolescentiarum tuarum perfide agat, 2:14, 15;

ubi ‘uxor adolescentiarum’ est Ecclesia Antiqua et Antiquissima, de cujus semine aut fide agitur:

apud Esaiam,

Effundam aquas super sitientem, et fluenta super aridam; effundam spiritum [Meum] super semen tuum, et benedictionem Meam super prognatos a te, 44:3;

ubi etiam de Ecclesia: in Apocalypsi, Iratus draco contra mulierem, abivitque ut faceret bellum cum reliquis seminis illius, qui tenebant mandata Dei, et habent testimonium Jesu Christi, 12:17:

et apud Davidem,

Pepigi foedus Electo Meo, juravi Davidi servo Meo; usque in aeternum stabiliam semen tuum, ... et ponam in perpetuum semen Ipsius, et solium Ipsius sicut dies caelorum; ... semen Ipsius in aeternum erit, et solium Ipsius sicut sol coram Me, Ps. 89:4, 5, 30, 37 [KJV 3, 4, 29, 36];

ubi per ‘Davidem’ intelligitur Dominus; per ‘solium’ Ipsius regnum; per ‘solem’ amor; per ‘semen’ fides.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.