Bible

 

Hoschea 13:15

Studie

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6303

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6303. ‘Et erit Deus cum vobis’: quod significet Providentiam Divinam Domini, constat a significatione ‘erit Deus cum vobis’ quod sit Providentia Divina Domini, nam cum Dominus est cum aliquo, tunc ducit illum et providet ut omnia quae contingunt, sive sint tristia sive laeta, cedant ei ad bonum, hoc est Providentia Divina. Quod dicatur Providentia Domini, est quia dicitur ‘Deus cum vobis’, et per Deum ac per Jehovam in Verbo Dominus intelligitur, non enim est alius Deus praeter Ipsum; est enim Ille Ipse Pater et est Ille Ipse Filius, nam unum sunt; Pater in Ipso est et Ipse in Patre, ut Ipse docet apud Johannem 14:9-11, videatur n. 1343, 1736, 2921, 3035, 5663.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.