Bible

 

Hoschea 13:15

Studie

       

15 Quia ipse inter fratres dividet : adducet urentem ventum Dominus de deserto ascendentem, et siccabit venas ejus, et desolabit fontem ejus : et ipse diripiet thesaurum omnis vasis desiderabilis.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 483

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

483. "Et deducet eos ad vivos fontes aquarum." - Quod significet in Divinis veris, constat ex significatione "vivorum fontium aquarum", quod sint Divina vera; per "vivum" significatur vivens a Divino, per "fontem" significatur Verbum, et per "aquas" vera inde. In Verbo pluries dicuntur "aquae vivae", et per illas intelliguntur vera quae a Domino veniunt et recipiuntur; quod illa sint viva, est quia Dominus est ipsa Vita, ut Ipse docet; et quod ex ipsa vita venit, hoc vivum est; quod autem ab homine venit, hoc mortuum est. Ut Dominus det vitam veris, influit per bonum in illa, et bonum vivificat; influit etiam e superiori seu interiori, et aperit mentem spiritualem, et ei indit affectionem veri; et affectio veri spiritualis est ipsa vita caeli apud hominem. Haec vita est quae insinuatur homini a Domino per vera. Inde constare potest quid intelligitur per "aquas vivas", et hic per "vivos fontes aquarum", in sequentibus his locis:

[2] - Apud Esaiam,

"Pauperes et egeni quaerentes aquam, sed non; lingua eorum siti deficit;.... aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam, desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum" (Esaias 41:17, 18):

agitur ibi de salvatione gentium a Domino, qui "pauperes et egeni" dicuntur ex defectu et ignorantia veri: desiderium eorum sciendi vera ab illis qui in ecclesia, ubi non vera erant, describitur per quod "quaerant aquas, et non, lingua eorum siti deficit"; "aqua" est verum, "sitire" est desiderare illud: quod instruentur a Domino, significatur per "Aperiam super clivis fluvios, et in medio vallium fontes ponam"; "aperire fluvios" est dare intelligentiam, "in clivis" est in interiori homine, "in medio vallium" est in exteriori homine, "ponere fontes" est instruere in veris: "ponere desertum in stagnum aquarum, et terram siccam in scaturigines aquarum", significat abundantiam veri apud illos qui prius in defectu et in ignorantia fuerunt; "desertum" est ubi non bonum quia non verum, "terra sicca" ubi non verum et inde non bonum; "stagnum aquarum" et "fontes aquarum" significant abundantiam cognitionum veri: ex his manifeste patet quod hic per "aquas", "fontes", "scaturigines, fluvios" et "stagna aquarum", non illa significentur, sed cognitiones veri et inde intelligentia, unde salvatio.

[3] Apud eundem,

Ecce Deus Vester in vindictam veniet, .... et salvabit vos;.... tunc erit aridus locus in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum (Esaiam 35:47 1 ):

haec quoque de gentium instructione in veris et illarum reformatione a Domino, cum venturus in mundum, dicta sunt; ac per quod "aridus locus erit in stagnum, et siticulosus in scaturigines aquarum", significantur similia quae mox supra, per quod "desertum erit in stagnum" seu collectionem "aquarum, et terra sicca in scaturigines aquarum."

[4] Apud Jeremiam,

"Cum fletu venient, et cum precibus adducam eos; ducam eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea" (31:9):

hic quoque de receptione Domini a gentibus agitur; quod instructurus eos in genuinis veris, significatur per quod "ducet eos ad fontes aquarum in via recti, non impingant in ea."

Apud Esaiam,

"Non esurient et sitient, neque percutiet eos aestus aut sol; nam miserescens eorum ducet eos, 2 ut et super fontibus aquarum ducturus est eos" (49:10):

hic quoque de instructione gentium a Domino: instructio in veris intelligitur per quod "super fontibus aquarum ducturus sit eos." (Quid significat "esurire" et "sitire", videatur supra, n. 480; tum quid "aestus" et "sol", etiam supra, n. 481.)

[5] ; quid significatur per quod "montes stillabunt mustum, colles fluent lacte, et omnes rivi Jehudae fluent aquis", videatur explicatum supra (n. 433 [c]); et quod "fons e domo Jehovae exibit et irrigabit flumen schittim" significat quod e caelo a Domino erit verum illustrans scientifica et cognitiones quae in naturali.

[6] Apud Davidem,

"Coram" Te "parturis, terra, a coram Deo Jacobi, qui convertit petram in stagnum aquarum, silicem in fontem aquarum" (Psalmuss 114:7, 8):

per "stagnum aquarum" et per "fontem aquarum" hic quoque intelliguntur vera in copia, per quae ecclesia; nam per "parturis, terra" significatur incohatio ecclesiae, quae tunc "parturire" dicitur quando ibi producuntur vera; "terra" est ecclesia.

[7] Apud eundem,

Jehovah "qui emittit fontes in fluvios, inter montes eant, potum praebent ferae agrorum, frangunt onagri sitim suam, juxta illos avis caelorum habitat" (Psalmuss 104:10-12):

"emittere fontes in fluvios" significat dare intelligentiam per vera e Verbo; "inter montes eant" significat quae ex bono amoris erunt; "fontes" sunt vera ex Verbo, "fluvii" sunt illa quae intelligentiae sunt, et "montes" sunt bona amoris: instructio eorum qui in ecclesiae bono sunt, significatur per quod "potum praebeant ferae agrorum"; instructio eorum in ecclesia qui desiderant vera, significatur per quod "frangent onagri sitim"; quod inde intellectus perficiatur, significatur per quod "juxta illos avis habitet"; per "feras agrorum" in sensu spirituali intelliguntur gentes quae in bono vitae sunt; per "onagros" naturale verum; per "sitim" desiderium ad vera; et per "avem caelorum" significantur cogitationes ex intellectu.

[8] Quod per "fontem" in supremo sensu intelligatur Dominus quoad Divinum Verum, seu Divinum Verum a Domino, proinde Verbum, constare potest a sequentibus his locis:

- Apud Jeremiam,

"Duo mala fecit populus meus, Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum, ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas" (2:13 3 ):

hic Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", per quem significatur Verbum seu Divinum Verum, proinde Ipse Dominus qui est Verbum; nam dicitur, "Me deseruerunt Fontem aquarum vivarum": "ad excidendum sibi foveas, foveas confractas quae non continent aquas", significat ad fingendum sibi doctrinalia ex propria intelligentia, in quibus non vera; "foveae" sunt doctrinalia, "foveae confractae" sunt doctrinalia quae non cohaerent, "quae non continent aquas" significat in quibus non vera: talia sunt doctrinalia quae non ex Verbo, hoc est, a Domino per Verbum (nam Dominus per Verbum docet), sed ex propria intelligentia; quod non a Domino per Verbum, intelligitur per quod "deseruerint Fontem aquarum vivarum."

[9] Apud eundem,

"Omnes relinquentes Te pudefient, et recedentes a Me in terra scribentur; quia deseruerunt Fontem aquarum vivarum Jehovam" (17:13):

hic similiter Jehovah, hoc est, Dominus, Se vocat "Fontem aquarum vivarum", a Divino Vero quod ab Ipso; "in terra scribi" significat damnari (videatur supra, n. 222 [d]).

[10] Apud Davidem,

"Implentur pinguedine domus tuae, et flumine deliciarum potas eos, quia Tecum fons vitae, in luce tua videmus lucem" (Psalmuss 36:9, 10 [B.A. 8, 9]):

per "pinguedinem" significatur bonum amoris, et per "flumen deliciarum" verum ex illo bono; "potare" est docere: "Tecum fons vitae" significat quod cum Domino et ex Ipso sit Divinum Verum; quia id per "fontem vitae significatur, ideo etiam dicitur, "In luce tua videmus lucem"; per "lucem" Domini significatur Divinum Verum.

[11] Apud Sachariam,

"In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae, pro peccato et immunditie:.... et in die illo.... exscindam nomina idolorum e terra, .... etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra" (13:1 [, 2]):

etiam haec de adventu Domini: quod tunc intellecturi sint Verbum, seu Divinum Verum inibi, illi qui in regno Domini sunt, significatur per "In die illo erit fons apertus domui Davidis, et habitatoribus Hierosolymae"; "fons" significat Verbum, "domus Davidis et habitatores Hierosolymae" regnum spirituale Domini; regnum Domini spirituale est apud illos in caelis et in terris qui in Divinis veris sunt: "pro peccato et immunditie" significat remotionem malorum et falsorum per vera ex Verbo: quia per "fontem" intelligitur Verbum seu Divinum Verum inibi, ideo dicitur, "In die illo exscindam nomina idolorum, etiam prophetas et spiritum immundum transire faciam e terra"; per "idola" significatur falsa religio, per "prophetas" falsa doctrina, et per "spiritum immundum" mala scaturientia ex falsis doctrinae; nam dum vivitur secundum falsa religionis et doctrinae fit spiritus immundus.

[12] Quod Divinum Verum a Domino intelligatur per "fontem", manifestis verbis docet Ipse Dominus apud Johannem,

Cum Dominus consedit ad fontem Jacobi in agro samariae, dixit mulieri Samaritidi, "Omnis qui bibit ex aqua hac, sitiet iterum; qui vero biberit ex aqua quam Ego dabo ei, non sitiet in aeternum; sed aqua quam dabo ei, fiet in eo fons aquae salientis in vitam aeternam" (4:5-20):

quod per "aquam", quam Dominus dat, non intelligatur aqua, sed Divinum Verum, manifeste constat, nam dicitur quod ex aqua illa quam mulier Samaritis venit ad hauriendum, sitiatur iterum, non autem ex aqua quam Dominus dat; quod vita in illo Vero sit, intelligitur per quod illa aqua "in eo fiet fons aquae salientis in vitam aeternam ": (quod vita in veris sit, cum Dominus illa dat, videatur supra in hoc articulo): quod Dominus haec dixerit mulieri Samaritidi, cum consedit, juxta fontem Jacobi, erat causa, quia per "Samaritas" intellexit Dominus gentes, qui recepturi Divina vera ab Ipso; et per "mulierem Samaritidem" ecclesiam ex illis; et quia per "fontem Jacobi" intellexit Divinum Verum a Se, seu Verbum.

[13] Apud Mosen,

"Ita habitavit Israel secure solitarius apud fontem Jacobi" (Deuteronomius 33:28):

haec in prophetia Mosis de filiis Israelis, quae prophetia per haec concluditur. Quia "Israel" ibi significat ecclesiam quae in Divinis veris ex Verbo est, ideo dicitur "ad fontem Jacobi", per quem intelligitur Verbum; ita quoque Dominus quoad Verbum, Ipse enim est Verbum; quia est Divinum Verum, ut Ipse docet apud Johannem (1:1-3, 14). Haec dicta sunt in fine prophetiae illius, quia in prophetia illa agitur de Verbo. Simile per "fontem" illum etiam intelligitur in prophetia Israelis patris de Josepho,

"Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem" (Genesis 49:22):

per "fontem" hic intelligitur fons Jacobi, nam ager in quo ille fons, datus erat Josepho a patre ejus (videatur Johannes 4:5, 6): quid significatur per "Filius fecundae Josephus, filius fecundae juxta fontem", videatur supra (n. 448 [b]). Per "fontem " etiam intelligitur Verbum, ac per "fontes" Divina vera ex illo, apud Davidem,

"In congregationibus benedicite Deo, Domino e fonte Israelis" (Ps. 68:27 4 [Ps. 68:26]);

in Apocalypsi,

Sitienti dabo ex fonte aquae Vitae gratis" (21:6);

apud Esaiam,

"Tunc haurietis aquas cum laetitia e fontibus salutis" (12:3);

apud Davidem,

"Omnes fontes mei in Te", Jehovah (Psalmuss 87:7).

[14] Quoniam pleraque in Verbo etiam sensum oppositum habent, ita etiam "fons" et "fontes", in quo sensu significant doctrinam falsorum ac falsa doctrinae:

- Ut apud Jeremiam,

"Exsiccabo mare ejus, et arefaciam fontem ejus" (51:36):

haec de Babele, et per "mare" ejus significantur falsa in uno complexu, et per "fontem" doctrina falsi.

[15] Apud Hoscheam,

"Veniet eurus, ventus Jehovae, a deserto ascendens, et exarescet fons ejus, et exsiccabitur scaturigo ejus" (13:15):

haec de Ephraim, et per eum ibi intelligitur perversus intellectus Verbi, quo falsa per Verbum confirmantur; destructio ejus significatur per quod "fons ejus exarescet, et scaturigo ejus exsiccabitur per eurum, ventum Jehovae, a deserto"; "fons" ejus est doctrina falsi inde, "scaturigo" est falsum ejus, "eurus ex deserto" est destructio ejus ex fallaciis quae ex sensualibus externis; sensualia enim externa, dum non illustrata sunt ab internis, destruunt intellectum hominis, quia omnes fallaciae inde sunt.

[16] Apud Davidem,

"Tu perrupisti robore tuo mare, fregisti capita balaenarum super aquis: Tu confregisti capita leviathanis, dedisti eum cibum populo ziim; Tu perrupisti fontes et fluvium; Tu exsiccasti fluvios roboris" (Psalmuss 74:13-15):

hic quoque per "fontes" et "fluvios" significatur falsa doctrina, quae ex propria intelligentia; "fluvii roboris" sunt inde principia falsi confirmata; per "balaenas" et "leviathanem" significantur scientifica, quae sunt sensualis et naturalis hominis, ex quibus omne falsum, quando super iis occlusus est spiritualis homo: in sensuali et naturali homine residet proprium hominis; quare quod ex illis solis concluditur, ex proprio seu ex propria intelligentia concluditur: Divinum enim influit per spiritualem hominem in naturalem, non autem in naturalem quando super illo occlusus est spiritualis; at spiritualis homo aperitur per vera et per vitam secundum illa: "populus ziim", cui leviathan daretur in cibum, significat illos qui in falsis infernalibus sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The editors made a correction or note here.
2. The editors made a correction or note here.
3. The editors made a correction or note here.
4. The editors made a correction or note here.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8882

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8882. ‘Non feres nomen Dei tui in vanum’: quod significet profanationes et blasphemationes 1 veri et boni fidei, constat ex significatione ‘nominis Dei’ quod sit omne in complexu quo colitur Dominus, ita omne verum et bonum fidei, de qua n. 2724, 3006, 6674, et ex significatione ‘ferre in vanum’ quod sit profanare et blasphemare; per ‘ferre nomen Dei in vanum’ proprie significatur vertere verum in malum, hoc est, credere quod verum sit et usque vivere in malo, et quoque est vertere bonum in falsum, hoc est, vivere sancte et tamen non credere; utrumque est profanatio, n. 4601, nam credere est intellectus et vivere est voluntatis; quare in illis qui credunt aliter quam vivunt, cogitatio et voluntas divisae sunt; at quia voluntas continue influit in intellectum, nam intellectus est forma voluntatis, hoc est, voluntas se manifestat ibi in luce, inde est cum homo aliter credit et aliter vivit, 2 quod verum et malum, aut 3 bonum et falsum, conjungantur, ita illa quae caeli sunt apud hominem cum iis quae inferni; conjunctio haec non resolvi potest, et sic sanari homo, quam per distractionem quae secum aufert omne 4 vitae spiritualis; quare illi 5 mittuntur in infernum omnium atrocissimum, ubi dire cruciuntur 6 ;

[2] hoc est quod intelligitur per Domini verba apud Matthaeum, Omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus, Spiritus vero blasphemia non remittetur hominibus; si quis dixerit verbum contra Filium hominis, remittetur illi, qui vero dixerit contra Spiritum sanctum, non remittetur illi neque in hoc saeculo neque in futuro, 12:31, 32;

ut et per haec apud Lucam, Quando immundus spiritus exiverit ex homine, peragrat sicca loca quaerens requiem; quam si non invenit, dicit, Revertar in domum meam unde egressus sum; quam si veniens invenit 7 scopis purgatam et ornatam, tunc abit et assumit septem alios spiritus se ipso pejores, et ingressi habitant ibi, et fiunt extrema hominis pejora primis, 11:24-26;

[3] per haec describitur profanatio veri a Domino; per ‘immundum spiritum cum exit’ intelligitur agnitio et fides veri, et per ‘domum scopis purgatam’ vita contra vera; per ‘reditum ejus cum septem aliis’ status profanationis; haec sunt quae significantur per ferre nomen 8 Dei in vanum; quod tale apud hominem non sanari possit, ita non remitti, significatur etiam per verba ibi immediate sequentia, nempe 9 ,

Non innocentem 10 reddet Jehovah illum qui fert nomen Ipsius in vanum, per quae intelligitur quod id non remitti possit; praeterea 11 quid profanatio, et apud quos, videatur n. 593, 1003, 1008, 1010, 1059, 1327, 1328, 2051, 2426, 3398, 3399, 3402, 3489, 6348, 6595, 6960, 6963, 6971, 8394.

[4] Per ‘ferre nomen Dei in vanum’ etiam significatur blasphematio, quae fit cum illa quae Verbi sunt aut doctrinae fidei, ita quae sancta, ludibrio habentur et deducuntur ad immunda terrestria, et sic conspurcantur, de quibus n. 4050, 5390. At per ‘ferre nomen Dei in vanum’ respective ad gentem Israeliticam, quae non agnovit aliquod bonum et verum fidei, quae significantur per ‘nomen Dei’, intelligitur applicatio nominis Jehovae, et quoque praeceptorum et statutorum quae illis mandata sunt, ad cultum idolorum; sicut fecerunt in deserto ad cultum vituli aurei, cui non modo holocausta et sacrificia offerebant, et ex sanctificatis inde comedebant 12 , sed etiam diem celebrationis ejus vocabant ‘festum Jehovae’; de quo apud Moschen, Aharon fecit vitulum fusilis ex auro, et dixerunt, Hi sunt dii tui, Israel, qui ascendere fecerunt te e terra Aegypti; quod cum videret Aharon, exstruxit altare coram eo, et proclamavit et dixit, Festum Jehovae cras; quare surrexerunt mane postridie, et obtulerunt holocausta, et adduxerunt eucharistica, Exod. 32:4-6.

[5] Quod illis qui ita tulerunt nomen Jehovae Dei in vanum, non remitti potuerit, quod significatur per quod non innocentes reddentur, constat 13 a Jehovae verbis ad Moschen de illis tunc, quae sunt, Illum qui peccaverit Mihi, delebo e libro Meo; verumtamen vade, duc populum hunc in... , quo locutus sum tibi, at in die visitationis Meae visitabo super iis peccatum eorum, ibid. Exod. 20:33, 34.

Poznámky pod čarou:

1. blasphemias et prophanationes altered to prophanationes et blasphemationes compare Arcana Coelestia 8863

2. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

3. ac

4. omne altered to jacturam omnis

5. illis qui sic vivunt et sic credunt

6. cruciantur, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

7. invenerit, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

8. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

9. quia

10. insontem

11. porro

12. sacrificabant

13. patet

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.