Bible

 

Hoschea 13:14

Studie

       

14 De manu mortis liberabo eos ; de morte redimam eos. Ero mors tua, o mors ! morsus tuus ero, inferne ! consolatio abscondita est ab oculis meis.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6079

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6079. ‘Quia gravis fames in terra Canaan’: quod significet quod defectus talium in Ecclesia, constat a significatione ‘famis’ quod sit defectus boni, de qua n. 5893; et ex significatione ‘terrae Canaanis’ quod sit Ecclesia, de qua supra n. 6067.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5340

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5340. ‘Et congregavit omnem cibum septem annorum’: quod significet conservationem veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus, constat ex significatione ‘congregare’ quod hic sit conservare, nam ‘congregavit illum et dedit in urbibus et in medio’, per quae significatur quod recondiderit in interioribus, ita quod conservaverit, cessit enim usui in annis famis; ex significatione ‘cibi’ quod sit omne id quo internus homo nutritur; quod id sit bonum et verum, constare potest ex correspondentia cibi terrestris quo nutritur externus homo, cum cibo spirituali quo nutritur 1 internus; hic itaque est verum bono adjunctum, nam hoc est quod conservatur et reconditur in interioribus; per ‘septem annos’ significantur primi status cum multiplicata vera, n. 5339; inde patet quod per ‘congregavit omnem cibum septem annorum’ significetur conservatio veri bono adjuncti, multiplicati primis temporibus.

[2] Dicitur conservatio veri bono adjuncti, sed quia pauci sciunt quid sit verum bono adjunctum, et minus quomodo et quando verum bono adjungitur, quapropter dicendum: verum conjungitur bono quando homo jucundum percipit in benefaciendo proximo propter verum et bonum, non autem propter se 2 aut mundum; cum homo est in illa affectione, vera quae tunc audit, vel legit, vel cogitat, conjunguntur bono; quod etiam appercipi solet ab affectione veri propter illum finem.

Poznámky pod čarou:

1. infernus, in the First Latin Edition.

2. et

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.