Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9390

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9390. ‘Et misit pueros filiorum Israelis’: quod significet illa quae sunt innocentiae et charitatis, constat ex significatione ‘puerorum filiorum Israelis’ quod sint quae innocentiae et charitatis apud illos qui ab Ecclesia; per ‘lactentes’ enim, ‘infantes’, et ‘pueros’ significantur illi qui in innocentia et charitate, seu abstracte a personis illa qua sunt innocentiae et charitatis, 1 n. 430, 5236, et per filios Israelis significantur illi qui ab Ecclesia, seu abstracte a personis 2 Ecclesia n. 9340.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. Ecclesiae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 5236

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

5236. ‘Et ibi cum nobis puer Hebraeus’: quod significet quod tentationis causa illuc rejectum insons Ecclesiae, constat ex significatione ‘pueri’ quod sit insons, de qua sequitur; et ex significatione ‘Hebraei’ quod sit qui ab Ecclesia, de qua n. 5136, ita quod est Ecclesiae; quod tentationis causa illuc 1 rejectus, significatur per quod ‘ibi esset’, nempe in custodia; nam per custodiam in quam missus Josephus, significatur status tentationis, n. 5036, 5037, 5039, 5044, 5045, de quo statu in cap. 39 et 40 actum est.

[2] Quod ‘puer’ sit insons, est quia infans in sensu interno est innocens; in Verbo enim memoratur lactens, infans, puer, et per illos significantur tres gradus innocentiae, primus gradus per ‘lactentem’, alter per ‘infantem’, et tertius per ‘puerum’; sed quia apud puerum exui incipit innocentia, ideo per ‘puerum’ significatur id innocens quod vocatur insons; quia innocentiae tres gradus per illos, etiam amoris et charitatis tres gradus per eosdem significantur, ex causa quia amor caelestis et spiritualis, hoc est, amor in Dominum et charitas erga proximum, non dari possunt nisi quam in innocentia; sed sciendum quod innocentia lactentium, infantum et puerorum sit modo externa, et quod non detur apud hominem innocentia interna quam postquam is e novo natus est, hoc est, e novo 2 quasi factus lactens, infans et puer; hi status sunt qui per illos significantur in Verbo, nam in sensu interno Verbi non nisi quam spirituale intelligitur, proinde spiritualis nascentia quae renascentia et quoque regeneratio vocatur.

[3] Quod innocens quod insons dicitur, significetur per ‘puerum’, constat apud Lucam, Jesus dixit, Quicumque non recipit regnum Dei ut 3 puer, non ingredietur in illud, 18:17;

‘recipere regnum Dei ut puer’ est charitatem et fidem ex innocentia:

apud Marcum, Jesus accepit 3 puerum, statuit illum in medio eorum inque ulnas suscepit illum; dixit illis, Quisquis unum ex talibus pueris suscipit in nomine Meo, Me suscipit, 9:36, 37, Luc. 9:47, 48;

per ‘puerum’ hic repraesentata est innocentia quam qui suscipit, Dominum suscipit, quia Ipse est ex Quo omne innocentiae; quod ‘suscipere puerum in nomine Domini’ non 4 sit 5 puerum suscipere, quisque videre potest, 6 ita quod caeleste per id repraesentatum sit:

[4] apud Matthaeum, 7 Pueri in templo clamarunt, Osanna filio Davidis: indignati sunt, ... 8 quare Jesus dixit illis, Anne legistis quod ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem? 21:15; 16, Ps. 8:3 [KJV 2];

quod ‘pueri clamarent, Osanna filio Davidis’ erat ut repraesentaretur quod innocentia solum agnoscat et recipiat Dominum, hoc est, illi 9 quibus innocentia est; per quod ‘ex ore infantum et lactentium perfecisti laudem’ significatur quod non per aliam viam laus ad Dominum venire queat quam per innocentiam; per hanc solam fit omnis communicatio, et omnis influxus, proinde accessus; inde est quod Dominus dicat, apud 10 eundem, Nisi conversi fueritis, et fiatis sicut 11 pueri, non ingrediemini in regnum caelorum, 18:3.

[5] Etiam in 12 sequentibus his locis per ‘puerum’ significatur 13 innocentia:

apud Zachariam,

14 Implebuntur plateae urbis pueris et puellis, ludentibus in plateis ejus, 8:5;

ibi de nova Hierosolyma, seu regno Domini:

apud Davidem,

Laudate Jehovam ... juvenes et etiam virgines, senes cum pueris, Ps. 148:12:

apud eundem,

Jehovah renovat e fovea vitam tuam, ... saturat bono ostuum ut renoveris sicut aquila pueritia tua, Ps. 103:4, 5:

apud Joelem,

Super populum Meum jecerunt sortem, quia dederunt puerum pro scorto, et puellam vendiderunt vino quod biberunt, 4:3 (KJV 3:3):

apud Jeremiam,

Dispergam per te virum et feminam, et dispergam per te senem et puerum, et dispergam per te juvenem et virginem, 2:22:

apud Esaiam,

Puer natus est nobis, filius datus est nobis, super cujus humero principatus, et vocabit nomen Ipsius, Mirabilis, Consiliarius, Deus, Heros, Pater aeternitatis, Princeps pacis, 9:5 [KJV 6).

Poznámky pod čarou:

1. rejectum

2. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

3. The Greek is ‘paidion’

4. The Manuscript inserts ideo.

5. Dominum

6. The Manuscript deletes consequenter, and inserts sed.

7. The Greek is ‘paidas’

8. sed

9. qui innocentes sunt

10. Matthaeum

11. The Greek is ‘paidia’

12. The following two (or in some cases more) words are transposed in the Manuscript.

13. innocens

14. Implebantur in the Manuscript and the First Latin Edition, but see 2336, 2348, 10416.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.