Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6185

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6185. ‘Et dixit, Ego faciam secundum verbum tuum’: quod significet quod ita fiet 1 ex providentia a Divino, constat ex significatione ‘facere secundum verbum alicujus’ quod sit quod ita fiet; quod addatur ‘ex providentia a Divino’, est quia Abrahamus, Jishakus et Jacobus repraesentabant tria, sed quae unum faciunt; in supremo sensu, in Domino ‘Abrahamus’ repraesentabat Ipsum Divinum, ‘Jishakus’ Divinum Rationale, et ‘Jacobus’ Divinum Naturale, n. 3305 fin. , 4615, 6098; et in sensu respectivo apud hominem, intimum quod est bonum caeleste, interius quod est bonum spirituale, et exterius quod est bonum naturale; haec significantur per tres illos in uno sepulcro, quia per ‘sepulcrum’ significatur resurrectio in vitam et regeneratio, n. 2916, 2917, 4621, 5551.

Poznámky pod čarou:

1. The First Latin Edition omits this here, but see 6188.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.