Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1989

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1989. ‘Abram’: quod significet Dominum in illo statu et in illa aetate, constat ex illis quae prius de Abramo dicta sunt: Abram in sensu interno repraesentat Dominum, nam alius Abram cum nominatur in Verbo, in caelo non intelligitur: quid Abram, quidem illi qui intra Ecclesiam nati sunt et audiverunt ex Verbo de illo, cum veniunt in alteram vitam, norunt, sed quia est sicut alius, nec quicquam auxilii eis ferre potest, non amplius curant; et informantur quod per ‘Abramum’ in Verbo nullus alius intellectus sit quam Dominus; angeli vero qui in caelestibus ideis sunt, et non illas figunt in aliquo 1 homine, prorsus ignorant Abramum, quare dum legitur ab homine Verbum et nominatur Abram, non alium quam Dominum percipiunt, et ad haec verba, Dominum in illo statu et in illa aetate, nam hic Jehovah loquitur cum Abramo, hoc est, cum Domino.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript has quodam.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.