Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 870

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

870. "Et Mors at Infernus dederunt eos qui in illis mortuos," significat homines Ecclesiae impios corde, qui in se diaboli et satanae erant, convocatos ad judicium. - Per "Mortem et Infernum" non alii intelliguntur, quam qui interius in se diaboli et satanae erant, per "Mortem" qui interius in se diaboli, et per "Infernum" qui interius in se satanae, proinde omnes impii corde, et tamen in externis sicut homines Ecclesiae apparebant; non enim alii ad Judicium hoc universale covocati sunt; nam qui in externis sunt sicut homines Ecclesiae, sive sint ex laicis sive ex clericis, ac in internis diaboli et satanae,judicantur, quia apud illos separanda sunt externa ab internis; et quoque judicari possunt, quia sciverunt et professi sunt illa quae Ecclesiae sunt. Quod per "Mortem" intelligantur impii corde qui in se diaboli erant, et per "Infernum" qui in se satanae, patet ex eo quod dicatur quod "Mors et Infernus conjecti sint in stagnum ignis," (vers. seq. 14); et non potest Mors, nec Infernus conjici in Infernum, sed illi possunt, qui quoad interiora sua sunt Mors et Infernus, hoc est, in se diaboli et satanae. Quinam per Diabolum et Satanam intelliguntur, videatur supra (97, 841, 857); 1 et quod illi sint Mors qui in se diaboli sunt, mox supra (866). Etiam alibi dicitur "Mors et Infernus," ut,

Dixit Filius Hominis, "Habeo claves Mortis et Inferni," (Apocalypsis 1:18);

Sedens super equo pallido, "nomen illi Mors, et Infernus sequebatur illum," (Apocalypsis 6:8).

(Pariter Hoschea 13:14; Psalm. 18:5-6 (B.A. 4-5); Psalm. 49:15-16 (B.A. 14-15); Psalm. 116:3). 2

Poznámky pod čarou:

1. 841 pro "851"
2. 3 pro "1"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1437

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1437. Quod ‘exiverunt ad eundum in terram Canaan’ significet quod ita pergeret ad caelestia amoris, constat a significatione ‘terrae Canaanis’; quod terra Canaan repraesentet regnum Domini in caelis et in terris, ex multis in Verbo constare potest; causa est quia ibi Ecclesia repraesentativa instituta est, in qua omnia et singula repraesentabant Dominum et Ipsius regni caelestia et spiritualia; nec solum ritus sed etiam omnia quae adjuncta ritibus, tam qui ministrabant quam per quae ministrabantur, etiam loca ubi ministratio; quia Ecclesia repraesentativa ibi, terra inde appellata fuit ‘Terra Sancta’, tametsi nihil minus quam sancta fuit, quippe habitata ab idololatris et profanis; haec nunc causa est quod per ‘terram Canaan’ hic et in sequentibus significentur caelestia amoris; caelestia enim amoris sunt unice quae sunt in regno Domini et quae constituunt regnum Domini.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.