Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 572

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:

"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere," (Jeremias 13:23);

"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones," (Jeremias 5:6);

"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (194).

Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo," (Hoschea 13:6-7); 1

etiam "via" significat verum (176).

"Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo," (Esaias 11:6); 2

agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum.

Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo," (Daniel 7:6);

de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (574).

Poznámky pod čarou:

1. 6, 7 pro "5, 6, 7"

2. 6 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6750

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6750. ‘Et adduxit illum filiae Pharaonis’: quod significet affectionem scientificorum, constat ex repraesentatione ‘filiae Pharaonis’ quod sit religiosum, de qua n. 6729, hic autem affectio scientificorum, nam est tertius status qui in hoc versu describitur, et tunc per ‘filiam’ significatur affectio, n. 2362, 3963; et per ‘Pharaonem’ scientificum in communi, n. 6015; ita per ‘filiam Pharaonis’ affectio scientificorum; patet hoc etiam a serie rerum in sensu interno, nam Moscheh, quia 1 repraesentat Dominum quoad legem Divinam, non potuit adduci filiae Pharaonis, et esse ei in filium, si per illam significaretur religiosum 2 ut prius; et praeterea scientifica sunt quae illi qui regenerantur primum addiscent, sunt enim illa planum rebus 3 intellectus, et intellectus est recipiens veri fidei, n. 6125, et verum fidei est recipiens boni charitatis; inde constare potest quod scientificum sit primum planum cum regeneratur homo.

[2] Quod etiam scientificum fuerit primum planum Domino cum Humanum Suum fecit Divinum Verum seu Divinam Legem, significatur per quod Dominus cum infans in Aegyptum adduceretur, Matth. 2:13, 14, ita per propheticum apud Hoscheam, Ex Aegypto vocavi Filium Meum, 11:1; Matth. 2:15;

quod per ‘Aegyptum’ significentur scientifica, pluries ostensum est; 4 at per scientifica non intelliguntur scientifica philosophica, sed scientifica Ecclesiae, de 5 quibus videatur n. 4749, 4964-4966, 6004; haec scientifica quoque 6 sunt quae in genuino sensu per ‘Aegyptum’ significantur. Quod per illa primum planum 7 , videatur n. 5901.

Poznámky pod čarou:

1. repraesentaret

2. falsum

3. The Manuscript inserts judicii et.

4. sed

5. quo

6. The following word or phrase is crossed out in the Manuscript, but it does appear in the first edition.

7. The Manuscript inserts formandum sit, cum regeneratur homo.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.