Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Revelata # 572

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 962  
  

572. (Vers. 2.) "Et Bestia quam vidi, similis pardo," significat haeresin destructivam Ecclesiae, quia ex veris Verbi falsificatis. Per "bestias" in genere significantur homines quoad affectiones (567), et per "pardum" significatur affectio seu cupiditas falsificandi vera Verbi; et quia bestia ferox est, et trucidat animalia innocua, significatur etiam haeresis destructiva Ecclesiae. Quod vera Verbi falsificata per "pardum" significentur, est ex maculis ejus nigris et albis, et per maculas nigris significantur falsa, et per album inter illas significatur verum; inde quia bestia ferox est et truculenta, per illam significantur vera Verbi falsificata, et sic destructa. Similia per "pardum" significantur in sequentibus locis:

"Num convertet Aethiops cutem suam, et Pardus maculas suas, etiam vos potestis bonum facere, qui edocti estis malum facere," (Jeremias 13:23);

"Percussit magnates Leo e sylva, lupus camporum devastabit eos, Pardus vigilans contra urbes eorum; omnis qui exiverit, discerpetur, quia validae factae aversiones," (Jeremias 5:6);

"pardus vigilans contra urbes" est contra vera doctrinae; "urbs" est doctrina (194).

Quia obliti sunt Mei, "ideo factus sum illis sicut Leo, et sicut Pardus super via observabo," (Hoschea 13:6-7); 1

etiam "via" significat verum (176).

"Commorabitur Lupus cum agno, et Pardus cum haedo," (Esaias 11:6); 2

agitur ibi de Regno Domini venturo; "haedus" est verum Ecclesiae genuinum, "pardus" est id falsificatum.

Tertia bestia e Mari ascendens erat "sicut Pardus, cui alae quatuor super tergo," (Daniel 7:6);

de quatuor "bestiis" Danieli visis, videatur infra (574).

Poznámky pod čarou:

1. 6, 7 pro "5, 6, 7"

2. 6 pro "5, 6"

  
/ 962  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 1163

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

1163. Quod ‘Cush, Mizraim, Put, et Canaan’ fuerint totidem gentes per quas in sensu interno significantur cognitiones, scientiae, et ritualia quae sunt fidei separatae a charitate, constare potest ex Verbo ubi gentes hae passim nominantur, ibi enim per eas significantur talia; nempe per ‘Cush seu Aethiopiam’ cognitiones interiores Verbi per quas confirmant principia falsa; per ‘Mizraim seu Aegyptum’ scientiae seu varia scientifica, per quae explorare volunt arcana fidei et principia falsi inde confirmant; per ‘Put seu Lybiam’ cognitiones ex sensu litterali Verbi, per quas similiter principia falsa confirmant; per ‘Canaan seu Canaanitas’ significantur ritualia seu externi cultus separati ab interno; omnia haec cum separata sunt a charitate, vocantur ‘filii Hami’. Per easdem gentes significantur etiam simpliciter cognitiones et scientiae, per ‘Cush’ cognitiones interiores Verbi, per ‘Aegyptum’ scientiae, per ‘Put’ cognitiones ex sensu litterali Verbi; quae causa est quod in utroque sensu accipiantur, tam in malo quam in bono, ut constare potest a sequentibus locis.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.