Bible

 

Hoschea 13:13

Studie

       

13 Dolores parturientis venient ei : ipse filius non sapiens : nunc enim non stabit in contritione filiorum.

Bible

 

Hoschea 12:10

Studie

       

10 Et locutus sum super prophetas, et ego visionem multiplicavi, et in manu prophetarum assimilatus sum.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4832

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4832. ‘Et fuit Er primogenitus Jehudae malus in oculis Jehovae’:

quod significet quod in falso mali, constat ex repraesentatione ‘Eri’ et significatione ‘primogeniti’ quod sit falsum fidei, de qua mox supra n. 4830; quod hoc falsum esset falsum mali, patet ab illis quae supra; n. 4818 dicta sunt; sed apud hunc filium 1 tale falsum mali ut ne quidem repraesentativum Ecclesiae apud aliquam posteritatem ex illo institui potuerit, quapropter dicitur quod ‘malus in oculis Jehovae et mori fecit illum Jehovah’. Apud totam illam gentem a prima origine imprimis a Jehudah, fuit falsum mali, hoc est, falsum doctrinale ex malo vitae, sed apud unum Jehudae filium aliter quam apud alterum, et 2 praevisum quodnam inservire posset, et quod non id quod apud Erum primogenitum, nec quod apud Onan secundo genitum, sed quod apud Shelah, quapropter bini illi exstincti sunt, et hic conservatus; quod apud totam illam gentem a prima origine fuerit falsum mali, describitur manifeste apud Mosen,

his verbis, Corrupit mihi, non filii Ipsius, macula eorum, generatio perversa et contorta: cum vidit Jehovah, et reprobavit prae indignatione filios suos, et filias suas; et dixit, Occultabo facies Meas ab eis, videbo quid posteritas eorum; nam generatio perversitatum illi, filii in quibus non fidelitas:... addam super eos mala, tela Mea consumam in eis, exhausti fame 3 , et consumpti anthrace 4 , et excidio amaro:... gens perdita consiliis [ille], et nulla in illis intelligentia:... ex vite Sodomae vitis eorum et ex arvis Amorae, uvae eorum uvae fellis, botri amaritudinum illis: venenum draconum vinum eorum, et fel aspidum crudele. Nonne illud reconditum 5 apud Me, obsignatum in thesauris Meis?... prope est dies interitus eorum, et properant futura illis, Deut. 32:5, 19, 20, 23, 24, 28, 32, 33, [, ] 35; per illa verba in sensu interno describitur falsum mali in quo gens illa fuit, et quod illis irradicatum.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts Jehudae.

2. at

3. combusti

4. combusti pruna

5. absconditum

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.