Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 8820

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

8820. ‘Propter quod descendit super illum Jehovah in igne’: quod significet quia Divinum ibi in amore caelesti, constat ex significatione ‘ignis’, in quo Jehovah, quod sit amor Divinus caelestis; quod ‘ignis’ sit amor, videatur n. 934, 4906, 5071 fin. , 5215, 6314, 6832, 6834, 6849, hic amor Divinus caelestis, hoc est, amor Divinus qualis est in caelo ubi caelestes angeli.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6314

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6314. Similiter ac cum luce se quoque habet cum calore qui homini vitalis 1 est; calor hic vitalis prorsus non originem trahit a calore qui e sole mundi, sed a calore spirituali qui est amor, 2 et procedit a Domino; hic calor est angelis; inde homo quantum in amore est, tantum in calore vitali est; corpus autem est in calore mundi, et quoque sensuale interius, sed calor vitalis influit in hunc calorem et vivificat illum; puritates et crassities ejus se similiter habent ac luces. m}Hic calor est qui intelligitur per ignes sacros in Verbo, 3 quapropter per ignes illos ibi significantur caelestes amores; ac in opposito sensu est ille calor qui intelligitur per ignes inferni, 4 quare per ignes illos in Verbo significantur amores infernales et eorum cupiditates.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript places this before homini.

2. qui

3. quare

4. et per illos

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.