Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9390

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9390. ‘Et misit pueros filiorum Israelis’: quod significet illa quae sunt innocentiae et charitatis, constat ex significatione ‘puerorum filiorum Israelis’ quod sint quae innocentiae et charitatis apud illos qui ab Ecclesia; per ‘lactentes’ enim, ‘infantes’, et ‘pueros’ significantur illi qui in innocentia et charitate, seu abstracte a personis illa qua sunt innocentiae et charitatis, 1 n. 430, 5236, et per filios Israelis significantur illi qui ab Ecclesia, seu abstracte a personis 2 Ecclesia n. 9340.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts videatur.

2. Ecclesiae, in the First Latin Edition and in the Second Latin Edition

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.