Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 9373

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

9373. ‘Ascende ad Jehovam’: quod significet conjunctionem cum Domino, constat ex significatione ‘ascendere’ quod sit elevari versus interiora, de qua n. 3084, 4539, 4969, 5406, 5817, 6007, et inde quoque conjungi, n. 8760; quod sit cum Domino, est quia per ‘Jehovam’ in Verbo intelligitur Dominus, n. 1343, 1736, 1793, 2004, 2005, 2018, 2025, 2921, 3023, 3035, 5663, 6280, 1 6281, 6303, 6905, 8274, 8864, 9315. Arcanum quod in sensu interno horum verborum etiam latet est quod filii Jacobi, quibus ut caput praeerat Moscheh, non vocati et electi sint, sed quod institerint ipsi ut cultus Divinus apud illos 2 institueretur, secundum illa quae n. 4290, 4293, dicta sunt; quare dicitur, Et ad Moschen dixit, Ascende ad Jehovam, sicut non Jehovah sed alius dixerit quod ascenderet; ob eandem causam in sequentibus dicitur quod populus non ascenderet, vers. 2, et quod 3 Jehovah non ad sepositos filios Israelis miserit manum suam, vers. 11, tum quod aspectus gloriae Jehovae fuerit sicut ignis comedens in capite montis oculis filiorum Israelis, vers. 17, et tandem quod Moscheh 4 die septimo vocatus intraverit in medium nubis; per ‘nubem’ enim intelligitur Verbum in littera, n. 5922, 6343 fin. , 5 6752, 6832, 8106, 8443, 8781, et apud filios Jacobi 6 erat Verbum separatum a sensu 7 suo interno, erant enim in cultu externo absque interno; quod manifeste constare potest ex eo quod nunc sicut prius dixerint, Omnia verba quae locutus Jehovah faciemus, vers. 3, et tamen vix praeterlapsi sunt quadraginta dies post hoc tempus, cum vitulum aureum pro Jehovah coluerunt; unde patet quod hoc in corde 8 eorum latuerit cum ore dicebant quod Jehovae soli servirent; cum tamen qui 9 per vocatos et electos intelliguntur 10 sunt illi qui in interno cultu sunt, et ab interno in externo, hoc est, qui in amore et in fide 11 in Dominum, et inde in amore erga proximum 12 sunt.

Poznámky pod čarou:

1. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

2. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

3. Dominus

4. The Manuscript inserts cum.

5. The following number or numbers appear out of sequence in both the Manuscript and the first Latin edition, but they have been reordered in this edition.

6. id

7. ejus

8. latuerit apud illos, cum ore dixerunt

9. vocati et electi dicuntur

10. The editors of the third Latin edition made a minor correction here. For details, see the end of the appropriate volume of that edition.

11. The Manuscript inserts cordis.

12. The Manuscript places this after Dominum.

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.