11
Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.
387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.
9314. ‘Et hostem agam in hostes tuos’: quod significet quod avertet omnia mala ex quibus falsa, constat ex significatione ‘hostem agere’ cum de Jehovah seu Domino, quod sit avertere, de qua mox supra n. 9313, et ex significatione ‘hostium’ quod sint mala ex quibus falsa, quoniam illa in spirituali sensu sunt ‘hostes’ contra bona ex quibus vera. Quod per ‘hostes’ significentur mala ex quibus falsa, est quia per ‘inimicos’ significantur falsa ex malo; nam ubi in Verbo agitur de falso, etiam agitur de malo, sicut cum de vero etiam de bono, videatur n. 683, 793, 801, 2173, 2516, 2712, 3132, 4138 fin. , 5138, 5502, 6343, 7945, 8339; inde patet quod aliud significetur per ‘inimicum agere in inimicos’ et aliud per ‘hostem agere in hostes’, et quod hoc non sit repetitio solum propter exaltationem rei.