Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 6252

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

6252. ‘Filii mei hi quos dedit mihi Deus hic’: quod significet quod ab interno in naturali, constat ex repraesentatione ‘Josephi’ cujus filii erant, quod sit internum, de qua n. 6177, 6224; et ex significatione ‘terrae Aegypti’ quae est ‘hic’, quod sit mens naturalis, de qua n. 5276, 5278, 5280, 5288, 5301, ita naturale. 1

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts Aegyptus in proprio sensu significat scientifica, quae quia sunt in naturali, inde etiam significat naturale ubi scientifica, ut 6147

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.