Bible

 

Hoschea 13:11

Studie

       

11 Dabo tibi regem in furore meo, et auferam in indignatione mea.

Ze Swedenborgových děl

 

Apocalypsis Explicata # 387

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 1232  
  

387. "Et in morte." - Quod significet inde exstinctionem vitae spiritualis, constat ex significatione "mortis", quod sit exstinctio vitae spiritualis (de qua supra, n. 78, 186): quod hoc per "mortem" hic significetur, constat ex serie rerum in sensu interno; dicitur enim quod "data illis sit potestas interficiendi gladio, fame et morte", et per "gladium" significatur falsum destruens verum, per "famem" deprivatio cognitionum veri et boni, inde per "mortem" significatur exstinctio vitae spiritualis; nam ubi falsum regnat, ac ubi nullae cognitiones veri et boni sunt, ibi non est aliqua vita spiritualis, haec enim comparatur per cognitiones veri et boni applicatas usibus vitae: homo enim nascitur in omne malum et inde falsum, quare etiam nascitur in plenariam ignorantiam omnium cognitionum spiritualium; ut ergo abducatur a malis et inde falsis in quae nascitur, et ducatur in vitam caeli ac salvetur, necessum est ut discat cognitiones veri et boni, per quas introducatur, et fiat spiritualis. Ex hac serie rerum in sensu interno patet quod per "mortem" hic significetur exstinctio vitae spiritualis: hoc quoque significatur per mortem spiritualem.

  
/ 1232  
  

Ze Swedenborgových děl

 

Arcana Coelestia # 4967

Prostudujte si tuto pasáž

  
/ 10837  
  

4967. ‘Vir Aegyptus’: quod significet verum naturale, constat ex significatione ‘viri’ quod sit verum, de qua n. 3134; et ex significatione ‘Aegypti’ quod sit scientificum in genere, de qua mox supra n. 4964, 4966; et quia ‘Aegyptus’ est scientificum, etiam est naturale; omne enim scientificum apud hominem est naturale quia in naturali ejus homine, etiam scientificum de spiritualibus et caelestibus; causa est quia homo in naturali et ex naturali videt illa; quae non ex naturali videt, 1 non capit; sed aliter videt illa homo regeneratus qui spiritualis vocatur, 2 aliter homo non regeneratas qui mere naturalis; apud illum scientifica illustrantur a luce caeli, apud hunc autem non ita sed a luce quae 3 influit per spiritus qui in falso et malo sunt, quae lux quidem est a luce caeli, sed facta apud illos opaca, sicut lux vesperae aut noctis; vident enim tales spiritus, et inde tales homines, sicut noctuae, clare noctu et obscure interdiu, hoc est, clare falsa 4 et obscure vera, et inde clare quae mundi sunt et obscure si quicquam, illa quae caeli. Ex his constare potest quod scientificum genuinum sit verum naturale; omne enim scientificum genuinum quale per ‘Aegyptum’ in bono sensu significatur, est verum naturale.

Poznámky pod čarou:

1. The Manuscript inserts haec.

2. The Manuscript inserts et.

3. influit after sunt

4. sed

  
/ 10837  
  

This is the Third Latin Edition, published by the Swedenborg Society, in London, between 1949 and 1973.